Dauidis. Romaei Septem. sancti custodes. ac praesides. vrbis Neapolis his adscripsimus Thomam. Aquinum. et Franciscum. Paul. ..

발행: 1571년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

I9.I7. hoc hoc est ne',& I 9. nihil istoru requiritur, nihil istius modi. ao.9. est vera sapientia. .

2'. 29.vuui opinio. Dic. 23. II. ubi thesaurum, i& 26.gestas res. 26. Io .inclusi, vinculis astricti. 27.3o .esbos neque attingere, neque. 3 2. et O.

quidquid erit,ut a Deo missum, patienter. 3 qnao.quibus exectis Ianuarius contemnebat o innia. 36. I 6 Ianuario dareat. 78. I . necisq. Scii 6.videri posset. 39. . tetras,& feraS. 2. IO. dicit.q 32. priuare. Timotheus Dei. 47. 7. esse sibi sudarium. 3 o. a. sunt,ut diximus. I. a 2 .an'Veniebat. q. I 8. eiusdem agri, & I I 8 Surretum. F. 2I. noluit,hos & christum. 36 6. reficient scilicet vos.& eto. incenderitis,ex sacro Planum seceritis. 67. a I. laetitiis efferri. II. 23. Theophir,& χε. litanorum .73.2I. tino magno Graeciam. 7S.I3.vellent esse. 77. Io. infamiam sugeret, morum mutationem. 8 . 23.qui uix tagens lecticam. 8S.9.supra infirmorum 88. 23. di eius reuigionem. 89. I .& auctores,& mag.& I6.se habere 96.z7. Nemo efflagitans. & r9. nec illi ignoscetur. 7. I ad Deo se totum . Ioa. Ir eius domus. Ios. 6. modestus,& frugi. Io7. a I .hac in aedicula. io 8. peruexus est in extremo agro.& I7. enim viri.&a I. dictasse, dc a 3. Francisco se in . Io9 8.' udovicus,& Gregorius

Deo ita monente,& 29. Ferdinandus. I 2I. I9. Carthaginiens. I. 26. I a. te virum innocentiae. 29. I. batur.cum nuptae.& s. sucoue. ISO. II.

ergo

12쪽

ergo uellet dec edere. I 37.7.semper animo te videant. Ι D. 16 .contra,quam liceret,conti a I. atque. IJ I. I9 plicare conarer, & ao. crescens me.& 26.Sam linu. I 42.2.buisse dicant utrique& a saltem filium coniungi, quo. Iψ . I I. rosarum tempus. Thomas canum sirspiciens, I Fr,ao. raro victoria. Is 3. I. a seipso discederet. &aῖ .ne Deus sineret. I F8. II.& multa in eam,&Σ .abiiceret,& 9.promisit. I 6ψ.27. in omnib'cile intellectu. I 67.9. Christiani . & 23 plurimis miraculis. I 68. 8. ipse nihil sentiebat. II 8.

.cutus sum I 8a. I .se comendauerint. 85 9.cosecutus es. I 89.27 . non dubitanter. I9O. 8.si, auctor.

Io. Francisci Lombardi Distichori

Gntu patron0rum admiranda Neapolis con cribit mira hic cum pietate David. Cum Superioruria facultate.

14쪽

PHILOCASII

SEPTEM SANCTI CUSTODES

um rius Pontifex Beneuentanus, incorruptus Christiolae religionis tedis, custos,eX con eruator urbis Neapolis,

LL VE ter magne IANVARi, parens perpetue,defensor asit due, custos, salusq. nostra.tu es nobis ille Romanorum Ianus,a quo si primum anni mensem nominatum,ei consecratum,&dicatum esse,accepimus: nos iure quidem primum operis librum tuo Ianuari nomine appellabimus, tibi dicabimus, scribendi exordiu abs te capiemus,te toto in opere principe esse voluimus: nam ut bene posuerimus initia, sic ad calcem nos perueniemuS,cetera quae sequetur,prospere omnia procedent, & quos opta mustelicissimos,optimo'. exit' res habebit. : A c od

