Criminalium iurium ciuitatis Genuensis libri duo. Cum additione plurium Decretorum

발행: 1573년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류:

71쪽

6 CRIMINALIUM LIB.ER SECUNDUS.is,qui testimonium falsum perhibuit:quam qui eum sciens produxit:eoq; usus fuit:ambo amone reali,& personali teneantur insolidum ad reficiendum laeso impensas ct damna i quae passus fuit. Nec ulli r qui testem producet: liceat quicquam pecuniae ei dicem di testimonij gratia elargiri, aut de ea largienda obligationem, vel pactionem cum eo inire: Nec testis etiam quid possit accipere praeis r id,quod ex operarum intermissione, aut impensarum itineris refectione iure ei obueniat. Oui contra feceriti mulctetur arbitratu Magistratus pro qualitate rei a personaru coditione. De illo: qui mutato nomine falsum instrumentum condere fecerit. Cap. XXXVI. Visquis falsi nominis,vel cognominis, aut loci asseueratione: sive mas,sive foemina fuerit: instrume . tum,vel quicquid aliud scripturarum publicarum falsum reddiderit, aut faciendum curauerit: lingua praecidatur ei : omnibusq; publicis abdicetur officijs,ac duplo eius mulctetur:quod in instrumexo, vel scriptura publica fuerit appositum. Cedatque dimidium sisto: reliquum ei; in cuius praeiudicium instrumentum, vel scriptura publica fuerit condita.

De falsificante sigillum vel literas Principis. Cap. XXXVII. Ut nomine illustrisi. Ducis ,& Magnificorum Gube

bernatorum,vel Procuratorum literas,vel quascunque

scripturas falsas reddideriti falso mutauerit,uel qd fabsi in eis comiserit,aut sigillum falsificaueriti furca suspensus igni

comburatur. Eademque poena adficiaturiqui literas, vel script ras, aut sigillum Magnificorum Protectorum comperarum sam

in Georgij falsificauerit,uel quid falsi in eis commiserit. De

72쪽

n E P OE N I s. De nuncio falsam relationem faciente. Cap. XXXVIII. Pparitor,quem vulgo hodie nuncium publilium vocant: vel qui gerit persotia apparitoris ut qui pro apparitore habetur: si quempiam se c itaste falsci retulerit:aut quid actoruin: vel causaru curiae alii uadixerit intimasse:quod non intimauerit: der quin . que & viginti libras usque ad centum: quoties d liquerit. Et si intra dece dies non solueritilastigetur per urbena dc extra eam relegetur usque ad biennium: nec amplius ad dictum Officium admitti possit.Soluat etiam laeso sumptus:& damna r&irritum sit: quodcunque a Magistratu ob eam relationem saEiusuerit, vel decretum.

De Notario periuro. Cap. XXXIX. N Otariusi qui periurij repulsam tulerit: vel alio qumuis modo ratione sui officij periurus inuentus sue i itii perpetuu notariatus abdicetur officio:nec ullo tempore restituatur. Si Magistratus secus fecerit: detini cenam quinquaginta libras. Sitq; restitutio irrita, nec prosit restituto.

De iurantibus scripturas factas,seu scriptas, a se factas, vel sibscriptas non fuisse. Cap. X L.

I coram ordinario,aut delegato Magistratu,aut albi-rro,vel arbitratoribus,seu alijs bonis viris,vel propinquis electis,aut a quouis Magistratu constitutis quis iuramento adactus scripturam prolatam manu sua sc raptam esse,vel subscriptam negaueritaec dicto testium,vel alijs quibusvis scripturis arbitratu iudicis de causa cognoscentis perium jfuerit conuictus:sit: dc esse censeatur periurus: dc succubuiste in

F s causa

73쪽

causa feraturque sententia secundum eum:qui scripturam prorulit. Urbis autem Genuae Proetor: maleficiorumquecludex ubi Rd eos: vel ad eorum alterum delatum fuerit: hunc modo dicto esse periurum; mulctent eum centum libris usque ad trecentas fisco inferendas pro qualitate causae,& conditione personae.

