장음표시 사용
551쪽
CAlculus in vesiςa exploratur stringe vel
candela cerea. Interdum tamen id remedii exploratorii genus Medicos fallit, quando calculus subterfugit & remotiora petit loca. Nam Venetiis quendam herniosum novit viditque D. Rom. Sala, Praeceptor olim Sc amicus n' stpr, cui omnia signa calculi vesicae videbantur
adesse, nec tamen calethere aut candela potuit deprehendi. In mortui cadavere calculus cura ipsa Vesica, unam scroti partum impi erat, in testina omnia tenuia alteram, adeo ut semper calculus sntrorsum in scrotum cesserit de explo ratores suos deceperit.
rium sordes expurgatura, per imprudem etiam accurrentis ancillae perculsa, stilo profundius adacto tympanum auri praetensum diffregit,unde au situs illi postea remansit dissicultas. Frequens infortunium in Italia, ubi studiosissinu barbitonsores intonstrinis suis aures solent
552쪽
Η 1 s T. CENT: IV. 18 ra cerumine mundare, laedi subinde tympanum& inflammari, a quo metu pauci madunt nitoris e tusque studios. Laeditur & a vehementi bombardarum, campanarumque senitu, quod malo suo milites aliique Xperiuntur. Cur auditus laedatur, in promptu causa est, non tam quod meqium sit ioni, quam quod membranae huic assigatur malleus,cujus motu pereunte asditus hebetetur. Malleras tamen apud Patrem tib . . part.2. Obs.7. pag. 34 . Observa-Vit tympanum putrefactum sine auditus Iaesone, quod juxta cum illo miror: Neque enim tantum ingenitus aer exhalat, medium idoneudeficit , auditus ossicula quiescunt ; Sed nervus auditorius externis injurijs omnibus patet. Retulit mihi amicus , Vir Doctus , vidisse se puelliam tanto dolore capitis VeXatam, ut ex osse petroso tria ossicula auditus ineus, sta- pes & malleus exsilierint, magno sequentis aetatis auditus incommodo.
553쪽
18r ΤHOMAE BARTHOLINI ruishoathb r. Sarmatiae Europeae ita describitur. . In Lithuania δί Moscosia est animal voracissimum & inutile , quod alibi non comparet,
Ro maca nominatum, magnitudine canis, facie cati, corpore & cauda vulpis, colore nigro, vescitur cadaveribus. ΙnVento cadavere tantum
vorat ut extendatur & infletur tympani instar: Itaque angustiam aliquam inter arbores ingreditur & per vim seipstim in trudit, ac ventrem
premens stringensque exonerat;ut violenter ingesta, violentius egerat: sc eXrenuatum rursus
ad cadaver properat & rursus impletur, ita ut vicissim de cadavere quantum potest devoret &excernat donec rotum absumpserit. Historiam illius breviter concinnaVit Apollonius Menabenas. Figuram ex Olao mutuatus est Gesneruue l. h. eQuadrup. Sedripsi non viderunt. Animal ipsum D. de Lare Vir celeberrimus & amicus , dum vixit, mihi suspiciendus, olim secari vidit a P. Pario, in quo, ut mihi testabatur, praeteradmirabilem cum humano corpore similitudinem,
haec tria admiranda observavit. 1. D uctus umbilicatis nusquam apparuisium de miraban rur , quomodo in utero nutrimem tum possit accipere.