15쪽

maod Ianus ille prudens habebatur,bina ei capita affigebant ,' biceps fingebatur: tu magne Ianuari, ii prudentiae ratio habenda est,trieeps pingendus esses,tria tibi capita tribuenda; siquidem prudelissimus omnium fuisti; nec aliqua tibi cum illo similitudo . tu discipulorum Christi speciem, & similitudinem, quam arriapuisti,non Iani gcris . tu rei militaris scientia,

uirtute, auctoritate summus es imperator somtissimus,optimus,& inuictissimus . tu pedestrihus, naualibusue pugnis commissis,summa cotentione pugnatis,fecundis prςlijs semper usus es.tu callidum,veteratorem,& versutum illum omnium hominum vexatorem, qui trcS maximos exercituS compararat,aciem aduersus te struxerat,te stratagemate percutiebat,seliciterfusis eius copiis,& incesa clatse, reiecisti, ac si perasti tu fortunae vi,cui nunquam te committebas,contempta, & repudiata; reiectaq. qua nunquam capiebaris,voluptate,libidines omnes,quibus non parebas domitas habuisti,sractis,quae hominem caecum reddunt cupiditatibus.vitatis omnibus infestissimi hostis petitionibus , humana omnia infra te serens nuictus perstitisti.uaque tria bella profligasti, animo tuo, ac teipso denique uicto,consecutus es viαctoriam.o gloriosam victd iam spolia opiisnaa,6 clara trophaea insido id leni in in hoc bello prospere gestum est, id omne tuum diatimus; totum hoc quod certumaximum est,tuu

iliti

icil

16쪽

est fortuna nihil sibi vendicatim istius se societatem glorit no offert propria est tua laus ista, socium habes neminem. tu vero modestissi. me, gratissimeq. Ianuari sapienter omnia. in ipsa victoria secisti;omnia Deo opt.max. tribuisti, Deo pro tantis in te meritis honores habes, di suppliciter gratias agis:de te vero humiliter, ac demisse loqueris. quotidie magis florescet laus tua,si laetitia honore, dignitate, aut bonis augeri potes,neque ulla unquam aetas finem allatura est tropharis,monumentiSq. tuis. repor-

. tata hac tam gloriosa victoria,triumphum egisti,curru victor in caelum inuectus es, ubi cum securitatem habes maxime optatam, & expeuditam, in qua uita beata posita est;tum beatus

frueris Deo, ac aeternitate,quam metietur nulla temporis circumscriptio. Et quoniam caritatem in nos retines,& omnia nutu a Deo consequi potes, propbius, ut nobis sis,a te quaeso; te in scribendo inuocamus,te etiam atq; etia ρChristianc,non poetice loquentes imploram',& appellamus sanctissime Ianuari . te duce, te auctore, te magistro hanc scribendi suscepim' voluntatem, atque prouinciam. a te igitur scribendi initium faciemus . opus hoc magnum , de arduum instituimus, cuius neque principiis inuenire neque exitum euoluere possumus, nisi praesens tuo numine, atque auxilio nos defe- deras, & adiuueris et plus enim, quam pars ui rilis postulat, oneris suscepimus . tu tanti Ope-Α a ris

17쪽

xis clauum tenebis, tu nostrorum scriptorum gubernacula tractabis. Habebimus & liorum sanctorum auxilium,in quibus spe nostra collocata; uastissimum hoc mare ventorum vi agitatum,turbatumq.transibimus, quanquam incerto nobis cursu, lite me maxima nauigandum esse intelligimus circumspicimus procellas,quae impendent, & naufragii denunciatione nos

deterrrere videntur,vos prouidete, vOS, inqua, diuina animatae mente,lucente' stellae,quae in

