Audomari Talaei Academia. Eiusdem in Academicum Ciceronis fragmentum explicatio. Item in Lucullum commentarii, cum indice copiosissimo eorum, quae in his continentur, ..

발행: 1550년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

Creduliss

icurei credidi.

rum creduis

AVDOMARI TAL EI

contra ver j Sophistae illi ad sensus & opiniones nos tanquam pecudes alligant. At discipulum,inquies, credulum esse oportet: libe- ralem,modestum,beneuolum,atietum, diligentem, docilem,intelligente esse oportet:credulum in philosophia non oportet: tu enim mihi praeceptor ignarus, imperitus,rudis,infans, flagitiosus etiam,& sceleratus sis,an tibi in tuis erroribus & flagitiis credulum discipulum putas esse oportere tu discipulo tuo opiniones mendaces plerunque & falsas pro catholicis S indubitatis proponas,& vetes ne causam aut rationem ullam eorum requirat, sed tuam authoritatem pro omni veritate habeat3sic enim discipulum laquam seruum moroso domino addictum,iudicio arbitrioque carentem suo instituis. & stultissimam discipuli personam in philosophiam inducis: nec vero artes Sc disciplinae ob id traduntur puero,ut ab eo credantur, sed ut causis omnibus diligentissime & accuratissime perspectis,ingenium eius δc iudicium confirmetur. Atque ut animaduertatur diligentius,& attendatur quod dicturus sum magnum enim S graue est,& minime sortasse in hac disputatione speratum dico S confirmo , quod non facerem in re leui, crimenque temeritatis pertimescerem. dico, inquam, & confirmo , credulitatem istam in philosophia principium & sontem infiniti erroris extitisse. Epicurus hoe sibi iandamentum ad stultissimam foedissimamque sententiam de deorum noncurantia,de animae interitu ,de voluptate confirmanda assumpsit, ut sibi nullam rationem reddendi a discipulis credereturiatque omnino ne qua rudicandi potestas esset, non mo-dd Academicam , verumetiam dialecticam omnem disserendi rationem de medio sustulit: Epicurus, ait Cicero, totam dialecticam contemnit δc irridet: & eodem libro, iam in altera philosophiae parte,quae est quaeredi ac disserendi,quae λογικη dicitur,iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis & nudus est : tollit definitiones,nihil de diuidendo ac partiendo docet: non quomodo efficiatur, concludaturque ratio, tradit: non qua via captiosa soluantur, ambigua distinguantur, ostendit: iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri & falsi putat . Hoc sibi erroris princi pium Aristoteles commune cum Epicuro posuit: qui cum Platonis praeceptoris sui verissima & sanctissima dicentis sententiis non credidisset, credulitatem tamen istam a suis discipulis tribui sibi postulauit: & iniquum esse iudicauit, ut cotra sua principia,cum

12쪽

ACADEMIA. M

tamen omnium antiquorum philosophorum prineipia calumni tus esset,disputaretur:videlicet ut non mod3 nulla ratione,sed contra omnem rationem & veritatem discipuli eius crederent, quae ab eo false & impie tradita sunt.Plato docuerat mundum a Deo conditum,quae praecipua est Dei optimi maximi gloria: at creduli Aristoteles id falsum putant: Aristotelis enim principium contrarium est. Plato prouidentia Dei omnipotentis mundum regi & gubernari dixit:at creduli Aristotelei derident,quoniam Aristotelis de fato, ut Cicero testis est, sententia repugnat. Plato putauit anima immortalem esse, idque multis rationibus & argumentis confirmauit: at idiotam Platonem creduli Aristotelei existimant, quoniam quod etiam eius subtiles interpretes confirmat Aristoteli immortalitas animae displicuit. Plato hominis stelicitatem a Deo accipi,&ad Deum referri docuit:at creduli Aristotelet,quoniam Aristoteles Platonis illam sententiam captiose dc impie caluntatus est, & principium& fine scelicitatis humanae Deo detrahent, hominique non minus arroganter,quam insipienter attribuent.Nihil necesse est infinitos humanarum opinionum errores commemorare, quae non

