Varii Europae euentus compendiarie descripti ab anno 1643. vsque ad annum 1659. Auctore Francisco Viliotto ciue, & medico Montisregalis

발행: 1667년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

com endι arie descripti Zrb. II1'. et o uerant, fidelem , & inueteratam illorum seruItiitem explanare . Subditos nullius conseiox peccati, tot laboribus , & incorrupto seruitio bene meritos nefas esse damnare. Auctoritatem

Regiam periisse , si nullius opera uti posset, nisi

eorum, qui Condaeo placerent . Inter has contentiones Parta metum obtestatum est Aurelianensem , ut arbitrium inter Aulam, & Cond quin suscipere vellet. Ati relianci .

sis excusauit operauri a te iam sine fructu prς sti- tam , asserens huic causae non defuisse: multa exposuisse & Reginae, de Principi: sed partes in sententia adeo obduruisse , ut nihil sui labores profuerint. Iterum obtestantibus respondit , ut huic ordini , Se sibi satisfaceret, fortiores conatus adhibiturum . Varijs propositionibus vltrb, citrbque productis , Regina quae consiliario utebatur tempore , ut omnia belli ciuilis germina eradicaret in Condsi pertinacig , haretria propugnacula adhue Regium consilium ob uallaiatia quassare contendentis , cessit . Tres

hos Ministros quod nimirum fidi, & validi in

Consilio erat) dimouet. Tillerius, Seruientus, di Lionna Regis abdicati seruitio sua in se domui con ferunt . Deinde Par lamentum, accepta a Regina fide, vas Condaeo extitit nihil contra ipsum Aulam molituram esse et ad placitum , Se tranquille Pa-xisos regrederetur. Regreditur et Partamento

232쪽

ao8 Varis Europa Euentu gratias agit , Regina , Regeque non aditis. In publico Senatu perstrictus a primo Prsside monetur grauiter peccasse , quod prius inuiserie Par lamentum ν quam Regem p assςrente nihil aliud Partamentum esse praeter Regiae speciem Auctoritati si debuisse prius Solis faciem venerari, quam radio . Fatetur errorem Condaeus , depromittit , se non discessurum , quin Regem re-. uereatur . Promissum fallit ante Luparam sae-- pius ν insalutato Rege 1 pertransiens . Tandem Aurelianensis eum ad Rege pertraxit: sed propter offensarum reςordationem 1 quae refricari dolentius ab aspectu solet, amore mutuo animorum torpente , Visitatio parum grata succedit. Hinc Condgus coepit in suis Prouincijs manum faceres pecuniam cogere, Arcium munitiones augere . Quae omnia ab ipsius fautoribus , nec non ab Aurelianense ad timorem aduentus Cariadinalis Magarini. reiiciebantur ; ut scilicee se contra aduentantem hostem muniret . Vertim alii astruebant hunc pretextum auidὶ his vocibus ali ,ut copia sibi fieret impune ea comparan. - di, quae amplum confirmare possent imperium . ab impressionibus tutum .

N on modo in Gallia, sed in tota Europa satis

constans erat hominum sententia a maiore Rege Cardinalem reuocatum iri οῦ quia non decebat illam Maiestatem tumultuantium arbitrio

circumagi , Uti ς qqoque a & gloriosum eua debat

233쪽

compendiartὸ descripti. Lib. III. 2o,debat ea abolere opinione , qtre exteroru metes insederat: in Gallia in nocetes puniri: inibi fidei seruitutem calamitosam accidere et alienigenas Virtutes opprobrici, aeriimnis rependi . Sed Condaro non licebat Regis voluntati fraenos ini; cere, & rebellare quia suspicabimir, ne ipsius desideriis obsequens esset Immo hi tumuI-tus, & Condari ming urgebant puerum Regem 3 ut Cardinalem ad ferruminandisa consilium aduersus Principem praepotente citissime ad se

reduceret. Haec tamen concepta Regis sententia Maaarinum restituendi H. spanis , Con-daeo dicebatur arridere , quorum unis amissa re

petendi, alij imper ij condendi conferebat

Portunitatem .

