Audomari Talaei Academia. Eiusdem in Academicum Ciceronis fragmentum explicatio. Item in Lucullum commentarii, cum indice copiosissimo eorum, quae in his continentur, ..

발행: 1550년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

Audo mari Talaei

Academia.

Eiusdem in Academicum Ciceronis fiagmentum explicatio. Item in Lucullum commentarii, cum indice copiosissimo eorum, quae in his continentur,

C: Ex typographia Matthaei Dauidis, via amygdalina, quae este regione collegii Rhemensis, ad Veritatis insigne.

4쪽

Cardinalem Guisianum.

Tsi satis scio, Cardinalis illustrissime, Petrum Ramum fratrem meum Aristotelica

oppressionis inuidia per te liberatu maiores tibi & uberiores gratias agere, communis tamen cum illo beneficii non communem laetitia existimare non potui,ctim perpetuo unus utrique nostrum, idemque victus & cultus fuerit. Vt autem tantopere tuis istis erga nos meritis hetemur, vitae nostrae communis institutio emcit: nam commune utriusque nostrum studium, & institutum fuit,ut veterem in erudienda iuuetute disciplinam iampridem obsoletam reuocaremus,ut coniunctis eloquentiae & sapientiae studiis iuuentus disceret de rebus propositis non solum subtiliter ´ sentire, sed grauiter & ornate dicere, & artium subtilitatem eatenus probare, quoad usus popularis,& humanae prudentiae ratio postularet. Itaque cum duplex error in scholas iampridem inuassisset,non solum qudd philosi hi,qui tum erant, eloquentiam ita fugerant,quasi rem a philosophia prorsus abhorrente: sed etiam qu3d totam philosophiam ,& imprimis dialecticam vanis & inutilibus scholasticarum altercationa argutiis plane sophisticam effecerant: Petrus Ramus magno Reipub. studio certamen sibi quidem, ut ipse praesagiebat, periculosum S graue, sed tamen publicis studiis salutare contra haec vitia suscepit: quos conatus, licet honestissimos quam inhonesta fraus, quamque foeda calumnia consecuta sit, cum tu ipse indignissime tuleris, tandeque pro tua singulari virtute vindicaueris, quid necesse est hoc tempore recensere praesertim climhi qui se huic caussae tam acres aduersarios praebuerunt,satis intelli-

. a. d

5쪽

AVDOMARI TALAE I

gant, quam malis artibus potentiam suam ostentarint, vel potius ne ostentarint quidem : non enim magna potentia suit, clim principis authoritatem improbis criminibus induxissent, Petro Ramo Os occludere, manus ligare, sapientiae studia prohibere ,maledictis omnibus,& conuitiis & probris priuatim S publice insultare: sed multo maior & verior potentia fitisset, multos,pro uno, Ramos ad docendum, stribendum , omnes philosophiae partes illustrandum praemio & laude excitare: quibus tamen stimulis non fiam aut retardati, sed vehementius ad omnes partes optimi & sanctissimi consilii nostri persequendas incitati sumus .Quid autem stater meus ese fecerit , magno industriae suae & amplo testimonio tibi in dialecticis institutionibus & Aristotelicis animaduersionibus declarauit:

ego vero pro mea parte curaui, ut istam quoque rationem adiuuarem: nam ut homines pertinaces, & certis opinionibus in philosophia mancipati, addictique indigna seruitute liberarentur, intelligerentque verum philosephandi genus iudicio & aestimatione rerum liberum esse,non autem opinione & affectione constrictum, libellum quendam Academiae nomine ex aliquot Ciceronis locis descripsi,& Academicum Ciceronis fiagmentum de quatuor Academicis libris reliquum alio separatim libello explicaui. Accipies igitur, Cardinalis illustrissime, geminum laborem & Academiae,&Academici fragmenti tibi dedicatum,laborem, inquam, testem dediti tibi animi, incensque n5 solum tua singulari in fiatrem meum Petrum Ramum beneuolentia, sed etiam Obseruantia tuis maximis& nobilissimis virtutibus debita. . In explicatione igitur quaestionis Academicae primum rem ipsam definiam, deinde partes constituam, postremd quid inter Academicos & reliquos Philosophos intersit,ostendam. crudinis A demia,ut ait Suidas, gymnasiu erat Athenis suburbanum

nemorosum,ubi Plato morabatur,& docebat,ab Ecademo quodam heroe nominatum .primum autem per ,E,Ecademia dicebatur. Aristophanes in nubibus, Sed in Ecademiam desiendenssub oleis turres Arundine coronatus alba, tum modesto quali tuo M lacem redolens, m apragmosnen, Cr populu alba dimittentem falla Gaudes eras tempore cil platanus imus surrat. Tria erant Athenis

Symnasia, Academia, Lycqu, Cynosarges. Academia ab Academo

6쪽

ACADEMIA. s

qui eam condidit: de neutro genere Academium: dicitur etiam Academia amicorum coetus,& consuetudo.