alio quam hui' stultae credulitatis principio innitutur. Quid ergo nullane in re fides sine certa ratione,argumentoq; perspicuo laud da eritrimo vero diuinis in rebus plus certa firmaque fides poderis habebit,quam omnes omnium philosophorum disputationes: haec autem de humana philosophia contentio nostra est,in qua prius est cognoscedum,ut credas:in diuinis autem,qiae humana intelligentia superiora sunt,fidendu credendumque est, ut postea cognoscas. . Sed satis multa de duobus Academicom generibus: de eorum etiainstitutis nimis fortasse multa. Venio ad gen' orationis,quo in suis

disputationibus usi sunt. Vtriusque igitur Academiae duas fuisse communes disputationis vias & rationes, libri Platonis & Ciceronis testantur: unam, qua res dubiae&controuersae utrinque dicceptarentur:alteram,qua probabiles disputationes prςceptis &institutionibus perpetuis explicarentur: priorem dialogi Platonis de moribus,& Ciceronis de finibus: posteriore Timaeus ille Platonis,& tres Ciceronis libri de Ossiciis declarat ,& Quintilianus: Sut alii, Ca.16.tib. inquit, Socratis sermones ad coarguedos, qui cotra disputat,compositi,quos ἐλεοσβικους vocat, alii ad praecipiedii, qui δογluckκοὶ appellatur. Ac si quis imagine aliqua humanς prudeliet factis hominum expressam conlepletur, illa priore cotradictionis cosuetudine.

13쪽

11 AVDOMARI TALAEI

animaduertet in priuatis & publicis negotiis versari. Nam si cui difficilis de grauis proponitur deliberatio, non prius statuit de re-

ipse, quam contraria inter se personarum, negotiorii, locorum,temporum momenta contulerit: nec sapientes iudices prius sententiam de reo serunt quam causam ab oratoribus utriusque partis concertatam, disputatamque audierint,vi ex pugnantium argumentorum comparatione verum,aut ex omnibus maxime verisimile quantum

licet humana prudentia, possint elicere. Quare malla causa est, cur mirentur homines Cicerone in examine veritatis pro Epicureis, &aduersus Epicureos: pro Stoicis, & contra Stoicos: pro Peripateticis,& contra Peripateticos contrarias orationes instituisse. Etenim cum discrepantium illorum philosophorum sententiae satis argumento essent, omnes stultitia & temeritate lapsos fuisse, quod res non fatis exploratas ctrinare auderent, sapienter ille a rebus con Zιb. de nat. trouersis assensione, iudiciumque cohibuit: Quid enim ut est te- destrum. , , meritate turpius aut quid tam temerarium, tamque indignum grais uitate sapientis, atque c5stantia, quam aut falsum sentire, aut quod is non fatis exploratὸ perceptum sit, aut cognitum, sne ulla dubita- , , tione defendere Hoc antiquissimum,& pene cum philosophia natum Academiae institutum, cum per uniuersum terraru orbem diuulgatum ,receptumque,tum Lutetiae in scholis Theologorsi, Medicorum,Iureconsultorum,Philo phorum a multis annis probatum,celebratisimque est, quod maximum momentum habet, ut veritas , aut saltem probabilitas aliqua his contrariis disputationibus In Luculti. in omni re proposita cognosci possit. Cicero,Neque nostrae dispuri rationes quicquam aliud agunt, nisi ut in v tranque partem dicen- , , do & audiendo eliciant, & tanquam exprimant aliquid , quod aut Db. 2. Os c. st verum aut ad id quam proxime accedat. Idem, Contra autem o- mnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non

,, piast,nisi ex utraque parte causaru facta esset cotentio. quod etiam, , in studiorum suorum mentione Horatius nobis obiter indicauit, Id. a. Epist. . diecere bonae paulo plus arerr thenae. SDlicet Dpossem curua dignoscere reflum: . tque inters uas cademi quaerere Perum. Ideoque,quod verae solidaeque laudis argumentum est, gymnasia tot locis, tot regionibus instituta, non Lycaea Peripateticorum, non porticus Stoicorum,non horti Epicureorum,sed nomine ipso consentiente cum Academica veritate Academiae nominantur.

