Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

Ia DE STAΤU IMPERII Gallia, Britannia. & Graecia, antequam istae a Romanis subigerentur ; ne de aliis partibus orbis terrarum dicamUS. Qui status ex primaeva illa civitatum Origine, qua segreges familiae paulatim in unum corpus coaluere , magiSexpressa retinebat vestigia. Verum utut

antiquis illis eximia quadam libertatis

Recie talis autonomia cumprimis blam citretur : tamen tantam multitudinem

Rem ubi. frequentissimis inter se bellis collidi necessum erat. Et vel ideo

exterorum invasionibus opportunae reddebantur validissimae caetera genteS, quod uno imperio vires ipsarum non connecterentur. Imo ne foederibus quidem pleraeque sat mature se contra commune periculum muniebant; sed tunc demum concordiar hona sentiebant, postquam dum singulae pugnarant,universie victas sese compererunt. g. 3. Ab isto statu ut discederet Germania , primi causam praebuere Fran-ci. Quae natio ad Germanos, an ad Gallos primam referat originem , non ita

32쪽

GERMANICI CAP. I. I 3 in expedito est. Nam utut concederemus , quidquid populorum Graecis quondam sub communi Celtarum vocabulo fuit comprehensum , puta Illy-TiOS, Germanos, Gallos, Hispanos, &Britannos, eX uno Velut fonte promanasse ; quin tamen isti deinceps moribus & linguis insigniter discreparint, nemo antiquitatis peritus inficias iverit. Occasionem disceptationi dedit ineptus quorundam Gallorum fastus,qui obliti , non paucos quondam Galliae

populos ultro circa originem Germanicam fuisse ambitiosos, Germanos Fran- Corum generis autores agnoscere fasti-

divere. Isti ergo contenderunt e Gallia magnam hominum multitudinem sese quondam trans Rhenum in Germaniam effudisse, tractumque circa Moenum

fluvium ad sylvam usque Hercyniam insedisse. Eam postea, transmisso aut occupato, quod ad dextram Rheni ripam ad ejus divergium jacet,id flumen transgressam, antiquae sedes patriae postliminio velut recuperasse. Partem

tamen

33쪽

14 DE STATU IMPERII tamen circa Moenum haesisse, circumjemeque regioni de se nomen indidis se. Pro ea opinjone firmanda testis excitatur Livius i. V. c. 3 . Cesar de Bello Gallico l. VI. Tacitus de Moribus Germa

norum c. 28.

g. 4. Hisce tamen non absurde reponere possunt Germani, scriptorum Romanorum Butoritatem non esse omni

exceptione majorem ; quippe qui adseveratione sat languida de rebus longissime a sua memoria remotis tradidere , & quidem circa populum eXterVm, cujus antiquitates nullis literarum monumentiS, conserVabantur. Neque Vero simile videri, cum Trebocci, Nemetes, Vangiones,Treviri, aliique Rheno propiores populi originem Germanicam jactaverint, oram hisce fere oppositam a Gallico fuisse populo Occupatam. Et ut maXime detur, Francos ab initio fuisse coloniam Gallorum: tamen qui per secula circiter octo in solo Germanico habitaverint, linguamque & mo

res a reliquis Gallis discrepantes, sed

34쪽

GERMANICI CAP. I. Is

Germanis congruenter induerint, inter Germanos deinceps censendos manifestum est , saltem hae enus, ut posteris ipsorum causa non sit, quare Germanica stirpe erubescant. Id constat, ante 1eculum a Christo nato tertium vix uIIam in historiis Francorum fieri mentionem. Unde probabilissima sententia est, circa tertium secuIum plures Germaniae populos, inter Rhenum &Albim si1tos , id vocabuli sibi imposuisse , ostentando eximio tuendae libertatis studio , adversus Romanos, e Galliis stibinde Germaniae quoque jugum intentantes. Nam Francus Teutonica lingua liberum hominem notat. Etsi alii pressius prima regni Francici incunabula apua Sicambros, & alios circa populos ad Isaiam investiganda censeant. Adducuntur quoque testimonia Francisci I. & Henrici II. Regum Sal- Iiae , qui in literis ad ordines Germaniae e stirpe Germanica genus se profitentur ducere. Etsi sola isthaec testimonia rem non conficiunt, cum corda- .rioribus

35쪽

16 DE STATU IMPERII

tioribus non dissiculter suboleat, quo sine ejusmodi exoletae cognationes quandoque jactentur. f. s. Isti igitur Franci in Ubiis , ut vulgo traditur, Rhenum transgressi maxima Galliarum parte subacta nobilissimum Franciae Regnum condidere. Cujus Reges e prima stirpe , quae Μerovingica adpellari solet, flexo velut victoriarum cursu , Rhenoque iterum superato , Alemanniam , & quicquid

fere terrarum inter Moenum & Danubium retro in Thuringos extenditur , subegerunt. Verum longe lateque Francicum Imperium per Germaniam extendit Carolus Magnus, victis cumprimis Saxonibus , & Tassilone Bavariae Rege. Sic ut iste ditione complecteretur non solum pleraque

Germanicis populis insessa, sed di quae

versus Mare Ballicum & Poloniam ad Vistulam usque Stavi tunc obtinebant. Nam & hos Carolo tributarios factos, aut saltem ejus majestatem comiter coluisse historiae testantur.

g. 6.

