Constantini Reghenzani ... inter arcades Mantesii Cecropii Oratio, et carmina

발행: 1761년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

movit ; litterae solae emollire potuerunt , atque oonterere. iis igitur ausit, negare ad cogendam civilem societa tem , ad humani iuris leges confirmandas, ad piet tem sevendam. ac conservandam Rempublicam, ad selicitatem denique eo Parandam litteras non valere ρ Quis eas non amet 8 Quis in sinu non serat λ Quis eas non prosequatur λ Patetiergo civi tates illas esse omnium felicissimas, caeterisque antepone 32, in quibus scientiae omnes, ae disciplinae florent. Tum quia acrosanctae Religionis cultuni promoueant, Suprem'ne , minis reverentiam commendent, ipsum nobis propitium, aebenignum etficiant; tum quia eum iustitiae, & aequitatis iura dilucident, & inditam nobis naturae Legem, ac morum disci plinain, praelata quodammodo iace, indicent, atque common. serent, reddunt Principes beneficentissimos, Magistratus aequipsimos, & ipsos propemodum Tyrannos minus Reipublime ini

quos, atque ad saeviendum tard ores . '' - β. Videamus nunc, quae, quantaque sint ea bona, quae Hre

mediate, atque per se civitatibus litterae praestant.' Quis quasso, Auditores, non sentiat iis in civitatibus, in quibus litte rarum studia florent, nullo ferme impendio 'nullisque mi viori incommodo illis artibus institui adolescentes id quibus aetas puerilis debet insormari λ Ingenuis primum imbuun urmoribus, Ad politiorem cultum , vitamque rediguntur . Sio

ο si Adde quod intentiar diditas fidelitis artes, Emouit mores , noe sinit esse seror.

Iuvenes vero ad illustriora patriae obeunda munera , ad Rem publicam benegerendam , ad paritaetanda domi, serisque negotia, ad gloriae, famaeque serviendiun, ad studendum amicis , ad graves perserendos labores,yad quaelibet adeunda. pericula

32쪽

meliantur, & eomparantur. Quem aurem latet nonnhi eos, qui ab ineunte aetate optimis instituuntur praeceptis, veram que edocentur vivendi rationem, posse in tempora urbi prospicere, familiae consulere, honoribus sungi legationes obire, regum lateri adhaerere, aliisque huiusnitidi ossiciis ineumbere, unde omni Reipublicae dignita , omnin m Talus, vita, libertis fortunae pendent λ Adeo verum est insigniora urbium Orna menta , & bona a litteris proficishl , ut huiusmodi cives aliquando adeo patriae profuerint, ut sine ipsis , aut nullae prooemodum se i ssent, aut gravissimis siccubuissentra calamit tibiis . Testis est Romana Respublica, quae tamdiu stare visa est quamdiu acerrimus libertaris vindex , idemque omnium litterari iis, ae doctissimus Cicero vixit : quo Oecumbente ipsa quoque Romana Libertas nunquam amplius surrectura pro e uir. Τestes Athenae, quae a Soriae illo, cuius nuper menέtionem fecimus , sanctissimis munitae legibus , unicum eum propemodam , ac solum pariter tyrannidis ini inlcnm, amne impugnatorem adversus Pisistratum habuerunt. Testes iterum Athenae ipsae, quae libertatem Demostheni elarissimo oratori acceptam reserunt, qui ingentis eloqnentiae vi armatus pene solus adversus potentissimum Restem PhiIippum stetit, illum que; non retardavit solum toti Graeciae imminentem , Atque insultantem , sed repulit ,. infregit ,: atque contrivit . . Mitto hic Alcibiadem Atheniensem, Epaminondam Thebanum, Theesmistoclem alterum Athenarum lumen, aliosque quam pluri . mos viros dicendi copia praestantissimos, qui omnes patriam, ive ab hostium ferro, vel a coniuratorum civium impetu, eloquentia notius, quam armis in libertatem vindicarunt. Expquo inrelligi potest unum hominem aliquando solo litteris .irum praesidio plati . suta, quam integram cisitatem 4 .