Haec in Condaeum passim vulgata ipsius operationum propugnatores, de amici oppositis rationibus diluebant: asserentes necessitatis vinculo Principem agi, 8e ad praecipitia, in quae rumbat, inimicorum violentia trahi: Pignoribus fidelitatis tantis circumfundi , ut in dubium ver ii non posset, quin paratus esset ad vitarn pro Regis seruitute toties hostibus obiectatam denuo liberaliter deuotienda : A defectione supra

omnes utiles Regis seruos torqueri,&' cui aduersa fortuna grati iter expostulare , quod inuito adcb execrabile inurat notam; sed industria, Ss acer irate inimicorum in illum calamiratis gradu relapstim esse, ut perniciem nequeat prsterire,

234쪽

aro Vari' Europη Eventus nisi ad hostes transeat, quam securitatem apud Gallos Sanguinis Princeps , Regis consanguineus,tot insignitus trophoeis desiderare cogitur, apud Hispanos offendat. Α Cardinale Mazarino excelsum , Regi utilε, Gallis necessarium , hostibus formidatum Prin-eipem,in vinculis, minore Rege,cohibitum, satis, superque eruditum fuisse, ne incolumitatem suam huius hominis fidei submitteret. Mallarini ad Aulam reditum, Condeo inibi degente, Idem planὸ esse , ac carceris manes menti iugiter pauenti offundere . Nunquam defuturas causas, quibus a Ministro inuistis praegravetur , si olim post tot victorias superfuerint . Acerbius ipsam,rte esie assiduos inter fluctus iactari , ac precariam libertatem , & vitam exigere et Egregiis factis ,& gloriosis operibus non posse vexationes rependi. Certo C rdinalis Magarini ad ministeri u restitutionem in maiori Regis aetate Co-dgo , vel fugam indicere , vel exilium decernere. inibus praemissis deducebant a Principe Hispanos sectante criminosa telam Regem non elaeulari , que ad Maaarinum detorquebantur , nec posse perduellionis peccatum illi animo adseribi, qui obedientis pronus salutem saam ab aduersario sine intermissione appetitam hostili .hus armis tuereter .

235쪽

apud Senatum perduellion: s Condaeum insimulati altercasiones Condaei , ta' Gondi, in Senatu .

EGINA , clim satis explorata haberet Condei desectionem , sollicita erat in uestiga di modia,quo illa Paris

lamento , & Populis constaret 3 ne simulatis obtenta prςtextibus svel obedientioribus,& Regiis ae imperio audientibus imponeret . Tunc ferebatur , Gondium ratum se maximum emolumentum Galliς praestaturum,cu sibi notu negotiationis ordinem fideliter depromeret, Reginae exposuisse s qubdquamuis varia de se rumores iuxta interpretantium genium pro manaverint, pro certo haberet Maiestas sua se Regis commodis semper haerentem de obedientiae Orbita nunquam deflexisset cuius fidelitatis ut luculentum produceret experimentum, aperiebat Maiestati suae Condsi Prinicipem tractationes Gallis, & Regi perniciosas cum Hispapis sanxisse , quarum seriem Partamento, vel ipso ad uessante Condaro, professi ruserat. Protulit etiam scriptum , in quo contine- b mur finderis capita singillatim exarata.

O a Verba

236쪽

ar a Varii Eurotae Mintus Verba Gondi, maxima consolatione Reginam

asseeerunt 3 illas illuminabant tenebras seirea quas multi epcutientes , aut rerum impru dentes potuissent errare . Meruit Gondius Reginam purpurae splendorem illi prouocare , qui

aenigma tam collet tum enodauerat. Consultum

fuit , an euestigib iniiciendae Principi manus essent, cui deliberationi obstabat fides a Rege

Partamento data .' deinde periculosum erat iaCiuitate tactioso reserta populo carcerem intentare Principi amicorum multitudine stipato . Quare aequius , & tutius visum est Par lamentumdnis rebus a Rege doceri ., ut illud decerneretur , quod iustitia ni aderet. . . . Parlamelo Rege Lupara aceersito, script Regis loquctis ab a secretis promulgatur ἰ quati videlicet fecerit Rex Condari Principem, quot locii pleta uerit beneficiis: Prouinciarum nimirus pecunig, dignitatis immensum contulisse; v Itismo Seruientum , Tillerium, & Lionnam dimisisse': privasse se optimis consultoribus , ut a Principe non praetextus modo, sed umbras amoueret. Que gratiae induratum pectus non emolliverunt: cum notum esset Mai estati su et Principis consit ia quotidie duriores deliberatio-tiones instruere : illi singulis hebdomadis ἀRege Catholico, & Archiduce Leopoldo epistolas tradi , quorum tabellarios ipsius milites Cameracum usque prosequentes accessiim , & re-

