Varii Europae euentus compendiarie descripti ab anno 1643. vsque ad annum 1659. Auctore Francisco Viliotto ciue, & medico Montisregalis

발행: 1667년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

o Vari' Europae Euentus Hispano Exercitu appropinquauerat; sed contentus hostium munitiones oculis lustrauisse,

ab impressione abstinuit. Princeps Orangius cum agmine Batauorum Saxum Gandauense in ea parte situm, qua Flandria Batauiam tangit, oppugnandum susceperat. Gallicus Exercitus expeditus a Grave linga, lautus Principis incepto omni opitulabatur conatu, infestans Hispanos, ne hinc suppetias aduei sus Batauos mitterent : quare subsidio destitutum Saxum illud, quod reputabatur inacce sibile , cecidit. Hac aestate binas Flandris claues Hispani amiserant, Grati elingam nimirum i& Gandaui saxum, quae ad suos hostes peruene

rant , mox in penetralia Flandriae erupturos .

Alterius Exercitus curatio Anguinio Ducide mandata fuerat, qui suorum gestorum famam vel in floret adolescentie ad remotissimaqgentes transmiserat. Hic in Germaniam iter dirigit , aggressurus B auarorum munitiones ad Friburgum, qud peruenit, Urbe iam dedita . Serum .subsidium occius inuitauit Ducem ad pugnandum uenulla enim data mora, hostem forti simu in suis munitionibus incessit, in cuius conflictu etiamsi prster vulnera hinc inde illata nullii maius retulerit emolumen tu I attamen tanta

alacritate,& obstinatione preliatu est, ut hostes,cu munitiones tueri vix potuissent, exterriti de- 4nde non ausi sint aperto campo se comittere,

Ducia s

52쪽

compendiarla descr0tI. Lib. I. 3 rDucis facinoribus obuiam ire; qui iuxta Rheni ripam descendens Filippibui go Exercitum applicat , Se intra paucos dies capit praeclarassimum munimentum , quod totius Germamae insuperabilis murus depi aed icabatur 3 deinde veluti aggere fracto quodam victoriarum torrente Spiram , Vormatiam , Magoneiam , Landavia ,

plerasque Urbes , &'Castes la rapit, famam alterius Regis Suediae in illa Septentrionali Pla

' Cap. VII.

irrepserat , licet mmori strepitu arma tractarentur. Princeps Tlaomas Paras js in Pede montem redi erat , absolutamque bellorum administrationem unus a Re Sina reportauerat: quare accersito ex hybernis milite expugnato Ponetoni Castillo , in Mediolanensem Ducatum irruptionem facit . Hunc Ducatum non ampli iis tegrbant Pede montis Arces , quibus iam captis , nudati limites crant. Ided circa

53쪽

Europa Euentus Bremam oppidum olim a Gallis munitionibu , Ins mictuna , Castra ponit ; ita tamen , Vt Vel obsidere, vel deserere illiid sine nota posset . Aliquot diebus in varijs Pagis Bremam coro nantibus moratus , ex improuiso digreditur , diuisoque in tria agmina Exercitu a quae post

varios gyros in unum cynueniunt , Aronam oppidum magis stu , quam arte munitum immpetit . Iacet Arona ad amplissimum Lacum Ver- Danum. secum Galli aduexerant lembos , quos

in Lacu ad intercipienda subsidia dimiserat,qui, si speratum perfecissent opus , actum erat de Arona; sed expeditionem, que a terra ad votum processerat, incustoditus Lacus fefellit: Comes enim Riuertar Legatus Marchionis Veliadae Me diolani Gubernatoris Laeus beneficio varias militum cohortes in Aronam in duxit, Gallici lembis nequicquam proficientibus . Galli post

multa vulnera, caedes obsidionem destituunt.

Hoc Aronae oppidum in Mediqiani Status me dilutio situm est. Lieet sibi videantur Exercituum Ductores

Prouinciarum expugnationes maturare, si praetermissis munitioribus Arcibus , quae in limitibus Regionum sunt , interna oppida magis obnoxia expugnationi quia praesidio , At munitio-.nib imparata in inuadatur: quibus deinde captis ,

Prouincia tota diripitur, S: tande etia munimes

xa Pςrfectiora , aut Dirae , aut ferro tota deua ia

54쪽

1 tata prouincia succumbunt, tamen lage ad vo-l tum non succedunt , nisi numerosissimus impetat Exercitus, aut hostis nullas in aperto Co- pias habeat , quae in ciuitatem obsessam induci possint; nam si modieus sit assiliens Exercitus, cuius. itinera ,& motus ab hostili Exercitu observentur, aut destinatum Oppidum , antequacingatur, munietur , aut res frumentaria , ω militares intercipientur apparatus, quorum de

fectus intentum opus frustrabit : vel si tandem Oppidum in meditullo situm expugnabitur,hy mis spatio a leuiori momento, quam captum fuit, recipietur 3 ita ut similis expeditio sit semper aggredienti onerosa . Sic Uige uanus , de

Dertona non est retentas nec Arona capta.