a. Cum omnia bruta ligamento suspensorio Jecoris ab homine disserat, hujus animalis jecur vallaissime ligamento diaphragmati nectitur , ideoq; etiam cum hominis interna jecoris constitutione consentit. 3. Cum
554쪽
HIs T. CENT. IV. 1833. Curia intestina tam humana quam brutorum, partim in tenuia & crassa, partim in seet partes dividantur ; in hoc bruto nihil tale apparuit S Sed intestinum ab eXortu utque ad exi . tum undi Que sibi simile figura inventum, nec formam ullo pacto mutari, quae causa est, quod hoc brutum ingesta compressu abdominis egerere possit, quum &coreo careat intestino, reliqua recta sint:
Rognostici lethalis meminit Petras Puberi Medicus Lunellensis eruditus apud Cl. Riperium in Appendice observationum elegantissimarum ; Si nempe aegrbti nub sint miles ataVis, avis aut parentibus in fano statue,atri morbo eos referant. Probat id de filio D. Engarrano& nepte sua. Idem passim observavi in plurimis, evenitque filiae meae Annae Margam Iothae, quae fano statu facie vultuque non reserebar aViam maternam , at instante fato, dia rhaea maligna pr6strata , prorsus illi similis de facie videbatur. Unde moesta Mater , conjunx m*a charissima , certum instantis mortis cepie
555쪽
Agna passim in collibus patriis monuia1rimentorum antiquorum est copia, quae per saxa eminentia & cippos peregrinantibus obvia
sunt, quorum quaedam arae erant Paganorum,
sacrificijs Deorum dicatae, quaedam sepulchra feruntur gigantum Sc Principum Virorum,quibus esseisis urnae sepulchrales cum ossibus αcineribus defunistorum eruuntur. De hujusmodi monumentis fusus est pariter & eruditus Diuus heu quondam noster, in Monum. Danicis aere perennioribus, nec quidquam addo. Apud vulgus nostrum superstitio potiusquam rψigio est, siue damno monumenta ista tot seculis clausa, aperiri non posse,iantaque demtione colunt ista & inviolata servant, ut pro certo sibi persuadeant, caecitatem illi imminere ,,qui ausus sit aperire; Parens meus memoriae beatae, curiositate ductus colonos suos vicinum m umentum jussit essedere. Recusabant illi imperium, oculis suis mintuentes. Ille Vero, ut
hujusmodi superstitionem eluderet, primus Iimgune opus agressus est, sicque reliquos ad periaciendum animavit. NuIla parenti coecitas Obo ta inde est, sed tamen nescio quae caligo oculis
556쪽
H1s T. CENT. IV. 18sobversabatur, brevi deinde dissipata , sive calore
motu excitato, sive ex vaporibus longo seculorum decursu in tumulta delitescentibus. Invenit in hoc collo urnam sepulchralem cum cineribus& ossibus defuncti Plurimis aliis curiositas illa sepulchrorum exitio fuit, in quibus tetri vapores occlusi vel verti nem vel syncopen ipsamque mortem intulerunt. In cujus rei fidem dignissima est Lectorum oculis historia a Fortunio Liceto sene incomparabili, Amico nostio honorando non ita pridem descipta l. de AnnuL Antiq. c. 23. hic iterum recitanda: In medio Cathedralis Ecclesiae Palvae Novae munitissima Venetoru in Foro Julio arce o sepulchrum amplum excavatum est ad humanda cujusq;generis
humana cadaVera, proindeque profundum adsurgentis aquae scaturginem, quae defunctorum putredine coinquinata tetris, S crassis admodum Vaporibus caveam replebat, nam ad Cen' tum fere busta continebat, &quum ante seX menses non esset apertum os tumuli, Aq. 163 8.
die 1'. Aprilis circiter horam primam noctis, dum sepulturae daretur Jacobus quidam famu-Jllustrissimi D. ancisci Badoarij Τhesaura-rij, a tribus Vespillonibus, Joanne Ripa, Fran ςisco Mauro, & Joanne Hortulano; Ripa descςndens in criptam per scalam, velut solveret ςRdaver a reste, vel potius ut ipsum spoliaret in-
dumontis,illico suocatus interiit. Animadvertentes
557쪽
dere de sepulchro, post aliquam temporis intercapedinem Maurus & ipse descendit in foveam
auxilium Ripae laturus, existimans elim occupatum es se in extricando funiculo, quo Vinctum fuerat cadaver,aut illi mali quidpiam acci- .disse. Hoc etiam neque vocem edente, neque
sursum adscendente, timor praesentes inVasit, &inde plebecula vocem tollere. Sed Joannes Hortulanus ille tertius vespillo clamavit intre pide, volo quodvis ego periculum subire in au
