Varii Europae euentus compendiarie descripti ab anno 1643. vsque ad annum 1659. Auctore Francisco Viliotto ciue, & medico Montisregalis

발행: 1667년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

186 Varii Europa Euentus amicitiam arripere; ut Par lamento gratiscaretur . Ceterum Cardinalis saltem verisimilia loquebatur. Erant tamen omnes istae causae perinde leues quamuis verae fuissent , &. non falso dissipatae ut praeceps Ducis consilium excusare nequirentis Intelligebat ipse, in quod discrimen Regnum adduceretur expulsonc Cardinalis; ita ut ad diuinam referatur omnipotentiam rursum coaluisse in tot partes discerptum . Attamen s nescio quo Galliarum fato, ad hoc opus tanto se feruore accinxit , ut , qui in omnibus a I ijs hqrebat, in hoc urgendo pertinacissimam ostentaverit. Iiditatem. Lsti Partamentaris omne ius a Dacis voluntate sibi permitti, causam Principum ad se avocat et quoru lectis supplicationibus decernut supra eoru liberatione Reginam roganda esse ol eginae prudentia hanc procella varijs proe rastinationibus leniebat , & etiam penitus tranquillasset; nis Aurelianensis , mendicata occasibne in CardinaIem inuehendi , negotium in praeceps dedisset.

Cap.

212쪽

1X. Tertia Ducis In Ma arinum querela, qua ad Par. Lmentum delata rem in praeceps dedit . Cardia' nans ab Urbe migratio.

cc 1D1Tiri familiari eolloquio

Cardinalem coram Regina cum Duce Aurelianense questum esse de operationibus Par lanieti in Regiae Auctoritatis perniciem tendentibus : dicentem suos etiam hoc palam en- tum habere Crom uelos Farfaxios , qui non 'secus, ac illi Angliae in Rege molirentur. Vel le primos conatus in se perdendo experiri s sic tit par lamentum Angliae ab interitu Pro regis Hiberni ε sua facinora auspicatum erat j ; qui si seliciter succederent, Regeni deinde adorirentur. Equissimam querelam Dux opportunam sibi feeit occasionem Cardinalem criminandit quod Dari amentum apud Regina rebellionis postulanisset: quod prauis coiisi iijs , & in multorii ca-l a mitatem collineati tibus Regis pueritiam edu

ca ret .

videtur praeter supra dic as eausis alia recentissima interuenisse , vel vera, vel a Funditariis bus

213쪽

i88 Varis Europae Euentus bus ad veri speciem composita 3 ut inter Cardinalem, Ducem, quae 1upererat unionis spes , penitus ditatu erctur. Couenerat cu Regina de Principum liberatione, quae cum v Itra 'consti tutum tempus prorogaretur, dicitur suboluisse Aurelianensi, 4 Cardinale interea Principum voluntatem examinari, & negotium liberationis ita digeri, ut Condaeus eam totam non alii squam ipsi Mazarino se debere intelligeret. Αurelianens s qui meliorem istius operis partem sibi vindicabat, & studium suum intendebat, ut Condatus hanc illi gratiam totam referret ac-ccptam, &praesenti beneficio omnis praeteritae iniuriae extingueretur memoria in erga Cardina- Iem implacabiliter aestuans, Principum libertati illius expulsonem inserere conatus est, ut gratiam apud ipsos amplificaret, cu eode tempore ultionem inimici eorum libertati adiungeret. Ideo quarta Februaria ad Par lamentum Coa diutorem mittit, qui nunciaret, 'uid sbi cum Maaarino acciderit deinde postera die accedens ipse exponit Populum, Nobilitatem , omnesque Partamentarios Farfaxij, & Cromueli nomine a

Mazarino a se tamen grauiter obiugato in cora

Rege donatos esse. Hae querimoniae a Duce delatae mentes Partamentariorum s vel sine causa Cardinalem abominantes) hac una, quam aequissimam iudicabant, oblata, ad execrabile illius odium adeo cia