Nesichius. Academia,balneum aut ciuitas dicitur etiam gymnasium Athenis ab Academo authore,& locus Ceramicus eodem nomine. hinc Platonis aemuli, sellatoresque Academici nominati. Cicero , Qui autem est Platonis instituto in Academia quod est alterum gymnasium, coetus erant & sermones habere sellii, ex loci vocabulo nomen habuerunt. Atque haec descriptio Academiae notatioque sit: Academicorum species quae sint,deinceps videamus. Eorum igitur philosophorum qui Platonis instituto in Academia permanserunt,alii veteres dicuntur, alii novi. Veteres a Platone numerantur usque ad Archesilam, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crates, Crantor, qui in Academia Platonis decreta quaedam sua tradebant, omissa pene vetere differendi , philosophandique modestia: sic enim de Academicis & Peripateticis Cicero confirmat.Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam formulam disciplinae composiverunt, & eam quidem plenam ac resertam: illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus,&nulla adhibita assirmatione cosuetudinem disserendi reliquerunt: ita facta est differendi quod minime Socrates probabat ars quaedam philosophiae, & rerum ordo, & descriptio disciplinae. In illis igitur Academicis veteribus Academica disserendi consuetudo videtur enervata, fractaque iam fuisse, qui non cum Socrate ,& Platone philosophiam in ratione & veritate constitutam, sed multo magis in sua opinione atque authoritate quasi praeclare fundatam reliquerunt , & tanquam in ciuitate leges &decreta sanxerunt,quibus necessario crededum, parendumq; esset. Novi autem Academici a Crantore usque ad Ciceronem nominantur hoc ordine, Archesilas, Lacydes, Euander, Egesinus, Carneades, Clitomachus, Philo,Cicero: sic enim Lucullus apud Ciceronem de Archesia, Cuius primo ait non admodum probata ratio quanquam floruit tum acumine ingenii, tum admirabili quodam lepore dicendi proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Archesila:audiuit enim Egesinum qui Euandrum audierat Lacydis discipulum, cita Archesilae Lacydes fuisset: sed ipse Carneades diu tenuit: nam nonagin ta vixit annos: & qui illum audierant, admodum floruerunt: ea. iii.

d. I. vademiarum duo ge

nera.

Veteres Aca

demisi.

Noui Acad misi.

7쪽

demici ete.

resa

Lib. I. ad.

ὶς AVDOMARI TALAEI

quibus industriae plurimum in Clitomacho fulta declarat multitudo librorum ingenii non minus in hoc, quam in Carneade eloquentiae,in Melon thio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus Metrodorus putabatur: iam Clitomacho Philo noster operam multos annos dedit: Philone autem vivo patrociniu Academiae non defuit.Horum nouorum Academicorum institutum erat de rebus obscuris utrinque disputare,philosephoru placita, non deorum oracula putare, nullam scholam perpetud sequi, & tamen in omnibus scholis,quod verum aut verisimile videretur, libere sequi: Defendat quidem,ait Cicero, quod quisque sentiat: sunt enim libera hominum iudicia:nos institutum tenebimus, nullisque ullius disciplinae legibus astricti,quibus in philosephia necessaris pareamus: quid si in quaque re maximὸ probabile, semper requiremus. Idem, Cum Academicis incerra Iuctatio est,qui nihil affirmant, &quasi desperata cognitione certi, id sequi volunt, quodcunque verisimile videatur. Idem , Geram, est,tibi morem, & ea quae vis, Ut potero,explicabo: nec tamen quasi Pythius Apollo certa ut sint,& fixa,quae dixero,sed ut homilculus unus e multis probabilia coniectura sequens: vltra enim quo progrediar, quam ut verisimilia

videam , non habeo: certa dicent hi qui & percipi posse dicunt, M

se sapientes profitentur. Haec est Academiae nouae adumbrata quaedam descriptio,quae tamen non noua, sed vetus videtur potius appellanda, cdm isto modo Democritus, Anaxagoras, Empedocles,Socrates,Plato disputarint , dc eorum consuetudinem qui noui dicuntur,postea reuocarint.Cicero, Cum Zenone,air, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia au i studio vincendi, sed earum rerum obscuritate, quae ad consessionem ignorationis adduxerunt Socratem, &veluti amantes Socratem, Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, Omnes pene veteres, qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus, imbecillos animos, breuia curricula vitae,&, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam , opinionibus & institutis omnia teneri, nihil teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circususa esse dixerunt: itaque Arcesilas negabat esse quicquam, quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisiet: sic omnia latere censebat in occulto, neque esse quicquam , quod cerni, aut intelligi posset, quibus de causis nihil oportere neque profiteri, neque,