Nilium meorum comitum, & signo crucis m. nitus air, Domine DEus vobis commendo filios meos,& hoc effatus descendit scalam. Et cumstantes animadvertentes etiam hunc post certum temporis intervallum nihil dicere, nec ascendere, confusione stuporeque capti, nonnulli currerunt ad nunciandum facinus Illustrissimo & Excellentissimo D. Beriticio Valerio Generali illius temporis, qui auditis quae acciderant, censens ab aere intra sepulchrum corrupto & putrido Vespillones interemptos fuisse,ad tetrum & crassum aerem attenuandum l& utcunque purificandum jussit in criptam diu plodi simul pleraque tormenta bellica, quos Moschetos vocant, & mane proxime sequenti jussit e sepulchro tres illos Vespillones extrahi,
ut in eorum corporibus inquirerentur indicta ,si γα forent, adeo repentinae mortis. Injum
558쪽
H 1 s T. C ENT. 187ctum suit id muneris cuidam Francisco & socii quorum nomina latent: hi longioribus uncis hastatis eduxerunt vespillonum corpora,in quitibus n1hil aliud quam insignis nigredo conspici potuit. Exposita fuere tria ista cadavere mane prae foribus Ecclesiae, quibus postea lita exequiarum solennia celebrata sunt, & alio loco
sepulturae tradita, nec ullus operariorum, aut assistentium quidquam detrimeti perpessus fulti, Medicorum opini o fui haerem clausum in sepuΙ-achro, sine debita ventilatione computruisse veneficamque qualitatem contraxisse, aut admia stione crassiorum vaporum adeo densum evasisse , ut respirationi penitus ineptus continuo viventes illos in sepulchro suffocaverit. Et obserVatum fuit a circumstantibus, tertium illum Hortulanum statim ac in descentu faciem habuit sub fornice caveae; loqui voluisse, Verum nequivisse, sed illico de summo scalae praecipitem in imum fovete cecidisse. Sepulchrum Obturatum fuit, & ita superne Iapidibus constra tum,ut nullum ambulantibus appareat ejus vestigium. Certe malus hujusmodi teterque Vapor cadaverum , plurisnorum in Republica morborum causa est. Vespillones id testantur, quos raro vivido colore videas, unde perniciosus est in orbe Christiano mos sepeliendi InfectZ cadavera in urbibus, imo quod pQjus uix piis, quo connuunt religionis gratia:
559쪽
ΤΗΟΜAE BARTHOE IN1 mortales, ut pro salute mortem reportent. In vehitur in hunc morem Andreas Rintus,in Epist. ad Amic. de Peste, lectu dignissima,probatq; ab omni antiquitate & humanitate alienum esse, paulumque abesse eorum moribus qui fontes publicos inficiunt. Apertis monumentis Vetustissimis tetros vapores exortos, & ipsam pestilentiam humano generi incubuisse, alij prodiderunt. id de novis dicam, quibus recentia cadavera maligna committuntur, quaeque in publico conventu tapius aperiuntur. Ita multi innoxie pereunt, dum nimia vel humanitate vel pompa inveterata peccamus, vel fanorum lucro inhiamus. Angelutius L I. de Febr. Malign. c. a. auctor est, Romae Gregorio XIII. Pontifice, cum plures unus post alium in puteum putris& antiqui limi plenissimum descendissem, singulos momento extinctos esse, succensis verbignibus evanuisse putrem ex caeno halitum. Alia in eandem fere sententiam exempla congessit Dan. Sennertus l. 6. PIaX. pari. 3. c. a. HIs Τοκ 1 A XXXIII.
RAra Venae sectio in dorso, quia partim cras sior ibidem cutis, partim venae obscuri xς , partim deniq; quia majori emolumento Vi dentur
560쪽
His T. CENT. IV - a 89tur aperiri venae sive jugulares sive bracni , quae
communi trunco junguntur. Sunt tamen qui venarum in dorso suadeans sectionem, praesertim in capitis affectibus In Teiano aliisq; colli convulsionibus,ut & in Epilepsia sedare venam quae in prima dorsi Vertebra conspicitur elata,
author est RondeIems l. I .Meth. cui. morb.c. 3 7. Nec aliter sentit Mercatus qui I. 1. de Intern. Morb. Curat. c. I . Oper. Tom. 3. in conVulsione ex crassis viscidisq; h moribus orta, praefertim Teiano Venam quae in prima dorsi vertebra eminet in dorsum usque ad sacrum os per summum vertebrarum spinae perreptat ex aliorum au ctorum fide jubet scindi, qua scissa per derivationem a collo quidquid humoris pituitosi musculos convellit, extrahatur. Obscura ea Vena nec cuiVis patula propter exilitatem. Certe per musculos externe reptat, & dignitate cedit axillari,quam nollem illi postponere in casu
ancipiti. Ductus hujus venae non usque obVios sibi curiosius perquirenti privatim se ostendisse Patavij Adrianum S gelium celebrem Anatomi-CUm , Io. Rhodius noster, delicium Musarum, in Anale ad Septat. Caution. l.6. 76. testatur. In dorso assigi cucurbitulas, tam notum est Omnibus, quam olim Martis lucus. At cauteria illi inuri seu fontanellas, nusquam innotuit ut lorum scriptis. Nemo enim chirurgorum aut Mςdicorum ultra tertiam aut quartam cerVicis
