Hieronymi Osorii, Lusitani, ... De rebus; Emmanuelis, Lusitaniae regis inuictissimi, virtute e auspicio, annis sex ac viginti, domi forisque gestis, libri duodecim. ... Item Io. Matalii Metelli Sequani I.C. in eosdem libros praefatio, & commentarius

발행: 1597년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

111쪽

tinere non potui, quin id munus continuo suscipere. vi autem id facerem, multa me simul inuitabant. Prim timenim voluntatem tuam nullo modo poteram sine crimine impietatis a spernari. Deinde indignissimuarbitrabar; Emmanuelis nomen apud Lusitanos tantum,&non per omnes Rei p. Christianae nationes cum omnium admiratione Vagari. Tum etiam id mihi acres st imulos admouebat, quod in hoc opere non tam

res humanas, quam diuinas explicandas suscipiebam. Vt enim Emmanuel diuino consi lio ad regiam amplitu di nem euectus fuit, ita quae designauit,quae molitus est,quae imperio illius gesta sunt,ad Dei benignitatenireferenda sunt,multaeq; res admirabiles praesentis numinis viribus administratae, ita, vici, qui fidem illis habere noluerit, perfidiae hina pietatis suspicio recipi edasit.Vt autem id facilius exequi post m. Damianus Goes prestitit. Is enim magno labore. vigilantia & industria ea ex quam plurimis epistolis di commentariis eruit, de monumentis suis memoriae commendauit,qus ego minime potuissem sine summo otio perscrutari Multa etia ex aliorum scriptis & sermonibus accepta, memoria continebam, quae minime silc nilo praetereunda iudicaui.Sed quia in his libris nostros homines aliquando I usitanos,aliquando vero Portu galenses a pellare solemus, huius varietatis breuiter reddenda ratio est Portiagaliae nomen ,ut Andreas Resen dius, viedo et issimus,aperte demonstrat,a portu Cale sic enim appellabatur olim oppidum ignobile, φ Durio flumini imminebat ductum fuit. Cale namq; erat in colle situm. Portus autem piscationis gratia frequentari coepit. Eam Vcro commoditatem hominu multitudo soci uuta , Undique confluxit usque eo, dum ciuitas opule iistima fieret,quae Portu galia deinde nominari coepit.

Inde vero totu regnum nomen obtinuit. Cotinet aute

Portu gallae regnum non eae iguam, ut Paulus Iouiu parum cis siderate dixit, antiquae Lusitanae partem, sed valde magna Pars enim Lusitaniae,quae ad regnia Po iugaliae pertinet, Miuuijs, Ana atq; Duilo cutinetur.

112쪽

latus trecetis 5 viginti passui millibis in longitue in Spatet. Adi jcitur deinde Callaecia Bracarensis a Septentrione,quae Durio &. Minio definitur. Ad ortum vero Solis sunt aliquot etia ciuitates tranS Anam, quae Po iugaliae regno continentur,ita ut sit non minus e Callaecia& Baetica Portugaliae finibus adiectum. quam ex antiqua Lusitania detractam .Quod si Porrugaliae nomen ex uno oppido fuit,lcmporis progressu, ιn totum regnum derivatum, simili ratione consentaneum fuit

ut ex tam magna Lusitaniae parte, Lustaniae nomen in totum regnum duceretur. Quo minus igitur viroque nomine utamur, interdictu nCbis minime puto.

Sed hoc non magni rescit Illud ,quod est praesentis o.

Peris, hortor Fc admoneo omnes, qui hos libros euoluerint, ut animis secum reputent, quam variae rcs civehementer admirandae sint, nostris hominibus, intra sex di viginti annos tot enim, aut paulo plus haec Iaistoria continet effectae quae maria, quae littora, quae xegiones exploratae, quae bella contra Reges potenti Dsimos,inuicta virtute gesta,qui terrores neglecti dcc tempti,ut intestigant, non esse tantatum terum laude hominibus,sed Deo,qui praesentiam suam nostris saepe declarabat, summa ratione tribuendam Quod tum multo clarius apparebat, cum interdum sic eucniebat.

ut ipsi Lusitani sibi nimium praefidentes , ab hostibus

eisdem vincerentur.ut intelligerent, inanes hominu

conatus fore, qui non fuerint caelesti pissidio suffulti.