De consulente produci falsum instrumentum, vel publicas scripturas. Cap. XLI. I cui quis sciens consuluerit salsum instrumen tum, vel quid publicarum scripturarunt i quod

sit falsum edere, vel coram iudice, aut a rbitro, vel arbitratore proferre, aut iudicem corrum pere, ut secundum eas ferat sententiami perpe, tuo exulet extra Genuense domin nim Et si Procurator erit,ipso iure sit abdicatus procurationis officio. Si iure- consultus:aduocationis. Si iudex,iudicandi,& amplius unus qui

que laeso reficiat sumptusin damna. De Incendiarijs. Cap. XLII. lUisquis intra urbem Genuam, vel in distriinu intra oppidum per se, vel per alium dolo domui nincederit, capite plectatur r& damnum sarciat, ac bona fisco inferantur. Si apprehensus no fuerit: huius criminis damnatus extra urbem & districtum edicto exul publicetur. Si extra urbem Genuam, vel in districtu extra oppidii ignis in villam, vel casam immissus fuerit,nec conflagrauerit, praeitet damnum, qui immisit, de fisco det quingentas libras usque ad mille. Ni soluerit intra decem dies post condemnationem: perpetuo exulet extra v rbem, de districtum, vel remo addictus statem asat in vinculis nauticis. Si tota domus,vel pars combusta fuerit,iummo adficiatur supplicio,& damnum sarciat. Eisdemq; poenis plectatum quic extra

74쪽

extra domum, vel casam per se,vel per alium ignem dolo malo

aliquem in locum immiserit: e quo in domum,vel casam alterius incendium irrepserit,& totam,vel partem combuserit. Ubi vel dculpa , vel tartuito, citra dolum sequatur incendium, damnetura eus,& mulctetur ex forma iuris.

Alienam terram cultam, in qua sint fructus, si quis incederit det in poenam quinquaginta libras,& laeso duplum damni Si eius culpa citra dolum in eam ignis insilierit,sarc iat damnum,& si si odet decem libras. Si vero per se,vel per alium dolo malo ignem in terras incultas immiserit, e quibus incultam irrepserit idem praestet,ac si incendisset. Sylvestrem terra,vel pra telam, aut alterius qualitatis incultam qui incenderit, praestet duplum damni ,&fisco det decem libras

vlque ad centu,vel virgis caedatur per urbem,si intra dies triginta post conde nationem non soluerit, aut in annu usque ad triennium ad triremes relegetur. Si vero eius culpa citra dolum ignis in eam irrepserit,damnum reficiat, ct fisco det decem libras. Amplius, his omnibus in casibus, ubi quis ex incendio interi rit , vel laesus in aliqua parte corporis fuerit, aut tota domus, vel pars conflagrauerit,eius bona fisco inferantur, cuius culpa,vel ope,aut suasitone,vel consilio incendiu factum fuerit. Et linincendio tu probatio admodum difficilis redditur,ac satisfact io, cu e rum vitio,qui noctu & occulte per se,vel per alisi incendunt,tum

pueroru,qui aetate excusantur,vel domesticorum,aut se in iliartu,

a quibus,cum nihil in bonis possideant, durum est, quod non habent extorquere,his Omnibus occurrere volentes, quo fac illus veritas prodeat, ct cautum si t damno adfectis i potestatem facim os urbis Genuae Praetori,& alijs Magistratibus, ad quos pertinet de his cognoscere, quandocunque eis Videbitur, etiam per presumptiones,&indicia arbitratu boni grauisque viri malefactorem cogere,ac patrem pro filio,& dominum pro famulo,totaque eius familia,& eorum unumquenque,qui incenderit, ad damni iesectionem coercere.