Duri Quid '

33쪽

o la

midi/ Quod ipm eluium mores scientiarum studiis formantur.

in mel4us uraducuntur, & omnium virtutum habitus inducum rur mirifice, Et sane quoad aetas aurea ante Iovis adventum floruit, ut, poetae loquiantur, re ante Saturno, homines avitiis abhor ἔenres, omnibus huius vitae. bonis feliciter fruebantur : .nec deglitterarum subsidio indigebant : sponte enim, quod omnibus bonum .videbatur, peragebant. Verum Saturno exulante caeptae sunt sesentiae edoceri, leges condi, artes exertaIi, ut per eas improbitati hominum, qui sua non contenti sorte, alienis inhiabant Artunix, se seque steteribus inquinabant, obstaretur, ilibique ad meliorem frugem revocarentur. Nam ubi scientiae ne liguntur, cives otio se dedunt, senes nulla pollent auctoritante, iuvenes voluptatibus indulgent, maiorum iussa detrectantur , artificia deseruntur inuirtutes exulant, scelera dominantur. Contrλ vero per littetas huiusmodi m lis occurritur, &linmanitas omnis inducitur, & regnum obtinet virtus, & exemcet imperium . sic Athenienses cedo, hoc mihi date Audit ires, ut iterum , & tertio florentissimam Rempublicam in lit iteratissimae simul, ae felicissime civitatis absolutissimum exemplum adtaeam sic Athenienses, quod praeeaeteris hominibus :honarum artin m studiis se dediderunt , reserente Platonet iris, Thimaeo, prae caeteris quoque virtutum omniam genere excel-t luerunt. Quod Cicero animadvertens in oratione pro Flacco :Adsunt inquit , Athenienses, unde omnig humanitas, doctri na , Religio, fruges , iura, leges ortae, atque in omnes terin Iras distributae putantur Quamquam quid loquor λ Quid un-' quam Dii immorrales, quid sapientissu uos illos. Philosophos , squos posteri ras ven eram r, suos historia memorat, quos Rnt, nquitas ipsa est admirata , reddidit opum contemptari, scele- r

34쪽

Turri' , morum magistros, Reipublicae des fores, aequ1 tatis , ac Religionis observantissimos , nisi sapientiae studium, eui mirum in modum dediti erant λAge vero videamus quantum splendoris, ac simae, quantum Iaudis, & gloriae, quantum denique nominis tribuant litte huiusmodi civitatibus. Quandoquidem in aliqua felicitatis parte ponitur etiam gloria, & laudis commendatio. Quot oppid&rum nomina long iam oblivione essent deleta, nisi aliqnem ex Illustrifus illi q, atque omni tempore celeberrimis viris se hanc luceni edidissent, qui aut scriptor per se ipse fuerit, aut scriptorum amicuet , & fautor λ Quis Arpinum nosceret; nisi Ciceronis, & Marii incunabulis clarum fuisset, quorum alterres ad seribendum maximas, alter tum res ad scribendi imia,

tum scripta ipsa aeternitati amandanda seppeditavit λ Quod si obscura oppida tantum splendoris accipiunt ab uno, vel a , tero homine litterarum studioso, quid illis unquam fiet, quae non solurn aliunde quoque explendescunt; sed oinni tempore atque in omni scientiarum genere sapientissimis viris emi eu

runt ρ Quid est quaeso , quod magis illustret hanc civitatem summis alioquin laudibus celebrandam, & extollendam λ Pae.

dixerim vestra ; Non agri ubertas, non mercium c6pia, nor sit aen interfluens, non annonae affluentia, non dignitas aedi-fesorum, non denique nominis antiquitas, aut vetustas ornis; Haec omnia magna utique sunt ,'sed non tanti essent habenda , nec tanto vobis essent splendori , atque utilitati ἐnisi ab illo celeberrimo Sapientiae Ambiram sis in quo do. ctissimi viri omnigena eruditione, ac cultu conspicui , sciendtras omnes , ac disciplinas profitentur, corripi nenturi aceta

perent , & persectionem Quis quaeso in letteraria Repurblica adeo hospes , & peregrinus est , ne dicam serus , &