14쪽

ACADEMIA. I 3

Primus itaque disserendi modus in contrarias partes hic suit. Se- secundus cundus autem ab Academicis in philosephando adhibitus est, quo Academitae praeceptis ea includerent, quibus erant propter aliquam probabili- dissutatio. talem assensi: neque tame suam sententiam laquam ab aliquo Deo, nis modus. sed tanqua ab homine profectam videri vellent, retinerentque perpetud libertatem illam mentibus nostris instam de omnibus rebus ad suum, non al1enum arbitrium iudicanda,nec tanquam de colori bus per alienos oculos, sed per proprios, ct suos aestimandi. Itaque Cicero cum rem aliqua in philosophia perpetua oratione docet, libere dicit quae sentit,& parem iudicandi potestatem caeteris relin- , , quit, sumit ab unoquoque quod verum aut verisimile putat. Seque - Id. r. Ossit. D mur igitur, ait, hoc quidem tempore, & in hac quaestione Stoicos, , , non ut interpretes: sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbi- trioque nostro quantum, quoque modo videbitur, hauriemus. Et a- lio loco : Occurritur autem nobis, & quidem a doctis & eruditis, Lib. 2. P. D quaerentibus satisne constanter facere videamur, qui cum nihil per- ,, cipi pos se dicamus, tamen & de aliis rebus disserere soleamus , &,, hoc ipso tempore ptaecepta officii persequamur. Quibus vellem co,, gnita esset satis nostra sententia: non enim sumus ii, quorum vage- , , tur animus errore, nec habeat unqua quid sequatur. Quae enim e L ,, set ista mens, vel quae vita potius, non modo disputandi, sed etiam, , vivendi ratione sublataῖ nos autem, ut caeteri, alia certa,alia incerta, , esIe dicunt, sic ab iis dissentientes alia probabilia, alia contra nonis probabilia esse dicimus. Quid est ergo, quod me impediat ea quaris mihi probabilia videntur, sequi: quae contra, improbare, atque

, , affirmandi arrogantiam vitantem sugere temeritatem, quae a fa-

, , pientia dissidet plurimum Idem, Dictum est omnino de hac re a- tib id. h. , , lio loco diligentius , sed quia nimis indociles quidam , tardique

,, sunt, admonendi videntur saepius: non enim sumus ii, quibus,, nihil verum esse videatur , sed hi qui omnibus veris falsa quae- ,, dam adiuncta esse dicamus, tanta similitudine, ut in iis nulla in- is sit iudicandi & assentiendi nota. Ex quo existit& illud, certa esse se probabilia multa, quae quanquam non perciperentur, tamen quia se visum quendam habent insignem&illustrem, his sapientis vitare: Disserentia se geretur. Atque haec de Academicis disse redi generibus.Nuc itaque -- Ἀ- Academicoru differentiam a reliquis philosophis intelligere plane rum a relia possumus: Academici enim tantu distat a reliquis philosophis, qua- quis philo tum liberi a seruis, sapietes a temerarias, constantes a pertinacibus. Iothis.

15쪽

In Lucullo. Cicero, Neque inter nos & eos qui se scire arbitrantur quicquamis interest, nisi quod illi no dubitant, quin ea vera sint, quae defendui:,, nos probabilia multa habemus, quae sequi Acile, assirmare vix ponis sumus . hoc etiam liberiores & solutiores sumus, quod integra estis nobis iudicandi potestas, neque ut omnia, quae praescripta, & quasi

,, imperata sint, dessendamus , necessitate ulla cogimur. Nam caeteri ,, prim sim ante tenentur astricti, quam quid esset optimum,iudicare,, potuerint: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsequuti ami- , , co cuidam,aut una alicuius, quem primum audierint, oratione,ca-