VT AVTEM hinc, HENIUCE PRINCEPS, sic

ROPEAE. ordo rerum flagitat exordium capiamus: IO AN Ioannis L . NES,hoc nomine secundus, Potiugaliae Rex.cum lenimia Risu to diutu no morbo languesccici,cotulit se in ex-morba, tin tremam Lusitaniae partem,ad Austrum pertinentem. mori Oceano ex ea parte definitam, quam nunc Algat bili appellant, ut aquis calidis admodum salubribus morbum depelleret Erumpunt aute aquae illae in conualle, non amplius vj. aut vij. miliarijs a mari disiuncta, e silice; dc reliquis balnς is, quae sunt in Lusitania, summo omni u consensu praesciuuitu. EO tamen remedio. frustra

113쪽

' frustra tentato factum est, ut morbus in dies ingrauesceret. Nec abfuit suspicio. Ioannem lento veneno, Pimprudens hauserat, paulatim in tabuisse. Itaque cum

mortem appropinquare sentiret, in Algarbi j oppido. quod Aluor appellant. & multi portum Hannibalis esse putant,testamentum siccit, quoEmmanuelem qui S te illi frater patruelis ei at, haeredem i ossi tuit: ad quere si Inignum, qua uis Ioannes intestatus ob ijsiet, erat iure peruenturia. Erat en ita Em manuel Fernadi filius:Fetnan η dus vero erat germanus frater Regis Alsonsi,cuius Absonsi Ioannes filius extitit. Clim igitur Ioanes nullum filium ex uxore legitima susceptuni haberet Alsonius namq; unicus illius ex uxore eo nora filius in adole Dcentiae flore Scalabi,qus ciuita nuc appellatursancta Statilis e

giusnam'; Ioannis filius, propterea quod nothus es.sci,quamuis illius mater suisset valde nobilis, legibus di institutis regni haeres esse non poterat. Hoc tamen, quod erat Emmanucli iure debitum, fuit summa I

annis ipsius voluntate comprobatum. Emmanuelem

enim non ta propter sanguinis propinquitatem, quapropter regis virtutis ndolem quam in illo cernebat. egregie carum habebat, di qui irascunq, poterat Orn mentis, illius dignitatem amplificabat. Accedebat, quod uxor illius I conora, singulari virtute, pietate, a que religione foemina, Emmanuelis soror erat, fratremq; amore singulari prosequebatur. Testamento facto,& sacris omni b. quae ad animum expiandu pertinebant, rite procuratis, ita exccssite corpore Ioannes, ut in illa extrema vitae persunctione, inutae virtutis repletatis insignem significationem daret. Fuit enim Doris Regῶs vir ille clarus dc excelsus, infestus improbis,bonis pro elogium. pit ius,iustitiae cupidus,dc in omni genere virtutis ad- mi Iandus. Erat praeterea acer ec strenuus,& in re miliatλri non pauca dederat egregiae fortitudinis & indu- istriae documenta. Tantaq; erat illius animi magnitudo, i quamuis corpore in patria consisteret. mente A 3 tamen i

114쪽

tamen orbem terrarum peragraret, multaq; animose quenter agitaret, eaq; moliretur, quae,si non fuisset immatura morte sublatus, nomen illius clari limum reddere potuissent. Fortcs viros amabat, 'sq; adeo,ut quida reliquas Vitae maculas nomine virtutis militaris citi rent.Ignavos autem atq; desides ita c6temnebat,ut homines non ducerct.Pcrsccit autem, ut qui magni S.opibus insolentius efferebantur, illius in vindicando seu ritatem pertimescerent di qui propter humilitatem obnoxii erant iniuriae, praesidio illius vitam secure traducerent. Attulit ille quidem inultis viris nobilibus nece. ec Principes etiam sibi coniunctos intcrsccit, quos animaducrtebat aut parum obsequentes esse, aut pernicie

in illum machinari: sed id nisi feci sici, neque Regiam duinitatem tueri, neq; vitam conseruare potui sic t. Valeat multum ingenio,plurimaque ab illo argutissmh dicta reseruntur ex quibus intelligitur, quantum illius a-eumen extiterit. I n Regum consili js,de quorum fide di bitabat,explorandis, crat mira quadam saetacitate pro ditus: multosque viros primarios multis in locis beneficiis sibi arctissime deuinctos habebat, per quos omnia quae Reges i ii illum moliebantur, multo ante, quam ei

