장음표시 사용
521쪽
membrana acquiescunt, unoque loco juncti includuntur. Forsan prior conceptus in tuba uteri delituit , posterior vero in utero , unde prius in lucem prodiit. Nam in tuba uteri conceptus quoque factos variis exemplis demonstrat Iob. Riolanus in Anthropographia. Impedi itus prioris partus fuerat, sive matris imbecilliatate, sive foetus ipsius , sive arctioribus vinculis,
stye denique membranarum circumvolventium robore, quae instante partus tempore disrumpi non potuerunt, unde accedente sive putredinci sive intemperie sicca calidaque absumpta caro nuda ossa reliquit in utero, sequenti demum anno exclusa ob auctam membranae exsiccationem &
GUlosissinaos animalium serpentes Aristoteles' dixit, quia obvia quaeque etiam magnit udine conspicua devorant. Vidi in Mus eo Augusto Serenissimi Regis nostri sceleton viperae nostra tis a D. Petro Bullahist Archiatro Regio constructum, quae bufonem deglutiverat , cujus etiam sceleton alteri nectitur. Vidi quoque Helsingq rae apud Sylvestrum Pharmacopaeum industrium
522쪽
viperam nostratem exsiccatam , quae quatuor alaudas cum plumis in ventriculo congesserat adhuc ibidem conspicuas. Ova integra & lacertos deglutivisse, & passerem cum pennis observatum M. Severim in Vip. Pyth. c. I a. Quanquam enim angustum videatur illis cor pus & os non adeo amplum , ricius tamen diductior est , & gula valde dilatari potest pro excipiendis grandioribus esculentis . Gula ipsa membranos a robustior , ut distendi possit & ampli ri,praesertim ubi assiimpta facile cedunt & comprimuntur , ut ranae , aves juniores, lacerti, &c. R nas dexteritate quadam deglutiunt , caput enim primum intrudunt, pedibus ad posticam partem compressis , qui deinde corpore compreta facile succedunt, quod aliquoties in prae dio Rodiano fratris mei amantissimi Bartoli Bartholini Regii Eloq. Professoris observatum. pHi sm orti A XVI.
PAnis commune est alimentum & perutile tam hominibus quam animalibus. Soli accipi- tr ingesto pane moriuntur , sive quod durities Pani3 comprimendo asperam arteriam strangulet,
523쪽
1 L ΤΗOMAE BARTHOL 1N1gulet , sive quod occulta antipathia illis advers
tur, nam multa sunt nobis amica, quae animalibus nonnullis nocent , ita baccae sanabuci gallinas enecant, quod mal0 suo rustici nostitispeexperiuntur. In medicamentorum censu quoque venit. Pane solo in itinere suo Brutus a bu- limo curatus. Plutarchus etiam auctor est, equos& asinos hac affectione correptos, oblato pans statim e terra surrexisse & ad consuetum iter reversos. Experiuntur id aurigae nostri, qui delassatos equos pane recreant. Odorem esusdem in nimia ciborum appetentia cum lipothymia commendat:Galenas. Certe in metu syncopes optimo successu panis vino vel aceto maceratus naribus apponitur, 3c ventriculo roborando tam intus sumptus quam extra impositus confert. Panis ex variis herbis fructibusque conricitur. Notissima panis genera tricum, secate,hordeum, lavenam recipiunt, de quibus veteres recentiO- resque consulantur. In montibus
ex Castaneis, quarturi copiosus ibi proventus, panis piissitur candidus sapore dulcis. Ex iiDdem cum lacte & jusculo cibum gratum coquunt. Ex amygdalis , juglandibus, nucleis pinus & pistaciis commodus est panis atrophia laborantia bus. Semina plantarum salubrium quaecunque in massam panis compingi possunt eadem facilitate & felicitate qua hordeum , triticum , &c-
524쪽
H1 s T. CENT. IV. 173Salubrior certe foret panis ex seminibus lactucae, quam acetarium ex cruda lactuca. In Norwegia ex corticibus arborum placentas solidas durasiaque conficiunt incolae, ubi parcior est frumenti proventus, quemadmodum afthiopes circa promontorium Bonae Spei ex piscibus sole exsicca tis panes si1bi conficere feruntur frumenti inopia. Iisdem exsiccatis piscibus Istandi vescuntur loco panis. In insulis Feroensibus quoque, ubi sterile