214쪽

ferarunt , ut extemplo Pri ipum libertatem, de Cardinalis expulsionem natuerint. Nobilitas quoque sua excitauit conuenticula , ut infamiam a Mazarino sibi illatam ulcisceretur . Populus ad arma piocliuis euestigiis ad ea respexit. Non defuerunt multi. belli Duces , qui se obtulerunt Cardinali, & hortationibus titillarunt , ut caiisam suam armis tueretur. Astruentes licere cotta Parta meti vim vim opponere:

violari in ipsius exilio a Pariamehto Auctoritatem Regiam sui innocentiam in recta administratione tot a nos probatam .' Partamenti deliberationem non mora irritam esse nulla apparenti causa cohonestatam , se violentam,& punitione digna,potius a tumestii, , - a legibus promulgatam. Sedit tamen Regins seruire tempori ,εesaeuienti fortunae animum submittere, quam Regem in maiora discrimina adducere e Sanciente Senatu , saeuiente Nobilitate xlerociente Populo, omnibus ad vindicandam ignominiam perduellionis a Cardinale sibi inustam anhelantibus . ' -

Quanta

215쪽

Compendiario descripti. Zib' III. I9I bus obstiterunt o verentesi ne humanitas Re-iginae, vel auctoruas animum Ducis flexibilem

Cardinalis Aula discedens Portumgratiae primum adiit ad inuisendos Principes illic in esu sos ,& illis deeretae libertatis nuncium primus dedit; exposuitque seriem eorum, quae in ipsoru detentione acta erant , Ut se purgaret, neque de-. inde s muli omni illum onerarent inuidio. Fertur Condsum sinceram illi spopodisse amicitia . Quibus tamen promissis in carcere praestitis stare non tenebatur . Hi ne discedens sedanum , mox Colonia appulit. Opportuniorem sedem optare non poterat ad colligendum militem , ad Galliam retentandam , ad nuncios excipiendos , ad amicitias tum intra Regnu, tum extra colε das . Nam pro certo ducebat post Principii in libertatem talem sub oriendam esse confusionem in Gallia 3 ut multi , qui tue suum ergerent exilium , redeuntem tanquam Regni liberatorem desideraturi excepturi essent . A . Cardinabit discessu Regina Mercatorum Pret posito , & Ministris Ciuitatis ad se accersitis imperauit ι ut portas custodirent, & ciuiliorem militia ad hoc munus conuocarent ι infima turba tumultuanti seposit a. I ussus iste fuit necessa rius.. Prude ter Regina Cives praeoccupauit, e T-cubias us imperado; ne ab impositis excubias in-ssia Pr occuparetur . Sategit hae afflicti

216쪽

imperii retinere. Fama quippὸ de consilio Regis rupiendi a seditiosis disseminata armauerat Ciui

tatem , hoc Vnum agitantem 3 ne Regis raptores elaberentur . Imo . cum vulgaretur illum iam euasisse, oportuit Regem exclamanti ν δρDεdenti multitudini se ostendere . Quare populus in ea, quq a Regina iubebantur , pronus, vitri quod imperabatur , executus est portas obstruens , aditus insidens , in omnes praeterlabentes currus.s extraordinaria inquirens sollicitudine, Regem a & i Reginam non modo auctoritate , sed penE libertate dispoliat . . , Liberationem quoque Principum subsignauit Regina . Cardinalis ea precatus erat , ut aliqua mora huic subscriptioni interponeret . Sed tot obsessa tumultibus censuit non proferre diem sne tarditate subscriptionis se nimis aduersante huic liberationi traduceret , qus tandem deflecti nequibat. Marescalcus Gramuntius faustis. smi nuncii exposito , tanta velocitate per dispositos equos Portum gratiae decurrit , ut Cardinalem inisse discedentem adhuc offenderit .

217쪽

aerine um adaentus. Regina prudentia in moderataris per hanc molestissmam proce Iam rebus istos IoRINCIPES ab aree Portii ratIae .

videlicet a carcere ad libertatem Parisios versus erumpentes refricant mihi memoriam AEolis, ubi venti earcerem indignantes, ei resiclaustra fremunt : mox qua data porta ruunt, aeterras turbine perflant . Careexis memoria ebmagis acuebat iram, Si excitabat furores, quo

indignior, ae iniustior ijs videbatur . Neque solum ipsi hoe sentiebant, sed Partamentum, de tota Gallia idem testabatur: unde bilis acrior , de ardentius ultionis desiderium . Numeroso amicorum comitatu Parisios inus huntur de Regia triumphantes Auctoritate, a carceribus Parsa menti decreto soluti: Ministro quoque, vel ipsa repugnante Regin i, depulso. Veruntamen modeste utuntur victoria 3 illam libentias premunt, quam venditenis satis equidem nota, & vulgata erat, quam ut produei