35쪽

Mihi, si vestrum licuit conscendere montem, Et saepe aoniis haurire fontibus undas, Subdite Pierides cithar/m, viresque secundas Addite, ut emerito Tellinam carmine Vallem Extollam , natale solum, patriosque penAtes. Magna iacet medios inter, juga Raethica, montes, Alpium in anfractu, longo circumdata Vallo, Finibus .Insubriae, Lario contermina stagno, Caenomanos prope, Vindelicos, Boiosque feroces, Subdita Raethorum a imperio clarissima Vallis, Vallis ab Euganeis primum regnata colonis. Quae tibi digna feram nostro praeconia cantu, Vallis, quove tuum celebrabo carmine nomen, O decus Italiae, Rarthorum. gloria ,. tellus Faecunda Heroum , statio gratissima musis Ut sol cuncta nitens radiis super eminet astra, . Sic tu omnes inter praestas pulcherrima Valles. Te labens rapido mediam secat Abdua b) cursu , Abdua, quae multis torrentibus aucta superbit. Te frugum facilem reddit, rerumque potentem Natura, atque locis primum donavit amae 'is. Huc age, ne pigeat, celeres huc dirige gressus, Utque libet , magnam mirare hanc, Advena, Vallem. Quae species, quae serma loci, quae gratia Coeli, Qui decor effulget, qui cultus, quaeque venustas l. B Nonis

a) Raeibi domιnantuν his e sed imperio mitissmo. - . M Flumen nobile, quod totam Vallem intermit . . .. b

36쪽

Nonne hic omnigenas effundit divite cornu Copia divitias, & cives ditat avaros Suspice in alternis sinuatas orbibus Alpes, Obsitaque antiquis praeruptae cacumina sylvis et Cerne etiam virides frondosio vertice colles , Formosos colles, & amaena in collibus arva jPlurimae pampineo quos undique vinea sceluOrnat, & ambrosias a) ptaetendit vitibus uvas. Non hie aut Boreas saevis Aquilonibus instat, Aut Tellus premit Lybicis obnoxia ventis. Sed placidi perflant euri ; gefirique frequentes Apricas tepido lacundant flamine terras..ἰ Namque. hinc excelsis assurgunt cautibus Alpes, Atque illinc humiles subsidunt vertice montes. Hic nimium nescit frigus, magnosque calores Incola, sed coelo gaudet, fruiturque benigno . Quid varios memorem pagos, vicosque frequentes, oppidaque antiquos testantia nomine Etruscos λQuid memorem umbrosos saltus, lucosque virentes, Et late effusis arbusta sonantia sylvis Arbuta, castaneas, cortium, glandesque, nucesque, Baccas, asparagos, cinaras, cum tubere ficos , Prunaque, si cupias, & fraga, & punica ni ala Quid plenas ovium caulas, pecudumque eatervas Pinguiaque in riguis armenta errantia maris Pascua quid reseram, viridi quid margine ripas Fluminis, & isto iucundos ubere .ca Os y caseus hic abacos pinguissimus implet acernos,

ca Vinum his utimum, O aereum, quod ammaticum dicunt.

37쪽

Fiscella, butyrum, pelvesque hic copia lactis., Nonne hic praecipuo, ceu nusquam, munere Divum Bacchus, & alma Ceres sedem posuere beatam λCulta serunt gravidas multo cum faenore messes Rura, & maturas ingens terit area fruges . Dulcia quid reseram generosi munera Bacchi , Munera sollicitis censu satis apta colonis Hic etenim plenis spumat vindemia labris, Et magna innumeris incumbunt prela racemis, Amplaque purpureo complentur dolia vino. Vos ego, qui nostras emptum properatis ad oras, Teutonici, i& magnum pro vino penditis aurum, Testor, quam vobis libeat, quam nobile vinum Veneat, & vestris ornet convivia mensis .

Nonne etiam scetos Variato marmore montes

Cernis, & ingentes aeris, serrique sed inas λQuam iuvat hic lapides a tornare lebetibus aptos Fingendis, teretesque educere cautibus ollas l. Quid λ te piscandi tenet, hospes, blanda cupido 'Invenis hic gobios, salares, laevesque tymallo ,

Et quotquot felix secum fert Abdua pisces . . . . Quod genus alituum non hic componere nidos Gaudeat, & mulcere vagas concentibus auras' Attagen, & perdix, scolopax, peregrina lagois, Fringilla, & turdus, ficedula, rara coturnix, Turtur, & assiduos repetit Luscinia cantus. Pellere difficiles erato e corpore morbos

B aca Dὶ quidam lapis in Vallelellinis, qui tornatus ollas, oelebetes sumanis usibus commodissimor praebet. Diuilirco by Corale

38쪽

Quaeris, & amissam facile reparare salutem y Ilaec Vallis medicas herbas, lymphasque salubres Sufficit, & calidis sudantia balnea thermis.c Si vacat, & mestis animum subducere curis Optas, & grato membra exercere labore , Venatu invigila, saltusque indagine cinge, Montes extupera, & sylvas scrutare latentes e Hic celeres cursu lepores, damatque sugaces,

Cervos, capreolos, ursos, venaberis, apros.