, , pti de rebus incognitis iudicant , & ad quamcunque sunt discipli- , , nam quasi tempestate delati,ad eam tanquam ad saxum adhaeresciit: ,, Nam quod dicunt omnino se credere ei, que iudicent fuisse sapien-' tem,probarem,si idipsum rudes & indocti iudicare potuissent: sta- ,, tuere enim quis sit sapiens, vel maxime videtur esse sapietis: Sed ut

is potuerunt, omnibus rebus auditis,cognitis etiam reliquorum sen- tentiis iudicauerunt,aut re semel audita ad unius se authoritate co-

is tulertit. Itaque si sorte in delicatos Epicureorum greges de deorum otio inter pocula philosophantes incideris,audies Epicurum unicuatilliore esse deumque , & beatae & sortunatae vitae: Platone autem. & Aristotele, reliquosque philosophos prae hoc uno stultos & deliros : si in Peripateticorum deambulationem veneris,magnas hominum admirationes audies, Magnus ille vir Aristoteles, & quem natura nihil celauit: si Stoicos de Zenone interrogaueris, nihil hoc uno in vita constantius,nihil in philosophia admirabilius aut diuinius suisse respondebunt: denique quam quisque sibi philosophia

sectam delegit, quantiis ea sit plerianque impia, aut a veritate aliena : tamen ita mente & animo ad hanc adhaerescit, ut eum nec ratio ab errore,nec libertatis amor a seruitutis turpitudine, nec constantia veritatis ab obstinatione , pertinaciaque reuocare possit. Quarcum ita sint, cumque Academia sit magistra pudoris, vindex libertatis, indagatrix sapientiae, robur ac firmamentum humani iudicii, Occurretur tamen nomen nobis, Cur tam multi Epicurei, Peripa- cur ra pauci tetici,Stoici: Academici aute tam pauci fuerintῖDuas intelligo suis ademici, se huius erroris causas, imbecillitatem & amorem: permulti enim cum caeteraia desperatione debilitati id experiri noluerui, quod se cosequi posse fetapsi tam dissiderent, aut pro suo quisque ingenio affectum animi ad amc- multι aemu- rem disciplinarum trastulit.Cur enim tam multi Epicurei Z quia voti sint. luptates blandissimae dominae sunt,quae facile suis illecebris no tan-

16쪽

ACADEMIA.

tlim homines aliquot, sed urbes & nationes maximas alliciunt.Cur tam multi Peripateticiῖ quia facillimu est, vel imperitissimis in schola totos dies muliebriter altercari, & popularem illam sententiam de fine bonorum, quddopes, qudd honores, quod bona valetudo, quod pulchra coniux, quod perpetua sine ulla offensione prosperitas beatum faciant, amplexari. Cur tam multi Stoici quia multi agrestes de inhumani, quibus nulla misericordia, nulla humanitate flecti, aut moueri, rigide atque austere loqui, pulchrum gratumque est. Quibus omnibus Epicureis, Peripateticis,Stoicis cum sententia semel aliqua in animo insedit,nefas putant eam deponere: Vt,, Cicero scribit, Sed nescio quomodo plerique errare malunt, eam- In oculio. D que sententiam, quam semel adamarunt, pugnacissimὸ defendere, γγ quam quid constantissime dicatur, exquirere. Cur tam pauci igitur Academici quia pauci firmo constantique iudicio sunt,& plerique discendi, cognoscendique laborem fugiunt. Itaque Cicero Acade νγ micorum paucitate, solitudinemque Academiae sie excusat, iam, tib IGηη γ' ait, nunc propemodum orbam esse in ipsa Graecia intelligo , quod δε - -υ non Academiae vitio , sed tarditate hominum arbitror contigisse: σν nam si singulas disciplinas percipere magnum est, quanto maius D omnes quod facere his est necesse,quibus propositum est veri repera riendi causa, & contra omnes philosophos & pro omnibus dicere.