est solum propter rupium frequentiam , at interrupium asperitatem si tantillum terrae emineat, tam uberi proventu conimissum hordeum reddit, ut ex unico semine quinquaginta & amplius spicae exsurgant totidem qiue aristae glumis seminibusque fecundae. Urgente durissimo necessitatis telo ex paleis panis conficitur, quod in obsidionibus peropportunum. Fuit nuper qui proseca elohabuit trabes asseresque, quibus in obsidionibus famem sedari posse existimavit. Singulare divinae bonitatis est argumentum , quod in annonae defectu subinde ad solatium mortalium frumentum depluat. Tale collegerunt incolae Rusten-hausani in Marchionatu Brandenburgico , & in urbe Neustad & Pollit2 paulo ante festum Paschatis seculo superiori, ut publici Annales testantur. In Scania nostra nuperis annis similis frumenti pluvia observata , sine dubio aliunde per Ventos transportato frumento, nam propter
525쪽
17 Tiso ΜΕ. BARrΗo LINI solis calorem & ventorum siccitatem a atum uidebatur quasi in clibano tostum. Commissum autem terrae , copiosius Quam pro terrae nostrae consuetudine emergebat. Visum praeterea prioribus annis in patria arboribus frumentum inhaesisse & germinasse in summa annonae penuria, sive coelo delapsum , sive per aves adportatum , quemadmodum ex furtivis avium seminibus aliae . herbae in arboribus , muris, pamrietibusque, florere observantur. Plinius i. 18. c. I 8. auctor est , quo anno superatus est Annibal, in arboribus nata frumenta. I. Obsequens quoque l. de Prod. Bononiae fruges in arboribus na-
Espuunt non semel statis temporibus quidam cum pure sanguinem, nec tamen phthisici sunt , nec ulcus ullam in pulmonibus habent. Hujus census tres novit Sala praeceptor meus, quorum duo exspuerunt statis vicibus pus& sanguinem , sine pulmonis ulcere , quippe fanati sunt & bene valuerunt, tertius adhuc Vivit sanus, nam ex rupto abscessu in thorace per pulmones quidem expurgata est materia , sed sine ejus laesione, quod in cadaveribus duorum disse-
526쪽
H 1 s T. CENT. IV. r7, dissectis eidem laudato Viro apparuit. Adest quidem in hujus ni odi impedita respiratio , febrisque lenta , sed absterso pure&exsiccato ista signa disparent.
Conquerebatur quidam aliquot abhinc annis
Patavii de febricula, nullis remediis cedente. Dolor tandem successit in hypochondrio Jextro, tumorque jecoris cum dissicili respiratione. Existimabat non nemo esse inflammationem jecoris : contra Sala noster , esse jecoris abscessum divinabat, qui se per venam cavam in thoracem expurgaret, unde dissicilis respiratio & copia puris. Pos: paulo aeger morti cessiris In aperto cadavere ingens abscessus in jecore in- VentuS , unde prorsus computruerat , Sc totus Venae cavae ramus superior illo pure repletus cernebatur,thoraxque humiditate ista abundabat. HISTORIA XIX.
QV perioribus annis Altenburgi misere vexaba Oxur paupercula puella periodica bufonum in
527쪽
1 6 Τ ΗΟΜAE B ARTHOLINI ventriculo generatione dc eorundem per vomitum rejectione. Dignissimam posterorum memoriae historiam ad me misit vernacula lingua Vir insignis D. Ioel Langelosius Achiater Gottoria
planus, manu Medicorum assistentium D. Iob. Mi-ctaelis Pros. Med. in Acad. Lipsensi, & Archiatri Saxo Altenburgici,ut& D. losephi Clauderi Mediaci Atilici ibidem signatam & confirmatam,quam breviori sermone ad me quoqueLipsita perscripsit Cl. V. D. Michael L erus Pros. Lipsiensis, amicus
meus. Aectae rei seriem paucis pertexam,laudatorum Virorum ductum sequutus. Catharina Gei-leria ancilla 3 o. annoriuna, temperamento chol rico & sanguineo , grassante in urbe contagioso morbo, a Domina cum morbo eode affigeretur,
in vicinam villa mittitur, sed ab incolis pagi metu infectionis non admittitur. Exclusa igitur hospitio pratum eligit, ubi circa acervum: foeni profundo somnoclassa opprimitur. Evcitata somno nescio qua tempestate oborta, siti urgente aquam in loco vicino stagnantem avidius haurit. Cessiqyit quidem hinc morbus, quo tenebatur, sed nomni parte sana evasit , i quidem verno tempore recurrebant morbi relicui a & sanitatis fractae indicia, cum alvi torminibus,cardialgia,inappetentia,dolorifico quodam intra corpus velut viventis