Frigidulas umbras, lenes ex fronde susurros Hic libet excipere, & labentum murmur aquarum:

Muscosos sontes, mollique virentia musco Antra per anfractos late submota recessus. Hortos hesperidum non hic exoptat amenos

Incola, & Alcinoo viridaria consita rege :Nec cupit Aonios sontes, aut Thessala Tempe. Nunc memini, neque vos latuit pia numina, Nymphae Liber eurarum, primo sub flore iuventae, Cum dorso nemoris recubans frondente sub umbra Ilicis, argut1 modulabar carmen avena : Tranquilla undisono dum plauderet Abdaa cursu, Et celsa aspicerem pendentes rupe capellAS , Pastoresque procul calamis fidibusque canentes. Tune mihi purpureo fulserunt lumine soles , ' Et mihi tunc blando risit sors dextera vultu, Laetaque tranquillos pepererunt otia somnos. Ast ego iamdudum patriis avulsus ab oris . Infelix cogor longinquas degere terras .

Non hic insidias, non hic horrere rapinas Est opus, aut saevas in aperta pericula caedes. Pax

39쪽

Pax secura viget bellorum exosa tumultus, Imperiumque ferox libertas aurea nescit. Hic genus ingenuum , facilesque ad commoda mores, Mens, animusque vigent, & firmae in corpore vires: Pollent ingenia , & virtus in pectore regnat.

o Patria, o Vallis vita mihi carior ipsὶ ,

Libera maiorum sedes , & regna meorum lo me felicem, vos o pia numina, vestro Munere si reliquos mihi ducere Iupiter annos Hic daret, & sessam tranquillo senere vitam Explere, & patrio condi mea membra sepulchro iNon sci et in terris tunc me selicior alter.

De Domini adventu Veterum Patrum Vota.

Hominum, superumque Pater, rerumque Creator, Cuius ad imperium venti, saeveque procellae Subsidunt, ponuntque feros freta concita fluctus emem nostri coluere Patres, quem dira minantem Terra, Polusque tremunt, & clausis Tartara regnis.

Ecquando nomas clemens miserebere paenius,

Speratamque seres dextram tot easibus λ omnes Jamdiu in aerumnM trahimur, saevosque labores Ecquando amictis, sublato crimine, rebus Impones finem, promissaque foedera iungens Dulcia desessis tandem dabis otia terris . Ecquando U- eoeli reparare ruinas, Atque novis vacuas sedes implere colonis Aspice bacchantem, spoliisque ingentibus auctum ει Daemona, crudeles victorem condere leges, i

40쪽

. ua o servitio premere indigno mortaIia corda, Horridaque innumeras raprare in Tartara praedas . Non te taedet in infernis mortale tenebris Jamdudum esse genus, tristique occumbere letho Quorsum mortales duro sub pondere noxae Languebunt, primique luent peccata Parentis; Et solvent longas veteri pro crimine paenas λQuorsum in frondosis sylvis, templisque prosanis

Impia sacrilegas limbi rur hostia ad aras, Surdaque gaudebunt cultu simulacra nefando λQuorsum vastatas flammis ultricibus urbes Flebimus, aut raptos inimic euspide cives λFulmina pone manu, lethales pone sagittas Alme parens, atque arma novo satiata cruore, Arma in lucifugos Erebi iactanda tyrannos.

Sat lacrymis, lethoque datum est; sat bella cruori. Fudere, & ditis popularunt cladibus orbem. Ergo humiles celso, pater, o pater, excipe ab Axe

Aure favente preces, & nostris anniae votis :Affer opem, & nostrae tangat Te cura salutis. Stet tibi nune lapsis tandem succurrere rebus; Solvere eaptivos, durosque effringere nexus. Ah tandem aeterni soboles aerema parentis Adveniat, clausique fores pandantur olympi Et patefacta seris claudantur Tartχra ahaenis.

Sie o, sic nobis Coeli rorare benioni Desu uer, & gravide nubes demittite 3nslum: pandat terra sinum, & pχctam sarcianda salutem Germinet humano generi, Iesseaque Virga Floreat , atque ex Sancto oriatur stella tuo .

SEARCH

MENU NAVIGATION