Samuelis L. B. de Pufendorf De statu Imperii Germanici liber unus. In usum Regiæ Berolinensis Academiæ cum præfatione in lucem editus cura Jacobi Pauli GundlingI ..

발행: 1706년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

4a DE STATU IMPERII gii ferendi in Comitiis obtinent. Quanquam sunt non pauci, qui ab aliis eximuntur , seu quorum personam alii potentiores ordines in Comitiis referunt ,' idque vel publice ab omnibus quorum interest concesso, Vel ambiguo adhuc jure, dum quibusdam super immediato statu ab aliis controversia quidem movetur, hiS tamen ipsis,quorum exemtio tentatur , Vel Imperio contradicentibus. Ea exemtio huc tendit, ut

hi istos inter ordines suos provinciales revocare Velint. Sed & circa Principes potissimum observandum, regulariter Domui alicui Principali in Comitiis

certum suffragiorum numerum competere , prout ditiones possidet quibus e consuetudine jus suπragii adhaeret. Aliae enim Domus seu familiae unum duntaxat suffragium obtinent, aliae duo, tria, & amplius. In quibusdam porro Principatibus primogenitus totam ditionem sortitur, reliqui apenagio C guntur esse contenti; in aliis omnes fratres ad aliquam , utut non semper

62쪽

GERMANICI CAP. II. 43 sequalem, cum primogenito portionem admittuntur. Ubi prius obtinet, primogenitus reliquorum fratrum per2nam solus refert; vel potius nulla eo rum habetur ratio. Sed posteriore casu,

ubi a pluribus una ditio suffragii capax pro indivisa possidetur, singuli quidem

venire ad Comitia possunt, sed suffragium duntaxat unum ferunt,de quo inter ipsos est conveniendum. Sed ubi singuli seorsim de sita portione sessionis jure dotata sunt investiti, singuli quoque suffragium ferunt.

f. a. Caeterum ut quis probet, se Statum esse Imperii, duo judicantur Vulgo sufficere; ut sit inscriptus matricular, seu albo Statuum , &ut,quae Imperio solvendae sunt collectae , eas in publicum, non autem in alterius status aerarium inferat. Elii planissimum heic est ad possessionem provocare. Nam aliqui contendunt, se per errorem in alte-Tius aerarium suam portionem intulisse; alii contra nonnullos per meram usu pationem, praeterito aerario provjnciali,

63쪽

ad publicum provolasse arguunt, prout quisque inter Status referri,aut alterum inde excludere laborat. Nec vero Ulla adhuc extat matricula , in qua nihil deficiat aut redundet, & circa quam non aliqui controversiae quid movere soleant. Etsi pro authentica habeatur illa, quae anno superioris seculi XXI Wormatiae communi Caesaris atque Statuum consensu condita fuit, ut ejusdem seculi Anno LLVI. & LXVI. supplementa accessere. Ego judicaVerim, antiquissimas illa matriculas, quae plurimos inter ordines Imperii referunt, qui dudum a Comitiis exularunt, esse potius recensionem eorum , qui hissietunc interfuere, quam, instrumenta Ru-toritate publica confecta , e quibus in utramque partem indubia argumenta

possint deduci. Sed & e varietate ista matricularum liquido videor colligere, antiquissimis temporibus non fuisse ceritum ordinum numerum , sed Comitia adire licuisse,quicunque aliquod in Republica momentum opibus aut prudentia

64쪽

GERMANICI CAP. II. Astia se putabat facere. Postea paulatim

tenuioreS,quos privatarum rerum cUra

publico vacare non permittebat, ultro emansisse alios a potentioribus eXci sos, donec ad eum, qui nunc est, numerum fuit perventum. Nobis matricu- Iam integram huc transcribere taedio est. Praecipuos tamen ordinum recensere neceuum fuerit, ut eXinde de magnitudine totius corporis judicari queat. f. 3. Inter Principes seculares primum locum deferimus familiae Austriacae, non tam ob antiquitatem, qua etiam aliae familiae se jactant, quam ob ditionum amplitudinem,opulentiamque,& quod fastigium Imperatorium per aliquot jam secula insederit. Hanc inusitata quaedam fati clementia e sat tenuibus initiis ad invidendam magnitudinem provexit. Rudolphus erat Habspurgi Comes, modicas OpeS, nec supra dignitatis suae mensuram,in Helbvetia & Vicino tractu possidens sed bello strenuus. Hic Electorum suffragiis

idoneus judicabatur,qui confusissimum

65쪽

46 DE STATU IMPERII

quatuor fere lustrorum interregno Germaniae statum repararet. Hic uti Rempublicam sat egregie constituit: ita circa stabiliendas & amplificandas Domus

suae res non minus felicitatis quam industriae fuit. Nam S per nuptias filiarum primariis Germaniae familiis sese innexuit, novis suis rebus in decus ibmul atque subsidium. Parando de hinc familiae suae peculiari Patrimonio sat facultatis praebuit dignitas Imper

toria, cui cum Duda vacantia in alios conferre liceat,quo minus S suorum rationem habeant, nemo sanus vitio dederit. Ita in Albertum filium collata Austria, Stiri a , Carniola, Vindorum Marchia, di aliae quaedam ditiones, quas devicto Ottocaro Bohemiae Regi earum usurpatori eripuerat. Quibus dein plurimae aliae ditiones accesserunt fere per matrimonia, circa quae vix alia familia felicior unquam misse legitur.Cum opibus reliquos Principes exsuperarent, par quoque fuerat eosdem tituli splendore caeteros Duces eminere. Sed Ec

