장음표시 사용
601쪽
13o Τ Η Ο Μ bE B A RΤ Η o LiN rhypochondria,& tardae Vires rediere. An purus putusque sanguis fuerit, non ausim assirmare, quum in emaciato corpore vita sexdecim in uni versum librae sanguis contineantur. Mixti fuere
ichores pituita, & alia ventriculi lienisq; liquida excrementa,caeterum mazimam partem cruor conficiebat. His T ORI A LXI.
DE caprimulgis alias dictum, infantibus infestis. Majus vero illis a domesticis anim libus periculum, nisi nutricum diligenti cura cunae custodiantur,quod malo suo experiuntur non pauci negligentiores. In Vico S. Spiritus ante perpaucos annos infans 2 o. hebdomadas natus, in cunis secure dormiebat, parentibus in Iecto vicino decumbentibus. Nutrice absente, Iuminibusque extinctis,& omnibus ad quietem compositis, clam glis irrupit, sicut ex excrementis conjiciebant, totamque infantis faciemerosit carne omni nudatam, ut biduo interjecto
602쪽
l celeritate per ductus lacteos thoraci-cos ad cor, exinde per arterias ad ambitum Corporis potulenta materia excernitur, & sudo ris specie exprimitur. Hinc potatores si cutem habeant patulam,Vel exercitio Vel calore extemno copiose & celeriter sudant,nisi vias urinarias eligant, referuntque externo corpore colorem, odorem,saporemq; assumptorum. A liberaliori
potu vini Hispanici rubri quida studiosus Haianiensis mihi notus, postridie a crapula languere sibi visus est, & in sudorem solvi rubro colore tinctum, similemq; illi qui vino hausto inerat.
Timore perculsus sanguineum sudorem crediadit , sed eodem die convalescens metum deposuit. Notavii muth Cent.2. Obf28. nobilem Roth dum indulgeret potui cererisiae, atq; faltationibus corpus nimis commoVeret, potum omnino crudum per sudorem eVacuasse , ita quidem, ut & cerevisiam sapuerit, Vestes tinxerit, & vestigia reliquerit. Observandum moneo,brevem esse ex ventriculo ad ambitum corporis hic transitum pervias pronuper detectas, deinde minus celeri transitu liquida alimenta in corde mutari , quam hactenus creditum,
603쪽
13α T ΗΟ Μ E BA RT HOL I NI siquidem & colorem servent & odorem, quod tamen de assumptis intelligendum, quae copia
exsuperant exitumq; urgent antequam imm tari possint. JuVat expulsionem raritas texurae. Observavit Bennetras Theat. I abid. Vestibul. Excerc. 29. all9 intus assumpti odorem,& aceti aut succi limoniorum & aurantiorum acorem tertia aut quarta a comestionis hora exhalando pervadere ad cutem, & in fonticulis labra vesticare. Desudoribus vero sanguineis Hypomn. . de Cruce Christi olim disputavi, nec actum ago. His ΤοRI A LXIII.
MUlieri in vico S. Petri ex bubone pestilenti dextrum inguen exulceratum, eX quo, praeter malignam luis materiam , quidquid albmentorum assumpserat, egrediebatur. Τandem quum tractu temporis curato bubone viam ista intercepisset Natura, tumor quidam remansit carnis callota vitio. Ita late se malignus humor diffundit, ut intestina quoq; exulceret, quae hic laesa fuisse, excreta alimenta testantur. In bubo ne Venereo nihil patiuntur, quia seminalis p tius quam alimentalis materia prodit. Per liga mentum enim uteri in feminis cavum & in Viris per glandulas inguinis tumidis deducit Riο- Ioas l. a. Anthrop. c. I
604쪽
HIs T. CENT. IV. His Toxi A LXIV.
I Atrona Martini Bier olfii Senatoris Regi 'ν monti semper conquesta de difficili respiratione, abdominis mole, suppressis uteri purg mentis, ante decennium fit Ascitica. Nihil pro
fuerunt medicamenta. Moritur, Crtua eXen
teratur a D. Christophoro Tinctoris Clarissimo &Eruditissim' V iro. Ex exenterata I s. stosfas aquarum detraXit,inVenitq; epar 23 .libras pendens schirrhosum, praeterea duos tumores saxeos dependentes a suspensorio hepatis, alter tiabrabat IO. alter sa, pondo. in utero lapidem quatuor librarum multis eminentiis lapideis, colqris fusci deprehedit, quemadmodum nuper ad D. Paulum Mothiuni utriusq, amicum scripsit. HI s Τ o R I A L X V.