75쪽

6 CRIMINALIUM LIBER SECUNDUS. De accusantibus,vel denunciantibus dolo et per c lumniam. Cap. X LIII. Vicunque dolo malo,vel per calumnia quempiam apud Magistratum reum criminis fecerita vel denunciau rit: conuiEtus det in poenam decem libras usque ad quingentas arbitratu Magistratus fisco inferendas. 3

De conuenticulis, ct coniurationibus non ineun

dis. Cap. XLIIII.

Uicunque in urbe Genua, vel dominio Genuensi conventicula,Vel coniurationes,aut foedera quael vulgariter ligae dicuntur inierint,aut ad ea ineunt da consilium opem ve praebuerint: quive Notarius - publicum scriptum: vel quiuis alius priuatum de horum aliquo confecerit: aut in eo conficiendo se interposuerit, vel immiscuerit: soluat eoru quisque in poena quinquaginta scuta auri usque ad quingeta P qualitate admissi,& codatione persons Si quis aut horum pugno,vel alapa in facie quempiam carciderit,pr ter dicta poenam: & alias capite de percutientibus constitutas.extra Genua: & distractu possit in trienniu relegari. Si perculseriti est uso sanguinemossit praeter dictas poenas etia pecunia mulctari,vel corpore plecti,aut summo supplicio adfici, vel ad id usque pro qualitate admissi & personae idum ratione mortis inferendae ubi ea ex forma nostrarum sanctionum: vel iuris irroganda non foret: Praetor& Iudex illustrissimum Senatum consulara eiusque de ea consensum obtineant. Quod si percussus ex vulnere interieriti omnes foederati praeter memoratas poenas bonorua inissione mulctati censeantur: nisi aliquis eorum hunc,qui occidit : intra annu Magistratui tradiderit aut alio modo is intra id temporis in eius Venerat potestatem. interim tamen non dissera. tur bonorum apprehensio propterea quod anni terminus:his ad se ex,

76쪽

D E P OE N I S. 69 se eximendum datust nodum sit elapsus: sed procedatur ad ea: &exequutioni mandetur confestim: deponanturque bona apud Magnificos Procuratores, ct disponantur modis: & formis contentis cap. sub rubrica si quis ex pluribus obligatis pace ruperit. Nec quis si audeat istis in cassibus pro horum aliquo intercedere, vel ei patrocinari absque Illustris s. Ducis,&Magnificorum Gubernatorum consensu,aut in districtu ,eius iudicis , qui de causa cognoscit. Oui secus fecerit,scutis quinque & viginti auri mulctetur. i vero cit pluribus exulibus ad mortem damnatis, aut alio

quocunque modo corpore plectendis coniurauerit,uel cospirauerit,aut tenta uerit,uel tractauerit,ut armati una cum alijs: qui nosint exules: territor tu Genuense ingredientes damnum inferant

vicis rusticis, vel pagis,aut oppidis, vel municipijs, aut modo aliquo Reipublicae noceant,vel detrimentu adferant uniatur sicut rebellis,sive fuerit, siue non fuerit illatum damnum. Si vero, vis ut quam priuato det damnum: fecerit: plectatur capite: quan uis non dederit:dc si dederit: plectatur ut dictum est;& sarciat passis. De Notario celante scripturas.

Cap. XLV. I Notarius quid publicarum scripturarum: quod

vel ipse rogauerit,uel alius condiderit cuius edendi potestatem habeati quodque edi iure debeat: eum i cuius interest: caelaverit, aut oblato praemiocosueto edere,vel exhibere recusauerit: det in poenam centum libras,ac laeso sarciat impensas dc damna: sitque ipso iure in annum Notariatus officio interdictus. Si rursus desi- querit,eo in quinquenium iterum interdicatur, vel priuetur pro

modo culpae arbitratu Magistratus: laeso autem sui dictum fuit soluat impensas ct damna. De

77쪽

CRIMINA LIVM LIBER SECUNDv S.