tenebris luce Christi luxistis, lumen hoc vestrunobis in tantis tenebris praeferte,ingenii nostri nauiculam dissolutam prorsum, & dissipatam rcctam tenete . quod si contigerit, & hoc lumine illustrabimur; sint per nos vehementeS veti, sint immoderatae tempestates, Charybdis insessa,& Scylla nobis sit: desit nobis ingenium, desint verba,deficiat memoria. vocent nos legeadarum ut ita dicamus ) plebeio'. scriptores,

congerant in nos omnia maledicta, omnia crimina; nihil laboramus. tanti nobis non est,seremus vestro exemplo, sermones hominum, dum modo nostro officio, nostraq. erga vos

pietate satis vobis iaciamus, non laudis studio trahimur,nec gloria ducimur, sat habemus vobis gratum facere; nam defensionem nostri suscipietis,&, si uos pro nobis, quid contra nos sis magnis subsidiis fulti, teq. magne Ianuari

rectore, atque nauarcho, e portu egredientes,

nihil remigatamus, statim orationis vela, pandemus.

18쪽

demus,nauicula nostra secundis uentis cursum tenebit suum, uentus leuissimus, mitissimus, Adeq. secundus nobis flabit, icellas omnes deuitabimus, in portum, quo ex alto inuehemur passis velis pervehi licebit, adoptabilem exitum perueniemus. Omnia haec uobis accepta reseremus . vestroq. beneficio grati, & pii in maximi beneficii themoria,semper erimus, ac uobis,uestraeq. laudi nos totos dicamus,gralissimo animo nomen uestrum prosequemur, di ore semper uestra pleniore laudabimus . - Ε τὰ

19쪽

ε VITA SANCTORUM ,

I AN VARII PONTIFICIS

B E NEVENT. ET

A Davide Romaeo

Philocasio scripta.

is lilANUARIvs Pontifex Beneuentanus, christianae religionis locupletissimus , grauis simu R. testis , & Ciuitatis Neapolis custos , ac praeseS, Beneuelati nobili genere,Christiani R. parentibus natus esse creditur. qui cuprimum pulcherrimam speciem, liberalem formam , & egregiam quandam indolem in infante filio conspexerunt, eum cum omni ibberali doctrina, tum Christiana religione perusecte erudierunt. quae res ita fauste, feliciter . prospereq. euenit , ut breui utraque in re bene eruditus puer, simulac aliquid sapere coeperit, alteram desierit, alteram omn ibus uiribus arriplexatus sit. Omne studium in doctrina, sapietiaq. Christiana collocauerit, quare ex homi αnum vita ad Dei religionem, sanct imoniamq. migrans

20쪽

migrans, Deum pie sancteq. colebat,eius praecepta tenebat,integrum se,castum q. seruabat. erat prudentia senili, moderatis,temperatilq. moribus. minime loquax. eius uerba non inquinata, non petulantia , non odiosa, non denique ulla aliquado ex ore eius exciderunt undequisquam posset ostendi.uirtus uero tan, ta, verecundia, & modestia, ut omnes ad diligendum se facile alliceret, quibus rebus factsi est, ut Ianuarium omnes uel a religione alienissimi obseruarent, colerent, venerarentur. Dum hanc adeo sanctam vitam ageret,iactum est, ut qui clam christum sancta rcligione Beneuenti colerent, Pontifice orbarentur, ac virum tanto munere dignum electuri ad sacem dotium,conuenerant,qui his rebus moti uiua omnium uoce Ianuario id numquam appete-ti ultro mandarunt: uerebatur enim uir modestissimus, ne tanto onere opprimeretur, si sustinere non potuisset, & deponere non liceret .

Sed Beneuentanorum Christianorum coetus illico legatos Romam misit ad Caium Pontificem Max. uel Marcellinum hi enim per ea tepora Romani Pontifices erant i ut sibi assentiaret, re'. illius testimonio comprobaretur, dc Ianuario sacerdotiu mandaretur . qui ne onuisa tanto viro sacrorum rege,Christiq. vicario sibi impositum abiicere videretur , cumq. insomnis ab Antistite Beneuentano, qui iam de vita decesserat, moneri visus esset, inuitus no

SEARCH

MENU NAVIGATION