INter omina sinistra apud Oneirocriticos recensetur casus dentium , & raro felicia sibi spondet vulgus nostrum si in somniis dens vid atur deperditus.Vespasianus φlim non VaΠΟ a gurio somniavit se Pr1ncipem fore Romano
605쪽
z3 TnoMAE BARTHOLINI Tum , quando Caesar Nero dentem amisisset Nempe pro arcana principeq parte Deus olim habitus , qui cremari non possit, & in quo stamina futurae resurrectionis delitescant, de ex quo robur cujusq; videatur aestimandum. Duas matronas honestissimas novi, quae totiens dentem eXspuunt, quotiens liberos pariunt. Infantibus decidere & renasci quotidie observamus, siquidem th lveolis dentium deciduoium ap- pendices remaneant, ex quibus novi repullu-Ient. Tardius illi vel celerius redeunt pro Vario
infantum robore. Trium dierum intervallo re natos non semel inter nostros pueros observa- tum. De genuinis nihil addam, quoS 2Ο.3Ο. JO.7 o. 'aetatis & amplius anno Grupisse memini, Mulieri Veto. annorum aliqum successive annis exitum cum dolore dentientium molitur , ruptisque gingivis se ostendit dens genuinus, sed
iterum obducta earne se subducit. His TORI A LX VI.
Onet Fernelius L 3. Path. ct a. palpitationis Cordis tantam esse vim,ut saepe iit animadversa thoraeis vicinas costas effregisse, saepe ε eas quae supra mammam sunt de propria sedς
depulisse. Vicarias palpitationi operas prinitant
606쪽
motus quicunq; vehomemtores , qui ex articulis costas dimovent. D. Simon Paulii Vir Clarissimus, superata febre maligna vocatus in Scaniam ad nobilissimum aegrum D. Henricum
Huitfeldium, in itinere salebroso & saxoso,sive crebris concussionibus, sive a defluxu humo rum post morbum ad spinam dorsi , dolore i genti lateris sinistri pro spinam corripitur, cum
iterni tumore de protuberantia. Eo latere recumbere non potuit , nec prorsus sedere, stans Vero dextroque lateri incumbens dolorum expers fuit. Tumor sublatus latentem prodidit affectum, accurate enim pertentantibus se- mi luxatio visa est octavae costae verae. Tandem istis cruciatibus aliquot hebdomadum spaciomastute superatis , apparuit quoque fractura costae octavae ejusdem lateris,integra cute hactenus occulta, quae per callum paulatim coaluit. I 1sT OL 1 A LX VII.
TEli residua frustula e capite ante evelIenda
sunt qua curatio sperari possit: Raro tamen hanc injuriam cerebrum concoquit, & heterogeneas partes amice complectitur. Erat quideri Patavii, cui ex vulnere in osse auris petroso C
spis gladioli inflicti remanserat, qui tamen per
607쪽
ΤΗOMAE BARTHOLINI menses aliquot ibidem ViXit,cum Vero nulla arate extrahi posset, infecta re discessit, quamdiu
exinde mortis causam circumtulerit,ignoro. Imgeniosam hic se subinde praebet Natura, quando deficit medentium felicitas. De femina mihi narravit CLVesringius amicus dum ViXit magnus, cui amasius propter rivalis adventum, caput pugione Vulnerarat. Quum cuspius pugionis extrahi non posset, cranium cui inhaesit, sponte in vicina solutum, ut forcipe apprehenderetur, quo cum cuspide elevato convaluit. Retulit mihi Io. Dom. Sala, Praeceptor in Re Medica meritissimus, in ipsa cerebri substantia gladioli impacti frustulum perpetuo cuidam , reliquo curato vulnere, sine detrimento haesisse, nisi quod Comitiali morbo frequentius comeb
Clysteres ad ventriculum penetralites.