36쪽

ne editum in lucem Ingethemii O prope Moguntiam, jam in ditione Electoris Palatini. Imo in antiquo instrumento Abbatiae Fuldensis te m. circa fluvium Unstrui, i. e. Thurin-gia Vocatur terra conceptionis ipsius. Eundem quoque lingua Teutonica usum evincunt nomina mensium, quae

ab ipsa posita creduntur. Enim vero in contrariumadferri potest, quod Franci sedem regni sui inGallia statuerinr quam tunc Rhenus adhuc a G ermania dirimebat , quo regno Caroli pater Pipinus potitus est , Musdemque majores in eodem summis honoribus functi sunt.

Partes autem Germaniae Cisrhenanar, quae tunc ad regnum Francorum pertinebant , accessorii duntaxat instar habebant velut provinciae bello subactae. Illius porro nationis quiSque censetur, cujus pater ipsius est,& ubi sedem fortunarum a patre majoribusque traditam obtinet. 4olus nativitatis loc is B diver-

37쪽

I8Dx STATU IMPERII diversae a paterna nationi aliquem hau quidquam in serit ; quanquam si Rhe-'num limitem ponamus, Ingetheimium' in Gallia si1tum est. Neque Germania Cisrhenana sub Franciae vocabulo venit, nisi postquam ea sub Carolo Francorum regno fuit adjuncta. Nam inprimiS , ubi ipsius posteri avitum regnum divisissent, ab autoribus frequentari incipit distinctio inter Franciam Latinam seu Occidentalem , & Teutonicam sive Orientalem ; quae ipsa est Germania magna seu Cisrhenana. Etsi post otionum tempora ea Germaniae adpellatio paulatim videatur exolevisse. Dubium, quod e Caroli lingua movetur,commΟ-cissime hoc modo expediri potest. Galli Romano jugo subjecti paulatim dominantium quoque linguam adscivere, sicut demum vix ulla antiqui Celtici Sermonis superaverint vestigia. Francos porro in Gallias ingressos Teutonicam suam linguam non statim oblitos extra dubium est. Sed nec iidem antiquos Gallos internecione deleverunt, aut si

dibus

38쪽

GERMANICI CAP. I. I9dibus ejecerunt, sed Imperium duntaxat in eosdem sibi asseruerunt. EX- inde tamen contigit, ut qui Francici essent sanguinis , in republica eminerent ; antiqui Galli tanquam victi deterioris conditionis essent. Quem admodum autem, quando duo flumina diverssi coloris confluunt, utrumque aliquandiu suum colorem, qUem commmuni alveo intulit, servat, donec tandem majus in minori suum paulatim perdat: ita ab initio aliquandiu retinuerunt suam linguam Galli , suam item Franci, donec successu temporis ex utraque miXta cinnus velut quidam emersit, in quo tamen Latina pluri-mUm praedo minaretur. Cujus rei ratio facile investigari potest. Nam sine dubio multitudine excedebant Francos

Galli ; & longe dissicilius hisce erat a

discere linguam Teutonicam, quam illis Latinam. Inde etiam apud antiquis-ssimos rerum Francicarum scriptores vulgaris lingua Latina rustica audit, quod nobiliores Teutonicam adhuc lin-

B a guam

39쪽

ao DE STATU IMPERII guam retinerent, cum rustici & reliqua antiquorum G allorum plebs nil nisi Latinum sonare sermonem nossent. Sic hodieque deprehendimus in Livonia i Curiandia , ubi per Germanos antiqui incohe ad conditionem rusticorum redacti sunt, omnes fere nobiles oppidanosque callere linguam rusticanam; Rusticorum contra Vix decimum quemque voculam Germanicam intelligere. Ergo Carolus potuit nosse linguam Teutonicam, tum quia illa inter Francicae stirpis homines nondum usurpari desierat; tum quia magnam Germaniae partem Si antea Franci , & ipse universam imperio compleXUS erat. Nec Vero redi illo seculo cum GermaniS conversari licebat, ni vernacula ipsis lingua

sermocinari nosses.Cavendum & tamen ne diversie heic quaestiones confundan- ltur. Si enim quaenatur, ad Gallos , an

ad Germanos Carolus primam stirpis suae originem referat , sine dubio respondendum erit, quod non sit stirpis

Gallicae, sed Germanicae seu Francicae. Verum

40쪽

GERMANICI CAP. L

Verum si quaeratur, qua patria idem censeri debear, Gallia non Germania ipsi assignanda erit, adeoque hoc intuitu non Germanus, sed Franco-Gallus dicetur. Sic apud homines Germanos si in Nobilem Livonum incidaS eumque interroges, cujas sit 8 respondebit, se Livonum esse , non Germanum. Ubi ulterius instas, quali stirpe siti oriunduS,

ruod Livoniam duplex natio incolat;

icet se Germanum esse, non Lettonem. g. 7. Caeterum Carolus hic diversas regiones imperio suo compleXuS erat, diverso adquisitas titulo. Franciam Obtinebat tanquam paternum regnum jure haereditario ad se devolutum. Ututenim apud antiquissimos Francos aliqua procerum quoque, populique in Rege constituendo intervenisse autoritas legatur , putaverim tamen eam magis habuisse instar solennis inaugurationis, obsequiique erga novum Regem contestationis , quam liberae electionis. Nec temere ab ordine sanguinis disces.sum , nisi per factionem aut quia haeres

SEARCH

MENU NAVIGATION