De Notarijs non indicantibus legata,institutiones, & substitutiones factas piis locis. Cap. XLVI. Rodant Nota rij ijs,ad quos pertinet: quicquid bonorum quod haeredis instituti,vel substituti, aut legati nomine intestamentis, vel codicillis in Genuensi dominio conditis testatores eis pie relique rint,vel legauerint,vel errogauerint,aut ab eis e

rogandii statuerint,& speciatim officio suffragij pauperum: Misericordiar, Hospitali sanctae Mariae Pamatoni, vel incurabiliti, aut quibusvis aliis sacris locis, vel pijs. idque scripto intra duos

mentes post obitum testatoris, 2 debita mercede recepta,quandocunque fuerint requisiiti: tradant eis horum eXemplar authenticum. Ni fecerint: det contra faciens fisco in poenam quintam partem eius : quod in quocunque non indicato erit adpositum, & ad nullum utilitatis,uel honoris officium promoueri amplius queat. Eademque poena teneantur haeredes,qui notitiam habuerint.

De instrumetis,& scripturis no vedendis,nec emedis. C. XLVII. Ut praeter consensum notariorum Genuensis collegij instrumenta, vel acta publica, aut protocollos, vel scripturas, aut libros publicos manu Nota xij scriptos per se,vel per alium vendiderit,emerit ver soluat fisco in poenam quinque & viginti libras usque ad centum: quoties de liquerit pro qualitate scripturarum,& conditione personari cedatque dimidium accusatori: sc sit sub secreti sigillo. De bonis delinquentiu apud sequestru collocadis. Cap. XLVI II. Uandocunque de maleficio agetur aduersus quempia: propter quod sit supra centum libras mulctandus: iubeat Magistratus de causa cognoscens eius bona apud equeitrum collocari; deque eis inuentarium fieri: donec idoneὰ cauerit: α

78쪽

D p Ρ OB N I s.caueriti& si cauerit,liberentur. Sed si delictum esset eiusmodi,ut omnia confiscari deberent:cofestim inchoato processu,ne distrahantur: ad hisci requisitionem ea apud sequestrum mandet coli cari : donec sit definite pronunciatum.

i De poenis quae imponi, & exigi possunt sine pro- icessu. Cap. X LIX. . E pro minimis delictis rei supra poenam grauentur expensis:quae in solemnitatibus iuris, vel statutorum seruandis contingunt: potestatem facimus urbis Genuae Praetori ; ct maleficiorum Iudici in quocunque delicto: propter quod non sit irroganda poena supra nouem libras: procedendi absque processu ad condemnationem, I exactolonem dum modo fisco inferatur pecunia de solutione constet in actis. Hoc ipsum etiam caeteris Magistratibus & officialibus in urbe,& districtu criminalis iurisdi tionis munere fungentibus tribuentes, ubi de delicto constiterit: E poena irroganda quinquaginta sol, dos non excedat,ac pecunia fisco inferatur.

De prohibente fieri executiones ab executoribus publicis. Cap. L. iI quis captu a statore,vel satellite vi exemerit, &exemptus criminis insimularetur: propter quod esset plectendus corpore: qui exemit id poenae

luat:qua exemptus erat pleEhendus. Si exemptus erat innoxius:qui exemit: triennium exulet. Si poena numaria erat mulctandus i dupli condemnetur, & annum exulet. Si causa ciuilis erat & pecuniaria, praestet damna laeso:&tantundem fisco nomine poenae. Et amplius possit exilio biennij arbitratu Magistratus mulctari pro qualitate admissi. Si capite damnatum: cum ad supplicium duceretur,