8쪽

ACADEMIA. 7

3 assirmare quenqua, neque assertione approbare,cohibereq;semper, D & ab omni lapsu continere temeritate, quae tum insignis esset , com aut falsa, aut incognita res approbaretur: neque hoc quicquam es- set turpius, quam cognitioni & perceptioni assertionem appro-

a bationemque praecurrere: huc , rationi quod erat consentaneum, o faciebat, ut contra omnium sententias dies iam plerosque dedu- ceret, ut cuni in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum inuenirentur, facilius ab utraque parte assertio sustinera retur. Hanc Academiam nouam appellant, quae mihi videtur ve- , i tus: siquidem Platonem ex illa vetere Academia numeramus, in

D cuius libris nihil affrmatur,& in v tranque partem multa disserun- tur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur: sed tamen illa, quam

exposui, Vetus, haec noua nominetur, quae usque ad Carneademo perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratior ne permanst. Idem, Haec in philosophia ratio contra omnia dask- Db-raenat si rendi, nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate, repe- ἀμ- ,, tita ab Arcesila, confirmata a Carneade ad nostram usque viguits, aetatem . Haec igitur unica fuit antiquorum & primorum philosephorum sapientia, hoc unum arbitrari se scire, quod nihil scirent: nam cum sapientia sit rerum diuinarum & humanarum, causarum- se que, quibus hae continentur, cognitio, quaenam tum sapientia potuit esse nondum inuestigatis rerum caussis, nondum inuentis &descriptis artium disciplinis neque tamen illos latuit solem esse luminosum,aut ignem calidum, aut aurum suiuum,sed caussas earum rerum sicu i reliquaru,quae in philosophia disputabantur, hominibus ignotas esse dicebant, quarum inspectione,persectaque cognitione sapientia constaret: in quam consessionem ignorantia: SO- sacrates eonerates adductus impudentissimos sui temporis Sophistas exagitare tra sophi- solitus est, qui arrogantissimis verbis sapientiam, cuius erant peni-fas. tus ignari,priuatim publiceque polliceri auderent,neque tamen re . rum obscuritas vehemens eius in philosophia studium retardavit.,, Cicero, Neque tamen Socratex, atque veteres illi ab inuentione ea- In Lucullo. D rum rerum quae latebant, deterriti sunt aut alios deterruerunt.

, , Idem, Etsi enim cognitio multis est obstructa dissicultatibus ea qui /' dem est & in ipsis rebus obscuritas, & in iudiciis nostris infirmitas, , , ut non sine causa antiquissimi & doctissimi se quod cuperent inue- nire dissisi sint, tame nec illi defecerunt, neque nos studium exquiis rendi defatigati relinquemus. Postea cum essent in Graecia multae a. iiii.

9쪽

ac variae altercantium inter se philosophorum scholae, turbulentaeque opinionum seditiones, quemadmodum antea modestissimi is Socrates cum arrogantissimis sephistis, sic Socraticus Archesilas Misa, ἡ λ ςVm Pς ip xςtici β , Stoicis, Epicureis, quorum contentiones ina-

, ὴ, ' nissimas sapientiae & veritatis, fraudis verὼ & stultitiae plenissimas i j -- videbat, sibi omne certamen instituit, pristinumque philosophan V p di morem, qui longὸ sanctissimus & optimus erat, & ad eruendam

I ' rerum obscurarum veritatem accommoda illamus, restituit, ut ex

tib a.desta. Cicerone constat. Sed tamen & illum est quem nominaui, &is caeteros sophistas, ut ex Platone intelligi potest, lusos videmus a Sori crate: is enim percontando,atque interrogando elicere solebat e , , rum opiniones, quibuscum differebat, ut ad ea quae ipsi respondisiis sent, siquid videretur, diceret . qui mos clima posterioribus non es.