animalis motu, nec praeter aquam, lac ebutyra
tum & fructus horarios quid quani in cibis amimere
528쪽
mere potuit. Menses interea suppressi, Irustraque tentata venae sectio & cucurbitulae, nam motu cille velut animantis progredientis in corpore &quasi unguibus lancinantis sensim auctuses .post biennium et 1. Iun. 16 7. suasu Chirurgi ad sudorem se compositura in aqua fumariae parum Mithridatij sumsit , unde post biliorium gravissimas
perpessa anxietates, vomitus,ardores,& cum periculo vitae bufonem magnum duosque parvOS cum duobus lacertis viridibus per os rejecit, quo tempore D. I ephus Claudens Medicus Saxo Autenburgicus accitus necessaria tum corroborationis, tuna inscctorum expulsionis gratia praescripsit. Hinc sequenti die tres mediocris magnitudinis septemque busones parvos partim ViVOS partim mortuos rejecit. Interea Begoardicis &specificis contra vermes pugnatum est,donec II. Iulii unus praegrandis & duo parvi bufoneS mor' tui expulsi essent. Tum ih conssilium advocatu*Vir Celeberrimus D. Thomas Rein us PhrsicuSordinarius cum laudato Claudato necessaria tenta Vit remediorum genera, sed tota ista aestate nullum amplius insectum observarunt, quanquam strenue tam per superiora quam inferiora med camentis educta sit materia. Tandem D. Ioham SMictaelis specifica sua medicamenta suppedita Vix. unde I9 Septembr. frustulatim cum excre mentis naturalibus aliquid excretum fuit,de quo
dubitatum, an lacerti aut bufocis fuerit porti
529쪽
,ν8 ΤHOMAE BARTHOLINI . De caetero mediocriter Valuit. Auno 16 8. mense Martio denuo quasi sursum repentia animalia sentiens, assumptis aloeticis Bego ardicis in magna quantitate, tria ani- malia ranis similia, colore luteo, maculis nigris acgriseis variegato, Vomitu cum magna aquae, pituitae &spermatis ranarum copia Julio mense redd1dit, posteroque die decem minora se- muta sunt, sed mox in matula mortua. Deinde per autumnum & hyemem mediocri utebatur valetudine. Anno 16 9. mense Ianuario , lactis ebuty- rati appetitu maximo correpta duas libras fusidem lactis frigidi uno haustu absorbet, cujus
ampatiens ventriculus , cum quinque animalibus mediocris magnitudinis idem lac reVOrimuit. Mense Martio curatio redintegrata. 18. .
Aprilis, duo grandiora & unum exilius excrevit. Altero die, ope M ercurij magna spermatis ranarum successit copia. zo. Junij, decem &novem recens nata eXierunt, qualia solent per pluvias decidere. In usu autem medicamentOrum aestate Sc autumno perstitit. Anno 16so. Mense Martio iterum curationem aggressi sunt Medici laudati, multumque spermatis,sed quinq; tantum animal ulla eduxerunt per Vomitum,quae ipsa aegra manu e seu
cium angustiis protraxi ut nonnullis intestin per vim sint elisa. Annis
530쪽
His T. CENT. IV. II 'Annis absente Medico Claudero.& medicamentis propter inopiam destituta,nihil per os reddidit , nisi parum aquae citrinae
Anno 16s3. querelis ej us permotus D. Clauderus denuo curam suscepit, & iuccum expres sum Iridis nostratis potissimum exhibuit,undea . Marth plurimum aquae virentis instar succi herbae expressi ultra sex libras cum spermate multo reddidit. 9. Aprilis, iterum multam aquam & pituitam cum semi corrupto animali
Vomitu rejecit. χα Aprilis duo animalia copi se muco involuta evomuit. χχ. 23. & 26. prilis continuatus succus Iridis nostratis. Hincas. Aprilis mane sex animalia rubris macuΙis insignita,egrediebantur ranarum more coaxan
tia . Duo ex his lacti immersa per diem ViXerunt,reliqua quatuor vino inje ista subito tumefacta obierunt,quae dissecta nihil singulare mo-strarunt, nisi quod unius ventriculus repletus fuerit 3 o. & amplius vermiculis nigricantibus alatis. Hinc invento genuino seripharmaco, continuatoque usu vini Rhenani α spiritus Vini, aliorumque specificorum, mense Majopluscula animalia semi putrida & valde faex tiaper partes rejecta sunt. Interim in Ventriculo gravitatem sensit,quasi massam conglo batam contineret, omnesque cibos etiam hareinus amicos aversabatur , sive nausea corpo