79쪽

, CRIMINALIUM LIBER SECUN Dus. eripuerit, & damnatus euaserit, summo adficiatur supplicio. Si

damnatus citra mortem erat mulctandus t triremibus mancipe

tur in tempus arbitratu Iudicis statuedum. Eisdemque poenis omnibus adficiant uriqui opem ad haec,vel consilliu praebuerint. Qui

vero reu in criminis eripere telo tentaverit, quan uis non eripue

rit,ea poena plectatur,qua reus erat plectendus. Itidem stator,vel satelles, aut iustitiae executor si reu mandato Magistratus ad supplicium ducens fugere permiserit, vel sponte dimiserit. De stactoribus carcerum. Cap. LI. Uicunque cuiusvis conditionis publicos carceres a foris fregerit, ultimi supplicij poena puniatur. Qui ad actu facti proximum fractioni venerit,

arbitratu Magistratus corpore plectatur. li autem,qui seruantur in carceret si eum conspiratione facta fregerint,& euaserint: eo de crimine, ob

quod unusquisque eorum detentus erat quod pro conlita tunc haberi volumus conuicti censeantur,& plectantur,si haberi poterunt, sin minus, eo de crimine exules facti edicto publicentur. Isq; conspirasse censeatur, qui euaserit fracto carcere. Si vero obars alienum detenti forent,in duplum eius ob quod detinebantur, fisco inferendum mulctentur, idq; etiam praestet creditori,quod debent. Et si intra dies triginta ab eo, quo in Magistratus venerint potestate mox sequentes non soluerint, ad triremes relege tur usque ad triennium arbitratu Magistratus. Qudd si ad actum proximii fractioni devenerint, vel carceres duntaxat fregerint, nec euaserint, ter fidiculis singuli torqueantur, aut ad triremes mancipentur in annum. QN vero consilium, opemve huiusmodi facinori per se,vel per altu praestiterint, libris quingentis mulctentur , & cunctis creditoribus eorum, qui euaserint in Edum teneantur. Si quis autem citra carceris fractionem aliquem, qui propter aes alienum detineatur, euadere fecerit, is creditori siue

publico,siue priuato insolidum cum debitore qui euasit,teneatur, ct amplius

80쪽

ct amplius libris ducentis mulctetur fisco nomine poenae inferemdi,. Sed si qui euasit ob maleficium detentus esset: id poenarum tunc ipse luatiquod qui euasit siue pecunia, siue corpore si de maleficio constitistet) luere debuisset.

Qui vero in carceribus detinentur: & alio modo quam carceribus effractis praeter custodis evadunt voluntate i si propter aes aliensi detinentur: mulctentur duplo eius,ob quod in custodia seruantur sin ob maleficium i propter quod vel poena numaria mulctandiivel corpore: aut alia sint plehiendi eo de crimine:cuius arguunturiconfessi tunc censeantur & conuicti: deq; eo sint exules facti: nisi intra quatuor& viginti horas sponte reuersi se inca ccre immiserint. Sed si intra eas fuerint intercepti: nequaquam

sponte reuersi censeantur.

De detentis in carcere, qui custodem carceris laeserint. Cap. LII. Visquis in carceribus detentus,sue unus sit,sive plures: in custodem carceris: vel ministrum violentas manus iniecerit reumq; vel percusserit, vel aliquo in loco cluserit raut idcirco eum laeserit, vel quid

fraudis commiserit, ut carceris claues arripiate carceribus euadat rea pinna plectatur: qua fractores carcerum

capite praecedenti plectendos statuimus. Sed si e carceribus non euaserit : ea mulctetur: qua dicto capite diximus eum teneri: qui ad actum facti venerit proximum fractioni. De rumpente pacem,vel inducias. Cap. LIII. I quis post pacem,vel inducias cum eo cotractas: a quo,

vel issus fuerat,vel cum quo riaatus simultates,aut mimicitias exercuerat: fide vitro: citroq; de non ostendendo datam ipsum per se: vel per alium interfecerit, vel vulnerauerit: urbis Genuae Praetor ;&in districtu quicunque

. G Magistra

SEARCH

MENU NAVIGATION