Plerunque autem caecus ille amor ex aliqua authoritatis opinione

efficitur, quod vehementer est in hac libera philosophandi veritate M reprehendendii. Cicero,Qui autem requirut quid quaque de re ipsi Lb.Ldendi.

M sentiamus, curiosius id facisit,quam necesse est: no enim tam autho- deorum.

ri res in disputando, quam rationis momenta quaerenda sunt: Quinii etiam obest his plerunque,qui discere volunt,aut horitas corum qui γγ se docere profitentur: desinunt enim suum iudicium adhibere: id D habent ratum , quod ab eo quem probant, iudicatum vident: nec D verd probare soleo,quod de Pythagoreis accepimus,quos ferunt siri quid affirmarent in disputando,cum ex his quaereretur quare ita eL D set,respondere solitos, αυ ipse dixit,ipse autem erat Pytha-D goras: tantum opinio praeiudicata poterat,ut etiam sine ratione va- D leret authoritas. Eiusdem erroris vanitas in quibusdam Aristoteleis est,qui tantum tribuunt suo magistro, ut eum Deum quendam existiment,& Aristoteli repugnare idem propemodum esse credant, quod naturae, veritati, deo repugnare. Itaque com frater meus Petrus Ramus in Aristoteleorii sententiam usitatissimo illo, & omnia

17쪽

Aristotilissiiudicium de

ic AVDOMARI TALAE I

bus temporibus approbatissimo more dixisset, duo homines lavehementer irati, commotique sunt, ut qui Aristotelem reprehenderet, existimarent cum omnes artes conturbare, iura humana & diuina peruertere, omnem humani iudicii libertatem eripere: denique e mundo quasi mundi solem tollere: atque Aristotelico spiritu assati exclamarent tantum scelus igne expiandum esse , & ne testimonio tantae stultitiae careremus, vix enim credibile id esset, nisi scripto testatum, proditumque teneretur libellis contra Aristo telicas animaduersiones descriptis,& per orbem terrarum missis id praedicandum & diuulgandum cessierunt: quos homines, quoniam a seipsis satis vexati sunt, & a fratre meo perpetuo contempti, tandemque Aristoteleo iudicio rescisso satis refutati, no puto mihi seuerius notandos esse . Sed quid Aristoteleos duos hic commemoro, cum tota istorum hominum natio eade sit Enimuero quid singularem,& post homines natos inauditam historiam reseram 3summa semper libertas suit grammaticis, rhetoribus,mathematicis,philosophis, contra gramaticos,inetoras,mathematicos,philosophos dicendi & scribendi:eaque libertas,quia ad omnium artium perfectionem pertinere magnopere videbatur,maxime probata est,& omniu philosophorum, Aristotelis praesertim,praeceptis unice commendata . At quoniam Petrus Ramus Aristotelicis animaduer sonibus Aristoteleos dormientes vellicare ausus erat, Deus bone,

meminisse horret,quae contigerint:res atrociores praetermittam :ex Aristoteleis neminem nominabo : summam rerum simpliciter attingam. Vix Aristotelicae animaduersiones lectae erant, cum Petrus Ramus repente non ad humanam aliquam,& literis usitatam disputationem ab Academia vocatur, sed ad Praetorii Tribunalis capitalem contentionem per certos homines falso Academiς nomine rapitur, novique de ante hunc diem inauditi criminis accusatur,quod Aristoteli repugnando Theologiam & artes eneruaretaliac enim oratione Aristotelea actio instituta est. hinc Aristoteleorum clamoribus agitatus ad summum Parisiensis curiae consilium traducitur: deinde cum legitimo iudicii more res agi, atque apertius iniquissimae fraudis inuidia percipi videretur, nouis artibus a Senatu Parisiensi ad Regiam cognitione disiicitur,qua constitutis quinque iudicibus, binis ex utraque parte, quinto regia denominatione designato,causam de singulis animaduersionum capitibus dicere iubetur. hic tametsi de quinque iudicibus tres infensissimos Ramus ha-