opus esset. Resu& Reginae se sistunt,grates pro

N liber

218쪽

rs Varly Europae euentus libertate reserentes . Videbantur indignatio, de odium in Maetarinum decumbentia extra Regni limites insecuta ipsum esse. Illud tamen a Principibus reddebatur obsequium , quod Ma arini reditum etiam vi posset excludere . A Rege illa prodibat gratia , quς ipsius Auctoritatem a nullo pateretur circumscribi. Vnde, clim illine aliqui quirerentur dari limites,hinc,vel exigua

modificatio nimis grauaret, infida omnis appa - rebat reesiciliatio: dum utrique ita se munire tacitὸ contenderent, ut uni a lupremo nihil timere, alter sine conditione vellet sybditis impe--τ Hie prudelia,&aequitas administrat; ofiis ging intensissime elucet: nam maiorem praeteritorum partem arrogabant sibi Cardinalis con-slia r at nunc se unam contra agmen tot. Prin- cipum, & Pariameti nec mens, nec animus destituiti partim dando, partim differendo , partim resutando se Regem ,& Regnum ab euide-ti ruina subduxit . Regina in publica, & priuata calamitate suae, di communi causae viriliter astitit. Multos Principes , Marescallos , omnesque belli Duces vel prς miis, vel promissis, vel Maiestatis reuerentia sibi mancipauit . Marescalli ab Aurelianense identide accersiti iubebatur suis imperatis prς

stb esse, causante eorum exigere munus a se armorum Locumtenete haurire mandata,& militares

219쪽

Compendiarte descripti Lib. IV. . Is stares sunctiones ad sui voluntatem iust ruere. Hi

Ducis vocibus reuere ter perceptis Reginae ius se sine cunctatione exequebantur Icuius au toritas Aurelianensis facultatem Iongὸ praecellebat, S propinquus Regis a minori etate exortus huie occasum indicabat . Par lamentum hanc labentem Aurelianensis auctoritatem fulcire decretia contendit, sed , praeter Populum Parisiensem

tumultuantem , nullus alius obtemperauit.

Consilium quoque prudeterordinauit Regi -na , si fidem omnes seruauisset. Inscio Aureli nense gratiam Chauinio, & sedem aliqua hone stiorem restituit. A Castronouo sigilla repetiit quae primo Prs sidi Mole aptauit, ut homini iusto, potenti,& de Regia Auctoritate beneme rito gratificaretur. Quo dono Partamen tu qu qtie, veluti fiduciae tessera suo capiti credita, c prehendi videbatur . Magnum Cancellarium Seguerium post Principum deletionem ab Aula,& Ciuitate exclusu pristinis honoribus decorauit. Hae mutationes plus c*teris Aureliane semmomorderunt, cuius auctoritas videbatur a Regina pleidi s cum sine eius astipulatione, .imo penitus imprudente consilium Regium nouis, Seilli inuisis sominibus informaretur . . lod , ne praesente quidem Mazarino , Regina tentasset.

Funda omnis commota est, praesertim evectione

primi Presidis ad custodiam sigillorum. AEquitas istius hominis magnanimitati coniuncta,PO ten-N a ti-

220쪽

ass . Varis Europae Euentustioribus ilIius tempestatis Regiam Aucto litatem carpetibus assidue obluctans,qub maiora sume-bu auetoritatis incrementa, eis formidolosior, di impe sius molestatis euaderet, consonum erat. Ad hunc molestissimum sonum Aurelianensis domi adunat consilium , adhibitis Principibus,& Fundae Proceribus. Atroces inibi expromuntur sententiae: unoquoque aegritudinem animisnon rationem consulente. Proclamabatur armandum Populum,& vi a Magno Pr side sigilla educenda. Sed mite Aurelianensis ingenium violentis deliberationibus fgre acquiescebat. Ne que saria ciuilis Populus sustinuisset vim aliqua illi magno homini in serri. Nam ut plurimii mPopuli fax Funditor u motibus aderat, qua Moleco in euerat solo aspectu, voce,& mira cotemptus specie ab audacibus inceptis deterrere . In infimos homines, Si petulantes plus dominatur auctoritas magnae existimationis viri, quam eos Opposita vis satis coerceat . Hi tumultus sensim post multas consultationes in quietem decumbebant I cum erubescerent Prinei pes foedare nouitatibus reuerentiam Regidebitam 3 nes vellet Regina illorum animos ab ira residentes ulterius alperare. Sigilla a Proto- praeside, ea vitio offerente, recuperat ν cui poterant intra paucos menses a maiore Rege, soli diore dono,& nemine iuste obstrepente, restitui. Haec Magno Cancellario Seguerio traduntur,

SEARCH

MENU NAVIGATION