quia

66쪽

GERMANICI CARII. 67 quia invidiosum nimis erat, recentem familiam prae antiquis priorem in Comitiis locum occupare , nec illis tamen

cedere placebat; Igitur primum sibi locum inter Principes Ecclesiasticos cepere , qui separato a Principibus secularibus scamno sedent. Hi enim , cum ex inferiore ut plurimum prosapia ad fastigium principale adscendant,

non adeo pertinaciter super loco cum ipsis erant certaturi. Quo ipso & directorium quod vocant in Senatu Principum alternis vicibus cum Archi-Episcopo Salisburgensi exercendum obtinuerunt. Sic ergo Austriaci ditione sua complectuntur pleramque Germaniae partem, qua illa ad meridiem &Orientem vergit: quam Regnum Bo- hemiae, ac Provinciae Austriacae propriae dictae componunt. Accedit Regnum Hungariae jam quoque hereditario jure, postquam felicibus Leopoldi

Imperatoris armis major ejusdem pars e barbarorum manibus erepta uiti

67쪽

3. 4. Probe autem observandum,Austriacos in sua familia dignitatem Ca saream tamdiu continuasse, non solum quod vix ulla sit praeter ipsam in Germania Domus, quae ejus fastigii splendorem propriis reditibus tolerare queati sed etiam quod opes suas ita disposuerint, ut nullo negotio peculiarem Rempublicam constituere possint, si contingat , alium ad Caesareum munus vocari. De talibus enim privilegiis ips1s est prospectum , ut ubi alterius Imperatoris autoritatem agnoscere displiceat, statim dicere possint: sibi cum Germanico Imperio nihil negotii eta; suas ditiones 1eparatam essicere civitatem ; aut se non niti precario,& quantum ipsis arrideat majestatem Imperatoris agnoscere. Id quod non solum corpus Imperii insigniter erit mutilaturum , mulsa tam insigni parte : sed etiam ad similia molienda invitaturum,

qui propriis sese opibus subsistere posse

conriderent. ImO eXemplo semel introducto etiam tenuiores dispari eta

68쪽

GERMANICI CAP. II. 49 conditione fastidient. Sicut demum ad Italiae faciem redigenda esset Germania; quae tamen an eodem sese modo sit conservatura mihi valde dubium videture Isthaec autem non temere fingi facile agnoscet, qui noverit, Regno Bohemiae cum reliqua Germania nihil fere negotii esse ; aut qui pleraque privilegia Domus Austriacae paulo attentius consideraverit. Pauca capita e privilegio Caroli V. excerpsisse suffciet: in cujus exordio non dissimulat communem hominibus affectum , ut suis familiis quam optime cupiant. Jubet Austriam esse laudum perpetuum , quod nulli Imperatorum ab ea familia tollere liceat. Jubet Austriae Ducem esse Consiliarium Imperii, ita ut ipso inscio nihil decerni queat. Et tamen ipsum ejusque ditiones ab omnibus imperii oneribus immunes declarat, utut imperium isti tutelam praestare debeat. Igitur in favorabj ljbu S membrum Imperii esse videtur, in odiosis non item. Dux Austriae non tenetur inVellituram

D petere

69쪽

so DE STATU IMPERII petere eXtra suas ditiones, sed illa ipsi

Intra easdem offerri debet. Scilicet quia ob nudam recognitionem Dudalem Obnoxium se Imperatori agnoscere non vult; quasi ultro rogandus sit, ut Ιmperii vasallus audire non dedignetur,& insignia, quibus, dum investiturae ritus peragitur, utitur, satis arguunt, agendum cum ipso magjs tanquam cum aequali, quam cum subjecto. Quae gesserit in sua ditione Imperatori Corrigere non licet. Imperio in Austria studum obtinere non conceditur. Suh-diti ipsius ad extranea judicia non trahuntur ; a sententiis ejusdem provocatio non datur. Licet ipsi citra periculum receptare banno notatum, ut

tamen actori requirenti justitiam administrari curet. Sed ab Austriaco proscriptus, ab alio, aut alibi quam in Austria non absolvitur. Tributa nova inditionibus suis pro arbitrio indicit. Inditionibus itidem suis Comites, Baro-rones, Nobilis creat , id quod in Germania alias summi Imperii esse creditur.

70쪽

GERMANICI CAP. II. 6 IDenique ne obscurum sit, ipsum nihil juris Imperio in suas ditiones concedere, deficientibus masculis ad Remi. nas devolvi easdem cautum est; aut si ne foeminae quidem supersint, licebit easdem ultimo possessori transferre aut alienare , quocunque placuerit. Plura addere nihil attinet. Nam ista etiam modice sapientibus sufficere possunt, quibus satis constat, quam facile eludantur speciosa juris vocabula, hominibus Scholasticis tanto cum femore jactata, ubi quis aliorum vires tuto despicit. Quae tamen hautquidquam ad invidiam isti Domui faciendam moVentur; curri in laude utique habendum sit, fortunae sese ultro praebentis favore ad opes suas stabiliendas dextre uti calluisse. Equidem non desunt, quibus haec interpretatio ideo displicet, quod privilegia ista in Austriacos a Friderico J. Imperatore jam collata fuerint, diu antequam Habsburgici Caesarea dignatione potirentur; adeoque antequam per rerum

naturam cogitatio suscipi posset de hac D a digni.

SEARCH

MENU NAVIGATION