Dauidis. Romaei Septem. sancti custodes. ac praesides. vrbis Neapolis his adscripsimus Thomam. Aquinum. et Franciscum. Paul. ..

발행: 1571년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

que sensu gustare ualetis.maare nihil his de re ae amplius apud uos dica,ne pergrandes,& iulgentes squod dicimus gemmas ad sues proii,

cere uidear. quod si te,cetero'. tui similes his uesti intelligerem, ultro uotas afferrem,gratuito donarem, idq. animo libentissimo facere: studemus enim, & cupimus,omnes esse nostri similes, nostrae sententiar, nostraeq. uoluntatis participe S. Timotheus homo alioqui audacissimus his auditis, Deus hanc audientiam Ianuarii uero bis secerat) reticuit. deinde breui ad haec lira,cundia inflammatus ita respondit Censes,esse ullam anum, tam deliram, ut istaec credere animum inducat ξ dicitis id, quod omnium mentes aspernantur, auersantur,& respuunt-ia quod voles dicendo,perficet e non poteris. qua dementia pro Iupiter deprauati sunt ij, qui cu sibi semitam non sapiat, alteri monstrent uia. niui quid in uestra, uel Dei uestri manu est, quos uolueritis, uerborum praestigiis, ueneficiis. & cantionibus uincere, & proterere'. Ad haec Ianuarius, mea potestas est nulla, sed est in caelo Deus,cui seruimus,hic non modo uincer, subiget, & conculcabit uos, & omnes, qui obediunt, & consentiunt uobis, sed etiam delebitidi ad nihilum recidere coget,nec abibit a iure. hic iniurias,& mortem seruorum suorum per. sequetur expetet domestici sanguinis poenas . Timotheus ad haec maxima exarsit iracundia,ti stoma.

42쪽

& stomacho, ut verbum nullum secerit; & per iram , cum qua nihil tecte , nihil considerate fieri potest, omnia facere instituit, existimans nihil fortiter sitne rabie,& iracundia fieri posse: sed quam habebat ulciscendi uim in aliud tu- pus melius distulisset, dum deseruesceret ira.

itaque Ianuarium in carcerem coniecit, quem deinde uiuum comburendum in fornacem,quq oblato igni,factoq. incendio tres dies asserat, detrudi iussit. Ianuarius cruce in frontesignata, suspirando, oculos, & manus sustulit, dicens,tamquam aurum in sornace probas electos tuos Iesu Christe: quasi aurum igne, sic beneuolentia fidelis periculo aliquo pei spicsetur . sis in maxi ma, sempiternaq. glor ia; gra tias tibi agimus mirificas, & immortales protot , tantis'. immortalibus beneficiis, quae adhuc nullo meo merito in me collocaueris, nullam illorum partem non modo reserenda, sed ne cogitada quide gratia cosequi possum; agotia sicuti debeo,quatas maximas animus meus capere pol.scio I. Christe preces meas te seper audisse. ia diu pro tuorum beneficioru, tui no πminis, tuae q. laudis praedicatione in tormentis necari cupio: libenter tuoru hostium crudelitatςm,omnes cruciatus,quibus ii me conficiciat, perfera, patiar,te ad tua te,non succumba.in hu rum reru mihi carissimaru desiderio, & expe-

chationς mirifica ia ludum sum . nullum suppli tu deprec*r,neq recuso:sed quo Oibus palam fiat

43쪽

fiat, te verum esse Deum, & meam de te opinionem , quam nemo tui prqsidii spe ex animo euellet meo, firmam, & stabilem inueniatur,adesto mihi,eripe id quod firmum teneo