Saltem ex una parte Arx limitanea expugnanda est , antequam ad penetralia ducas. Princeps Thomas ab Arona regrediens ingruit Oppidum S, Agatae prope Vercellas situm postremum ex ijs , quae bellum ciuile Pedemontanum Hispanorum dominio vindicauerat 3cqtera enim , quae eadem tempestas inuoluerat , recepta iam erant . Hispani, ut Principem hinc educant , Alexandria.digressi duabus horis ante diluculum in Astensem Ciladellam etia-dunt, interfecto Gubernatore ,& praesidiarias militibus captis. In hoc aduerse ictu , Re declinando , & retundendci Principis virtus, ac in Rcurum emicuit . Pro certo ducebatur, aut Astg

55쪽

3 Europa Mentur quassim tolerandum esse, aut obsidionem S. Aga.

is soluendam . Attamen Prineipis diligentiarar omnibus fuit discriminibus,obsidionem ve-

ementius premens , &Ciuitatem eximens periculo . Cum parte Copiarum Astam properans Vrbem ingressus , Praesidiunt adueraus Ci-eadelis insultus adeo muniuit , ut non veritus

si S. Agatam repetere ad obsidionem solicitandam . Praesidiarii s. Agatς in ultimas angustias coniecti septim Septembris deditione faciunt s a Vrbe necepta,ad aliam liberandam euestiagio Princeps cum uniuerso Exercitu festinans, Ciladellam adeo constanter aggreditur , ut omnes prεsidiarios vinculis obligauerit. In exitu anni celebris expeditio excogitata erat sortitudine & ingenium redolens. Finale occupare decreuerant Galli , Classis naualia tribus hominum millibus instructae Moderatoiste Froniaco,& Prineipe Thoma per Pedemon intem ter restres Copias ducente. Ex hac pari. te diligenter patrata re3 ,exitum nacta non est, quia Classis non adfuit in tempore . 5ic de manibus Gallorum euasit Finalis Castrum mala

ad omnia tunc munitum,

Suecos inter, & Danos ter in mari praelia. tum est. Bis Rex Danus Praefectum suae Classis egit , & vi storiam obtinuit . Tertio Danica Classis sine Regis praesentia , videlicet sine anima egpirauit; omnes enim Naues vel corruptae avel

56쪽

compendiar'e descripti. Lib. I . ys vel captae sunt. Bataui detrectatas Dano suppetias Suecis attribuunt, male in Danum animati Propter nouum Vectigal mercibus per Danim fretum transeuntibus constitutum . Caeterum impetrata Portori1 castigatione , nullo modδin succo um partibus erant; nam, si cecidisset Danus , a Suecis freto potitis aegrius impositi nis remissionem exorassent . Facilius enim excutitur onus impositum a minus potenti, quam a potentiori .

Cap. VIII.

cause, O SerIes bellorum Inter Urbanum VIILPoti dicem Maximum , O Odoardum Farnesium Parmae Ducem Uque ad pacem.

IC Annus simultates inter quatuor Italis Principes, Venetos nimirum, Magnum Hetruriae , Mutinς , 8e Parmar Duces ortas aduersus Barberi nos , aut urbanum VIII. Pontis ccm Maximum consumpsi . Sed quia ignoratis dissidia primordi)s , narratio finis tenebras potius , quam lucem , vel cognitione rerii metibus offunderet;ideb locus admonet, ut ad principia dissensonu retrogrediamur. C a OdoaI

57쪽

36 Var- Europa Mentus in Odqardus Farnesius Dux Parmensis non soluebat usuras iis debitas , qui pecuniam Monti

Farnesio Romae erecto crediderant. Credito'. res ad Pontificem confugiunt: iustitiam implo stant. Pontifex Castri Ducatum Monti, & Creditoribus addictum decreuit ad supremam Principis manum reducendum . . Dux, Pontificis edia acto percepto,Castri Ciuitatem munit , quam instendebat aduersiis Pontificis Decreta,& Creditorum iura armis tueri. Αstruebat Pontifex hoc motu in se ipsum supremum Dominum geminari iniurias : quare militem cogit: Castrum sinuadit , capitque; unde altercationes , & simultates r scriptis etiam inter se cautulantes . . Dux causam insoluti debiti in Barberinos reiiciebat, qui extractione annonae seuerissimo edicto prohibuerant ρ dum interea Vrgerent Ministros suos, ut usuras penderent: qui cum

vi Edicti non possent fructus E Solo Castrensis

Ducatus . perceptos aliunde convehere , & ex eorum venditione pecuniam cogere,impotentes ad dissoluendum debitum erant. Ad haec Bah-berini respondebant, edictum commune, ad publicum commodum sancitum non posme ad priuatam iniuriam referri: ita tulisse conditionem temporum ν ut talia promulgarentur ed ista : grauiter peccasse Ducis Ministros, qui pecuniam ex redditibus Castri extraaam , fraudatis