18쪽

ACADEMIA. I

bebat, tamen ut mandato regio obtemperaret, ad diem costitutum adfuit: scriba virus aderat,qui rationes Rami,&iudicum sententias exciperet: defensionis suae testem Ramus impetrare neminem potuit. Biduo magna contentione de dialecticae artis definitione &partitione, quae in logici Organi libris nullae essent, concertatumestares Aristotelei iudices primo die contra omnes bene descriptae artis leges iudicarunt ad dialecticae artis perfectionem definitione nihil opus esse. Iohannes Quintinus Heduus, Iohannes Bomontius Parisiensis, qui duo iudices erant a Ramo delecti, pro singulari sua eruditione & doctrina censuerunt omne disputationem,quae via &ratione procederet, a definitione proficisci debere, idque perscriptum obsignarunt. Postridie tres iudices Aristotelei vehementer conturbati de partitione assentiuntur, Dialecticae legitimas esse partes,inuentionem Sc iudicium, atque hac de re sententias suas perscribunt: versim clim Ramus urgeret Aristoteleos igitur merito a se reprehendi, quod propria partitione praetermissa totam Dialecticam mille tenebris obruerent, tribus iudicibus ampliari causam placuit, & in alium diem reiici, quia ista via Aristotelei superiores esse non possent. Hic audiendi Rami finis suit: deinceps enim Aristotelei iudices aestuare, rixari inter se & iurgare,qudd ed se per imprudentiam demersissent, unde incolumes emergere non possetit. Itaque ne non damnaretur Ramus , nouum consilium initur, ut ab initio tota disputatio retexatur,& adhuc iudicata induceretur,proque nihilo haberetur. Id verd Ramus se facturum pernegauit, coepitque liberius conqueri his se iudicibus esse traditum, quibus satis non esset eius sententiam tam caeca cupiditate oppugnare, nisi ipsi quoque suam dictam praesertim,&obsignatam nullo inconstantiae pudore rescinderent: quare tum Ramus a tribus illis accusatoriis iudicibus. cum eos neque sua conquestione, neque reliquorum iudicum admonitione de tanta violentia deduceret,appellauit. Postremum igitur illud fuit, tanta aut horitas contra Ramum impetratur, ut tribus Aristoteleis iudicibus infinita potestate, sine auxilio, sine prouocatione iudiciu de Aristotelicis animaduersionibus permitteretur: tam variis scilicet machinis, tam multis copiis, tot potestatibus ad confutandum dialecticae disputationis argumentum opus fuit, vix,ita me Deus amet, Vix Priamin ranti, totί1ue Troia fuit. Sed caetera attendamus:huic tantae potestati, maiori etiam cupi-