- , cessum

237쪽

Compendiaria desiripti. Lib. III a Ieessum iis , tutu praestabant: munire arces srum gubernationes impetrauerat et copias , quibus moderabatur , a Regiis seponere, & demum Regii domini, conuulsionem agitare. Licet postulationes a Rege ulterioris indigς probationis no videretur; Senatus tamee esuit antequam ad vota discederet eas intensius elueescere . Hoc Principis Sanguinis conditioni dabatur , de cuius fide erga Regem prope nefas erat ambigere . Ideo a certissimis indiaeijs grauissimi disquisitio criminis inauguranda .rid Gondium spectabat haec clariora lumina

proferre . Decima nona Augusti in Senatum ambo coeunt . Princeps obtulit schedulam ab

Aurelianense scriptam, qua Dux illius testabatur innocentiam. Deinde aliud diffusius scriptum legendum curauit , quo ipse obiecta oppostis rationibus infringebat crimina . Uibus

perlectis, acerbe in Coadiutorem inuectus , eum increpuit, quod violentarum auctor deliberationum esset , exemplumque attulit consili, ab eo olim prolati , ut Ciuitas contra primum armare tur Praeside ad sigilla a Regina ei data cxtorque da. Gondius has voces pari etia sono refutauit . Quibus exemptus altercationibus dies consultationem ad vigesimam primam eiusdem mensis Prorogauit. Ad constitutam diem cum armatorum numero ad Rarlamentum Princeps accedit . Gondius

238쪽

.s Varii Europa Euentus Principis aduentu , & militari apparatu nequa quam perterritus ebdem conuenit multo maiori amicorum robore vallatus. Reus ille, accusator iste, qui paulis ante in eadem Aula admodum frequens omnes Consiliarios de Condari innocentia interpellarat , ut vota illi compararet, ad eundem e carceribus educendum. Non puto: nec promptiores , nec maiores mutationes vllo unquam tempore animaduersas

esse , quam in illis Parisiorum tumultibus obser- Mais sint . Pauci in iisdem partibus firmit serὸ omnes amicitiam in hostilitatem , Se inimicitias in studium bis , te rue commutarunt . Nulla sanguinis assinitas , nulla antiqua necessitudo duce batur: commoda rebus potiora omnibus erant: suae quisque in illa.rerum circumuolutione studebat fortunae: caetera negligebantur . Coactum Senatum Condaeus primus edocuit ignotos homines ense, paruis selopetis instructos Palatium compleuisse: sibi comites haesisse quidem amicos quosdam nobiles , qui ultro

se propemodum repugnantem secuti erant 3 caeterum nescire , quid incogniti vultus animo molirentur. Senatores vehementer indoluerunt, sacrum , & venerabilem locum sceleratis armis

temerὸ pollui . Vnde ex Par lamenti decreto quatuor Consiliarii cum Gondio , & Rupi caldio Principis Condaei nomine ad purgandam. gladiatoribus Λulam processerunt. Λttentatum

239쪽

comprecarie descripti. II. III. scabrosum, & pexiculi plenum euasit. Gondiuid ab uno ex saleslitibus Condaei prope interfectus est, qui stricto pugione inopinantem petebat

Tandem euacuato Palatio , ea quoque dies iam .

presiecta coeptam praeeidit deliberationem

partamentum obseruans quanta manerene

Galliam discrimina Γ bellum ciuile inevitabile, cui non solum uniuersum Regnum, sed ipsa Lutetia in primis subijciebatur J rogat Aureliae

nenesm Ducem, ut denuo se medium inter Con-daeum Aulam faciat . Nam Regina , etiamsi iustae causi suppeterent ad Ducis arbitrium excludendum et attamen pacis compendio permota , multa illi integra permittebat s nec Con-dso iustis de causis licebat ab Aurelianensis sen

tentia discedere, cuius uno adminiculo machinarum suarum basis condebatur. Dux sine cunctatione hoc oblato munere se onerat. Principe adito,sategit, ut eum ad Aulam reduceret ; cuium propositum expugnare nequiuit, identidem repetentis sustinere non posse Regis praesentiam serebellionis crimine prementem ι nisi opposita illius declaratio inflicta in abstergens maculam prs cessisset. Dux Regem, & Reginam facilὸ exorat, ut ad

Par lamentum alios mittant codicillos, qui pr cedentes Condaeii in rebellionis insimulantes aboleant, ipsumque bonum, sidelem , te amicuctromulgent . Quibua actis, nunquam voluit

240쪽

ar 6 Uari ropae Euentus Condatus se Regi sistere i Imo ipsa Regiae se-stiuitatis die, qua Rege pubertate exuentem Gallis leges maiorem dixerunt Equitatui non interfuit r duntaxat epistolam ad eum dedit, qua illi felicem diem gratulabat ire , excusans inimicorusuorum fraude, qui se Maiestatis postulauerant a debito obsequio prohiberi.

SEARCH

MENU NAVIGATION