Nonnullis clysteres adeo adscenderunt, ut Vomitione rejicerentur,quemadmodum'&stercus per lethales volvulos, teste Galanol. 3. do Sympi. Cauf. c. 2. Hujus eventus plura etatant testimonia apud recentiores, quos nolo cψmpi Iate. in nephriticis doloribus colicisq;haud raro evenit, quibus clysteres imperantur, ut Vel cly steres ipsi, vel sapor clysmatum ad ventriculum pertim
608쪽
His T. CE T. IV. 237 pertingant. Nuper amicissimus nephritici; dota
Ioribus misere veXatuS, clysterulia usum irimis quam proficuum eXtImescebat. Alias enim ob
servarat iniecti clysteris saporem ad palatum pervenisse,jamq; in paxoXJsmi nephritici insultu injectum clysma ViX continebat quin vomiturejiceret, unde nausea statim oborta,& retentus in corpore clyster exitum per alvum non urgebat , cui ut occurreret , clysmati statim suppos torium super addidit. Attrahenti ventriculo adscribit Galenus I. c. si quidem Vόmitus in nephriticis doloribus concitatur,non mirum quod inverso intestinorum motu peristallico sursum propellatur quicquid intestinis cocreditur. Nec obstat valvula colu, quae veI motu totius abdominis connivet, vel laxatur laediturq; humorum
acrimonia, vel rariore textura facile adscendentes vapores jectorum admittit. HIs TORI A LXIX.
SEmina & radices Poeoniae externo contrama Epilepticos insuItus inhibere certa experientia didicimus. Aliud amuletum hactenus inter multos inter secreta servatum propalabo in commodum aegrorum, qui ivledicos praesentes non habent, cujus vis indubitata fertur,& nun quam fallit, nisi inordinato Victus, potusque R iatione
609쪽
138 ΤHOMAE BARTHOL 1NIratione & vehementioribus animi passionibu, sola aegrorum culpa eludatur. Ramps est iam buci in salice antiquo nascentis, cujus frustula collo appensa felicissimo eventu Epilepsiam vel
minuunt vel prorsus abigunt: Ne vero merita laude autores priVemus, 'qui secretiansam dederunt , ingenue fatemur extare amuleti hujus mirandi descriptionem hact enus a multis ne distam, apud Io. Bar anmum ChiJm1cum celeberrimum in Praxi Ch3 miatrica, qMi&mo- dum4nveniendi & applicandi tradidit hoc nomine optime de mortalium salute meritu s . Meminit etiam Gabelchoperas Cent. 4. Cur. I. In
antiquis salicetis diligenter inquirendi rami istisambucini, a quovis facile dignoscendi,& colli
gendi mense Septembri Octobri ante pleni- Iunium, & usui deinde reservandi ad annos etiaduodecim. Vnde rami isti aliena in arbore pullulent, probabili ratione elicit. Nempe picus imatura grana sambuci huc defert,quibus libenter Vescitur, quaeq; deinde surculorum sui gens iris in salice generationem procurant. Hinc pro- lpe hortos, ubi iambucus provenit, salices sunt Allicitandi. Picum autem, quia Epilepsia labin Tar,Vim perlapto inpressisse ad similem morbum
curandum, existimat Hanni nus. Nos non tam
de ratione , sine dubio occulta, solliciti , quam de experientiae veritate hactenus certissima,
610쪽
His T. CENT. IV. 23' Epilepticis probatum, innabimus. Secandus
surculus unus ex salice decerptus in taleolos tenues,quorum noVem nodulo lineo vel sericeo inclusi, collo ad orificium usque ventriculi adpendantur sive ante sive post paroxysmum, dctamdiu gestentur donec sponte sua rumpantur decicantque. odulus delapsus non tangendus manu, sed forcipe apprehensus loco remoto se , peliendus , ne Vel ab aegro transeunte Vel aliis tangatur, inficiatq; comulsione. Transplantatione quadam videntur morbi mi asmata nodulam occupasse, eademq; aliis posse communio re, si sine debita cautione tractetur. Exfur iis majoribus ejusdem sambuci exςavatis solet laudatus Harimannus cannas conficere , per quis tempore gestationis amuleti omnem potum hauriant adultiores aegri. Huic amuleto plurimi Epileptici salutem suam debent, quod in lucem sin protraho & multorum commosso repeto. lurima sunt egregia a majoribus laudata, quae negligimus, quia Vel fidem superant, Vel eXpererientia confirmata non sunt. Arcano tamen hoc remedio mulierculas id feliciter covulsos per- curasse. Et ut certius credamus,ad cam communicata mihi exempla a D. Abon ero Pota QMedico urbis nostrae & Chymico exercitatissimo, Amico in paucis charo, qui plusculos solo isto amuleto restituit, praemissis praemittendis,
intus quoq; exhibito oleo clanij humani , in 'u'ro convenienti. Uxori