D set retentus, Archesilas eum reuocauit, instituitque, ut hi qui audiri re vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent: , , quod cita illi dixissent, ille contra: sed qui audiebant, quoad poteri rant, defendebant suam sententiam: apud caeteros autem philom subsiti in phos qui quaesiuit aliqud, tacet. Archesilas autem a reliquis philoso,titutum in phis, qui se scire multa profitebantur,valde dissentiens, duas resim-μιώseph . primis a vera philosophia remouendas esse censebat, καIαληφμ, id est comprehensione, & συγκασαθεσιν, id est assensione & approbationem: quan uis enim multa vera essent, quae sensibus aut animo

continerentur, ea tamen a philosephis comprehendi negabat, id est certa, & penitus exploratis causis perspecta, & nunquam fallente ' veritate cognosci. Itaque in motionibus sensuum , dc animorum opinionem tantum relinquebat, scientia tollebat iec eam tam multis seculis ulla omnino in re a quoquam homine aut inuen tam, aut perceptam esse arbitrabatur: cumque philosophia tres in partes esset diuisa, physicam, moralem,dialectica:ostendebat prim sim rationes de natura,& rebus occultis ex coniectura tant sim ,& ea quidem

leuissima pendere, quae Thaletis, Anaximandri, Anaximenis, Anaxagorae, Parmenidis, Democriti, Empedoclis, Heracliti, Melissi, Platonis, Aristotelis, alior simque physicorii disputationibus hue &illuc distratiuntur:deinde bonorum Sc malorii notionem esse con-nsem dc perturbatam , quae tam varie ab Academicis , Epicureis , Stoicis, Magaricis, Eretriacis, Heriliis disceptatur, ut satis constet illud quod incertum est, nec euideli veritate patefactum, a philosophis temere & impudenter affirmari. Postremi l, ne in daa-

10쪽

ACADEMIA.

Iecticis quidem ullum vestigium verae,& constantis scientiae repe riebat, eum de iudicio ipse veritatis inter Protagoram, Platonem, Epicurum, reliquos dialecticos, magna esset orta contentio. Cum igitur in omni parte philosephiae omnia opinionibus &institutis tenerentur, nec in scholis philosephorum quicquam certa scientia& veritate teneretur, hinc Archesilea illa id est assensionis retentio, nata est,in qua sapienter permansit Archesilas,qui nihil in tam multis, & variis philosephorum decretis certum, ratum , firmum,comprehensum vidit,quod sine ulla dubitatione posset assirmare. Quamobrem quantum certamen veris & modestis philosephis contra fallaces, & impudentes sephistas perpetud fuerit, hinc

apparet: Democritus, Anaxagoras, Empedocles, modestiam illam philosephandi, & nihil temere decernendi prudentiam tenue runt: Gorgias,Protagoras,caeteraque sephistata turba illius sapientiae vanum nomen,quam veram laudem msucrunt: & quatum vanitas eficere potuit,labefactariit.His se Socrates summo studio opposuit , ab eorumque impudentia veterem philosephandi morem vindicauit: cuius omnis philosephia veritatis inquisitio fuit, non assirmatio: talόsque sunt eius omnes interrogationes apud Platone& Xenophontem partim ad refellendum arrogatiam sephistarum, partim ad discendum quod ipse nesciebat,compositae.Socratis consuetudinem Plato non seldm tenuit & probauit, sed mirifice auxit atque amplificavit: post quem rursum in siliolassicis altercationi periclitari coepit, cum sbi quisque sua scita & edisti promulgaret, quae sequerentur hi, qui se in eam scholae serui tutem nulla legitimae causae,aut rationis persuasione adhibita dedissent:hine Peripatetici a Stoicis, & Stoici ab Epicureis,& Epicurei ab utrisque de Deo,de natura, de summo hominis bono, de studiis artium, id est de omni

sapientiae regno dissensiones extiterunt:in quibus sua quisque ut verissima, certissimἱque defendit: cum tamen in tam varia contradimone satis constet plus uno , aut potius nihil omnino verum esse. Contra hos igitur homines Archesilas,caeterique viriliter & sertiter Socratis exemplo, & virtute sese armarunt, ut nos ab eorum latrunculorum seruitute liberarent, & in naturae , quam veteres illi summopere probauerant, libertatem praestantiamque restituerent:

est enim verae philosephiae proprium, homines ab opinione ad veritatem, a sensibus ad mentem, a singulis rebus ad uniuersitatem,acaducis & mortalibus ad constantiam & aeternitatem conuertere:

SEARCH

MENU NAVIGATION