me non a morte, uerum ex periculo, miseris di igne, ut tres puero tuos Ananiam, AZariam,di Misaelem olim eripuisti: haec dicenti fornvcemq.audacter ingredienti apparuit unus ex illis caelestibus nunciis, divini'. spiritibus hos Angelos appellamus) qui ad omnia,quae Deus vult, opera & studio praesto sunt, & ades, inaquit animo Ianuari, timorem omitte, ab incendio, & flamma te liberaturus, huc missus sum, non ureris, non conflagrabis , offensionem nnllam ab igni excipies , cito peruenies in caelum, quasi in domicilium tuti. ad haec de immortalitate animorum, de persecta,uera,solida, aeternaq. Dei gloria uerba permulta fecit. deinde in media sornace candenti inambulantes, tanquam in uiridi, & opaca ripa Deum canentes collaudabant. lictores, carnifice'. TLmothei. qui sornacem circunstabat, haec exau dientes, magno metu perterriti ad Timotheu Profugerunt, dicentes rem nouam , admirabilem, ac in omni memoria omnino inauditam tibi narrare habemus, uel ignis campanus no Consumit, homines non capit, uel christianus ille Beneuentanus uirtute, potentia . sui Dei

fultus prorsus nihil ab igne patitur, noli ignescit uel ueneficiis id, & cantionibus sit. auri bus

44쪽

bus nostris nos accepimus,illum inuocantem, di laudantem Deum situm uoce clara, suaui,&canora, quae timorcin magnum nobis fecit, quo etiam nunc contremiscimus, illi'. uocibus adhuc aures nostrae undique circumsonare uidentur. Timotheus his auditis, quanquam illis fidem nullam habebat , & lanuariu crematum, ac in cinerem conuersum, penitus sibi Psuaserat, ad sornacem tamen illico accessit, qua illius iussu aperta, repente igneS ex ea erupunt, & homines a christiana religione abhorrentes, qui fornacem circunsistebant, magna ex parte inflammatos incendunt. Ianuarius integer, sanus, & laetus inuentus est,non deflagrauerat, nec capillos quidem,neque uestem eius

ignis attigerat. homines qui aderant, hic assimirantes obmipuerunt, e quibus complures puram christianam religionem susceperunt.Timotheus, quae sua pertinacia erat, quinam i quit malu Ianuari praestigiae tuae sunt γ adhuc proficiuntΘnoli in has pergere, na si pulcherrime tibi priora processerint, & tormentorum uim pertulisti:omnibus tamen miserrimis,crudelissimisq. suppliciis excruciato necem mehercule omnino tibi afferam, nisi sententiam mutaueris.quod si feceris,uenia, & praemia tibi dabuntur amplissima. Ianuarius deteriore, inquit, te Deus faciat iniquissime iudex,crudelissimeq. carnifex,quam seruus eius uel minis, uel primiis commotus hanc in opinionem descendam

45쪽

ia D. ROMAE I

scendam,ut sanctissimam religionem christianam deseram; eam, & Deum verum non confitear. ignominias,infamiam, quam uos uocatis,laborem,uincla,cruciatus,neces caussa christi miei huius uniuersitatis creatoris, atque parentis numquam antehac uitaui,nec in presentia, nec reliquo tempore,Deo adiuuante, uitabo. quod si ille sponte sua pro nobis haec ad subeundum, & sustinendum delegit. quid est

caussae, cur ego pro eo, uel potius pro me ipso non perpetiar; libenter, & aequissimo animo non seram λ ecce corpus meu in manu tua est, fac quid uis de illo: ego in Iesum Christum solum . cuius ope, & auxilio regimur, & conseratiamur, spectans quod enim aliud habeamus perfugium nihil timeo quid faciat mihi lio. mo , nihil his moueor, cuncta contemnO,adhiheas modo quae grauissima,& acerrima tor- meta excogitare poteritis. quidquid acciderit, fortiter, sapienter, ac leuissimc seram . quidquid a Deo, & domino meo Iesu Christo missum erit, patienter, & laetus accipiam, libenter amplectar, gaudebo, gestiam,lubens de ni. que,atque alacer ex hac miseria, terrestriq.vi ita ad beatissimam, & caelestem euolabo. &qui casus uobis audientibus, & spectantibus miserabilis uidetur, mihi perpetienti erit volluptuarius. Imperator noster inuictissimus, dux summus, ac praestantissimus Christus acer hissimam omnium mortem oppetiit, hac suis