19쪽

18 AVDOMARI TALAE I

ditati Quintinus & Bomontius concessere, perscripta tamen antὁ de uniuersa disputatione sententia, testati sibi placere,ut in philosephia, sicut antea semper fuisset,liberum esset in omnem partem disputare:ex eo autem consessu se discedere , quia se non socios consilii, sed iniuriae,quae Ramo fieret,adhibitos testes intelligeret:idemque Ramus ipse non sine stomacho,cum a tribus illis contumeliose illuderetur, cit:& ea se tempora sperare dixit,quibus tales iudices de suo facto nequaquam parem essent voluptatem percepturi: ita vi victa, vel certὸ hominum quorudam opinione,ad tempus oppressa causa est. Condemnantur igitur triumuirali sententia no modo indicta, sed incognita plane causa animaduersiones Aristotelic rhoc expectari a talibus iudicibus potuit. Eiusdem incedit ruina institutiones dialecticae assii gutur,no alia quippe ratione,quam quod eiusdem artificis opus eratineque enim verbo Aristoteleos laeserat, imo ne ab his quidem accusatae unquam fuerat, sed ante illum diem ab Aristoteleis ipsis laudata: : quis iudex praeter hos danauit unquaquod accusatum no esset de quo reus nihil interrogatus esset Auctori animaduersionum & institutionum toto philosophiae regno velut aqua & igni, graui etia poena addita interdicitur, ne unquam vel scribendo, vel docendo in ullam philosephiae parte ingrederetur: hoc verδ no est dialecticum acumine refellere, sed dialecticum de suggestu deturbare : atque haec omnia Regis licet omnium regum & humanissimi, & literarum amantissimi, tamen per falsas Mimprobissime confictas calumnias inducti authoritate confirmantur. Constricta itaque lingua,vinctis manibus, cum sic aflictus Ramus teneretur, ut Aristoteleis vel impune discerpere liceret, Ramo contra ne mutire quidem liceret, triumphus de tam nobili victoria mirificus agitur: tristis illa & horrida triumuirum sententia impressis& Latina & Gallica oratione libellis, non modὼ per huius urbis compita, sed per orbis terrarum loca omnia, quo exportari potuit, promulgatur: ludi magno apparatu celebrantur,ubi spectantibus & plaudentibus Aristoteleis omni ludibrii & conuitii genere Ramus asscitur . quid reliqua his indigniora commemorem quae tametsi verissima sunt, & memoria recenti tenentur,tamen ita sunt ab honestis studiis aliena, ut verear ne iis etiam qui interfuerint & viderint, res ta incredibilis non facta, sed ficta esse videatur. Hce Aristotelici iudicii breuis de sumaria historia est plurima enim praetereo,quae sine certorum hominu infamia comemorari no pos-

20쪽

ACADEMIA

sunt: neque haec pauca idcirco commemoro,ut malevolo cuiquam stomachum moueam .quid enim minus est,quam ut tam inhumaniter vexatis saltem praeteriti laboris meminasse liceat sed ut omnes intelligant, Cardinalis illustrissime, non soldin quantum tibi tali abrogato iudicio Ramus Talaeusque debeant, sed etiam quIm sormidabilis & iracunda Aristoteleorum logica sit, quae talibus argumentis aduersarium persequatur: ac ne me Aristotelei pari iracundia appetant, ad Academiam refugio minime superbam atque violentam , sed contra ficilem dc benignam, quae tantum abest, ut sibi contradicentibus tam serociter irascatur, ut etiam amatores suos existimet,a quibus sibi veritatis inquirendae gratia diligenter Zc accurate contradicatur. Hanc itaque velut certissimam humanae prudentiς regulam semper homini propositam esse oportebit, quisquis volet recte dc constan ter de rebus omnibus iudicare. Quod si in his emendis δc contrahendis quae ad corporis usum dc culta pertinent, tantum diligentiae adhibetur, ut non nisi adhibito magno delectu quicquam emas, nec si tibi mercator merces suas, quas vaenales exhibet, optimas esse iureiurando confirmauerit, idcirco plus eius testimonio, quam tuo iudicio tribuas: quanto maiore studio & consideratione merces animorum,quas philosophi nobis venditat, explorandas de deligendas esse arbitraris nam,ut ait Horatius,

Non qu/ odonio contendere calIdus ostro Nescit aquinatem potantia egera fucum, Certim accipιet damnumeropiusue medullis,

Quam qui non poterit ero di guerent m. Sunt autem illi ipsi philosophi mercatores, atque institores sapientiae . Itaque si quid in Platonis sermonibus Sc scriptis commodum mihi de utile est, accipio: si quid boni in hortis Epicuri prostat , non contemno: si quid melius Aristoteles vendit, quantum, quoquo modo videtur, assumo: si magis fiunt vendibile', Zenonis' quam Aristotelis merces, Aristotelem relinquo, ad Zenonis officinam diuerto: si vana sunt &inutilia,quae vendutur in tabernis philosophorum omnia, omnino nihil hinc emo, neque tamen optima quaerendi finem facio, notoque illo Horatii consilio, atque institu- . tto admonitus, - λιν sitiod erum atque decens, curo in rogo, CV omnis in hoc Fum: c n e forte roges,ruo me duce, o lare tuter,

SEARCH

MENU NAVIGATION