58쪽

compendiaria Descripti. Lib I. . 3Ttis Creditoribus alid auertissent . . Inter haec utraeque partes militem conducunt omnes pene Europs Principes ossicios ἡ Pontificem adiuerunt , deprecantes bellum , quod Italiam a tot annis quiescentem turbatum ibat: Maior tamen spes hoe nascens bellum suffocandi habebatur in ossicijs Galliarum Regis , a cuius placitis videbatur depedere Parmensis Dux udi Urbanus VIII. Pontifex Maximus Pontificatus sui decursu cum nullo alio Principe magis, quam cum Rege Gallie congruerat 3 nam tulerat rs, ut Vrbanus VIII. Optimus alioquin Pontifex multos Principes , potissim lim Italiis,

auersos potius , quam deuotos, ac benevolos contraxerit. omnibus compertum erat , hanc mediationem esse admodum ulcerosam , cum

pro Pontifice suprema alictoritas in Castri munitione a Duee violata , &' non soluta debita a peltissime militarent, quibus non nisi apertae satisfactiones debebantur . Causae Ducis Pammensis sup etiam rationes suffragabantur 3 sed in primis Dux quan cunque subire aleam potitis expetebat, quam possessione suorum Statuum spoliari. Itaque, dum unus restitutionem, alius 'retentionem pertinaciter inculcabat , nullus

relinquebatur reconciliationi locus. verebatur, ne, si Duce Parmen se

pressimi , iste Hispanos sbi propitiaret, qui , ctii utrique parti parum benevoli, implacabili

59쪽

3 s Varii Europa Euentus

tamen flagrantes odio in Barberinos, amicitium Ducis Pontificiae praeposuissent. E contra Pontificis maiestatem multum elevare videbatur ille , qui Status Castrensis restitutionis metionem iniecisset. Negotium adeo salebrosum Rex mandauit prudentis Domini de Liona , sperans ipsum dexteritate sua , & consueta ope randi lenitate asperitates utriusque partis casti gaturum esse. Liona voluntatem sui Regis partibus aperit , proposuitq ie medias quasdam Pacis conditiones , que videbantur non libare Pontificis auctoritatem, sed partium durities emolliri nequiuit, quare cum res in bellum ver- seret Parmensis Dux , quia iam Dueis Mutinae, Magni Dueis Hetruriae,& Venetoru arma exo .rauerat s audaci , sed cordata deliberatione Bononiensem agrum , ubi praecipuae Pontificis Copiae morabantur , cum tribus equitum mil- libus invadit , pervaditque et cuius expeditionis fama tantum terroris in animospopulorum inuexit, ut Imola , Fauentia , Caesena, Forum-liuia portas illi reseraverint, & victui opportuna concesserint. Dux bene multam Romani lae partem emensus in Hetruriam diuertitis liberaliter a Magno Duce exceptu S

Barberini hae imprquisa Ducis aggressione perculsi , praecipue cum Romς trepidaretur svbi populus mutationum cupidus longas eoru- dem

60쪽

con pendiorιὰ Defcripti. Lib. I. 3sdem imperantium dominationes stomachatur , eonueniunt Dominum. de Liona , hortantureque, It Duci exponat nonnuIlas pacis conditiones, a quibus videbatur Dux non dissentire, potissimum eum Castri depositu complecterentur. Liona per dispositos equos obuiam Duci profectus, eum Castilione deprehendit 3 quod oppidum est illius partis Hetruriae a quae pertinet ad Pontificem et iam enim ab Hetruria magni Dueis excesserat, & se in Pontifieis D - minium rursus insinuauerat . Liona conditionem Duci desideratam proponit r& interea ipsum monet, ne ab hostilitate desistat e addens esse terrorem potentissimum

arbitrii pacis festinandae. Quapropter Dux sequeti die Plebe, quae a Casilione duodeci millia passuum distat , & hinc Aquapendentem proin sciscitur . & Liona Viterbum petit ad illuc

conueniendum Cardinalem Spadam Plenipotentiarium, ut pacis articuli colis rerent . Sed iam Ponti seis Exercitus in cas partes dimanat erat e terror minuebatur . etiam tractationes refrigescebant . Idcirco evanuit occasio paci Ssancienda . Dux Parmam repetijt, dum Pontificis Copiae in dies gliscerent . In fallibili spe lactabantur Barberini , Italiae Principes Pontificis Iurisdictionem impugna

tri ros non esse , nec exuturos obedientiam per

tot Φcula Ecclesiae praestitam. Haec coniectura C eo sum

SEARCH

MENU NAVIGATION