46쪽

testamento legauia& seipsum nos sequi praecepit;si eius uolo esse discipulus,& familiaris, illuimiter oportet, & eius vestigiis insistam: secus sine caussa labor suscipitur, frustra tempus

conteritur . denegabo memetipsum, tollam crucem meam, & illum sequar. qui animam amiserit pro Iesu Christo,inueniet eam. nemuni corona imponetur, nisi qui stadium cucurrerit: cum eius hostibus, quorum unus es tu, for tissime decertauerit. vincam te O Timothee, cum maxime victorem te credideris.no temerq,nec imprudenter pro Christo periculis, cruaciatib mortiq.nos offerimus .lassis christus frustra suum auxilium implorari non patitur . tu vero rerum harum omnium crudelissimarum,& immanium rationem celerius opinione tua

reddes seuerissimo iudici, qui nec precio, nec gratia a ueritate umquam deflectit, his verbis Timothei animus cocitatus, & perturbae est, ut Ianuariu haec dicentem in carcerem coniici iusserit. Postridie in soro mane Timotheus in tribunali sedens Ianuarium ad se adduci iussit,& longa bladaq. oratione a Iesu Christo rursam alienare enixus est; deinceps Pposuit minas, si ultro assirmans in religiosissimis Deorui immortalium altaribus thura non pones, ser- .ro trucidaberis. videbis iam,an iste Deus, que colis,quem ad cstum effers,te eripere,vq.liberare a me poterit. cui respondit, nec terrore, nec minis tuis commoveor, tentatis maioria

47쪽

3 D. ROΜAEI. hus, restant nunc tantum minora. ista,quae mihi proponuntur, non tangunt. nescis, aiebat, homo amentissime, omnibus consiliis praeceps , ac deuie, quod potestatem mci nullam haberes, nisi a Deo tibi data esset . utinam te aliquando istarum rerum paeniteret, parceret prosecto tibi, tuaque scelera impunita serret Deus, quem non posse, dicis, eripere me de

manibus tuis, non quaero ab eo, ut eriperet:si quaererem, mihi largieretur, tribueret, concederet: in huius rei, quam minitaris, cupidit te diu intemperans su m,haec a Deo.efflagitaui, diem, ex diem expectabam, ut ex hoc corpore per hae tamquam e carcere evolarem,& es.sem cum eo. an obliuione contrivisti quae in

fornace hesterna die facta sint3 Tu vero Deum iratum tibi fecisti,iratum propediem habebis:

aliter cadet res, atq. opinaris. Timotheus ira.&perturbationeincitatus,omnes Ianuarii corporis neruulos incidi, iussit, quos exectos Manuarius contemnebat,pro nihilo ducebat,Dein' precabatur, auxilium ab eo petebat, lesu Christe, clamans, qui antequam me creasti, nosti

me, ac quo ex tempore matris meae aluo continebar,ad hanc horam cura, prouidentiaque tua me iuuas, dux mei, & omnium consiliorum meorum moderator suisti. liberam uoluta

talem a te mihi datam, tibi reddidi, meo arbitratu nihil umquam seci,audi quaeso nun qu admodusemper consueuisti me seruulum tum

48쪽

i scio domine, & confiteor,te semper in preciη, bus,& optatis meis mihi occurrisse:ita & nunc. mea deuotione, precibusq. placatus cedas uea lim: haec uincula , quibus anima mea cum cO r: Pore coniuncta tenetur deuincta, & co stricta, i reuellas quaeso, ut hinc ad te euolare possim ista Timotheus vero Ianuariu iucustodia reducta: l qua acerbissima morte afficere meditabatur. i Haec dum Nolae geruntur, Ianuarii mater,in: qua filii mores posses agnoscere, Beneuenti trii, duo ante , supremum filij diem praesentiit, deli, Ianuarium suum in caelu alcendentem ,in quie, te uidit,& Deum sibiligo obiicere credes, somsi niis stimulata, anxio, solicitoq. animo de filio a quaerebat:audiit tandem,illum captum iam,&I comprehensium,in custodiis propediem neca'is: dum vinctum haberi. itaque praecognita libeti, roru nece,gratias Deo P maximis beneficiis, at quibus se,suo'. ornauerat, egit, & lamentis di lacrymis se dedit.sciebat,id Christianis licqI r ac maiorum nostroru exemplo posse fieri ait quando Christum in Hierosolymarum exitiola praecognito,& in siti familiaris Laetari morte,

o Mariam Virginem in filii; omnes Christi disciae pulos in Stephani lacrymas effudisse, legimus se igitur plangore domum complens , accepto, a naustoq. hoc magno,& incredibili dolore, clibi nec ferre, nec resistere posset, illo oppressa ii o caelu m migrauit . , Haec de lanuarion eius atre fama ad au A

49쪽

36 D. ROMAE I

res Christianorum breui peruenit,quo lagraui

tristiq. nuntio accepto,omnes vehementer comoti sunt, praecipue vero Festus sacerdotu munister,& Desiderius lector Beneuetani ambo, adolescentuli,in quibus nihil non ingenuum, nihil non moderatum, nihil non pudens apparebat: mens erat illis simplex,aperta, integra, nullius sibi criminis consci religionis mysteria ita tenebant,ut ex eoru vita Ianuarius m

gister facile possit agnosci. Ii diuino concitati

afflatu repente e vegigio Nola aduolarunt, &aperte ac palam crudelitate, qua Timotheus in homines, & maxime in Ianuarium adhibe-hat,detestantur. quid est cautaῖ dicebant, cur talis, ratu'.vir in custodia teneretur quid criminis Ianuario dant sceleratorum sedis, atq.regionis satellitesὸ quid dedecoris, quid flagitii, quid maleficii,sid fraudis umqua admisit, vel

cogitauit Ianuarius,in quo vel leuissimὶ peccauit aliquado Ianuariusὸ omne facinus ab eo abhorrere clamabant, nemine umqua Ississe,oes auxilio,labore, studio,periculo suo quibuscuq. rebus poterat,iuuasse, laboratibus succurrere, nulla sui comodi, lutis, vitaeq.suae ratione ducente,aegris visitado subuenire, salute dare,omnes in integrii, & in antiquum statu restituere; moestos excipere,diffidelibus sibi rebusq. suisco firmare,silictos erigere; sui conueniedi potestate semper facere,libenter moru suauitate, sermonis comitate,& affabilitate omnes inuti

tares

50쪽

. tare. haec, & multa alia ab iis dicta ad Tim ' theu perlata sunt; qui ambos vinctos cu Ianua tio ad se trahi iussit,interrogauitq. qui essent .

' Ianuarius suos esse comilitones, ciOS,& conasortes gloriosi laboris, alteru Festum ministru, alteru Desideriu lectore respondit. Timotheus Christiani eriges conseruos,rc odit Ianuarius qui Iesu Christo vero Deo conlecrati seruiunt, ac ministran hoc ex ipsis requirereum agna se in Deo spem habere, ita libenter eos confessuis' ros, ut non solum fateri,sed etiam prosteri vi- derentur quod aliquot iam annorum interual lo crederent. Festus, & Desiderius quaesiti, se Dei benignitate Christianos esse responderuta cur, inquit Timotheus, Nolam3 se credere, il-J los minine omnium ignorare quae illorii simili bus facere consueuit. tum illi, homo nequam,' di fatue credis sortasse,nos no esse in desiderio ' vinculom,& tormentoru,quae christianis mini. . tarisλistis quailo ista horribilia minitare purpulsi ratis tuis: nos haru rerum caussa huc Pperaui

' mus,tantu abest,ut haec animum nostrum mo- . ueant,uel de salute nostra extimescamus:illud unu extimescim nequid turpiter faciam', quo uno excepto, nihil duri,nihil acerbi nobis eri t.

'' his reb' uberius,& fusius disputatis, Timothe ,

quae mala erat, vel fortasse videbatur,ea multo ' maiora,& acerbiora verbis faciens,catenas Ianuario Festo, & Desiderio iniici iussit,iisq.rheda lucta Puteolos uehit. quo cu peruenisset, in

SEARCH

MENU NAVIGATION