nocere possent,cognos ccbat,ut eorum consilijs obsisterct. Popul i non tam illum ut d egem verebantur, quam ut parentem amabant. Eorum enim commodis animol atrio consulcbat. Haec autem illius sententia merito audari solet,cum diceret, sibi non tam propositum eia

scivi Operis hominum ad aurum quaerendum abuter tur,quam ut aurum quaereret,ut opibus suis hominum

inop am subleuarct. Ctim accepi siet,esse volucre, quatrostro pectus dilacerat, ut pullos serpentum morsibua exanimatos, sangvine suo profuso in vitam reuocet, eiusdem volucris imaginem suis insignibus adiungendam curauit, ut ostenderet, se esse paratum pro suorum salute sanguinem suum prosundcre. Ex omnibus tamevirtutibus, quibus illum praeditum fuisse commem rant, nulla fuit admirabilior singulari quoda pietati sciarii sionis Audio,quo mirifice flagraba Nunqua enim

115쪽

eum neq; turbulenta negotia, neque coniurationes contra illum faetae, ne li malorum omnium tempestates axebus diuinis summa cum religione procura dis abstraxerunt Is denique princeps fuit,ut merito videatur illius nomen sempiterna memoria celcbiadum. ILLO Emin uilis mortuo, fuit summa cum celeritate ad Emmanuel cin iis rQ.mim nuncius allatus quem cum tam multis lacrymis acce, a nuta. Pit, 't satis appareret, eum notam regni hqreditaret tari,quam ex morte Principis optimi, dc tibi coniunctissimi dolorem excipere. Erat autem Emmanuel eo sempore annos natus viginti di sex,& Salatiae se continebat, in quo tunc oppido Regina Leonora soror illi-

instituto maiorum fuit Emmanuel, rex solenni rita omnium consensione declaratus. Quod quidem munus sibi non segniter obeundu existimauit. Erat enim di ingenio, dc studio. eu disciplina vigilantissimus. Itaque cum multa consest i m regno salutaria institui siet, tum nihil sibi malo te cura faciendum arbitratus est,

quam ut omnium ordinum conuentum ageret Salatia

igitur discedens, Montem maiorcin proscctus est,qus Montis nura ciuitas est in colle edito sita trans Tagum,& Ebora cir ris ciuitatis

citer viginti millia passuum distat. Eo igitur regni pro situ .ceres.& Antistites,dc ciuitatu Legatos per literas euo- Regni cim, cauit. Eo fuit ad illum deductus Georgius, Ioannis Re- ita. gis filius, cuius paulo ante fecimus mentione . qui tuc

decimum & quartum annum agebat: quem Rex tam amanter atq; cum tanto fletu complexus est,ut facillime,quanta fide & amore Ioannem suisset in vita prosecutus. cerni posset. In illo autem comitatu,qui, Ceolgium stipabat, facile reliquis &militari gloria.& vrb nitate Iacobus Almeida, qui in Portugalia pro Magi sito Hospitalensis ordinis eidem religioni prserat,excellebat,multumq; apud Ioanne gratia & authoritate potuerat. Eum vem Ioanes morib' eius de filii regedisi fecerat, ut is sub tali paedagogo artes illo loco dignas . perdisceret Hic igitur cum Geomio, que dextera ten

116쪽

D OI Q bri deformatus hac orationem habuiti REX Ioannes,

meidae. pro qui tibi patruelis frater natura fuit, amore autem ger Georgio Ioan manus, mihi significauit moriens,se, cu animo aequis. MA Regis , O sino e vita discederet, una tantii cuta soli citari, quod ithri,ad Em hunc filium in solitudine&orbitate relinqueret Eam mahaelem ni tamen solitudinem eo solatio, quo utebatur,alleuari, roto. quod veniret illi in mentem.quam singularis esset benignitas tua, quam gratus animus, dc quam ad omnes regiae virtutis laudes studio dc voluntate propensus. Praecepit deinde mihi, ut suo nomine te rogarem Mobsecrarem .si is te in fili j loco dilexisset, si muneribus omnibus,quibus potuit, assecisset, si nullum tui o nandi locum praetermisisset, vitam egregiae in te voluntatis memoriam retineres, Sparem voluntate huic suo unico filio. quem omni reliquae vitae praesidio destitutum relinquebat, redderes,o cogitares,quid ille,

si tibi fuis ent nati fili j eis facturus fuisset,si ita accidis

. sit,ut tu ante illius obitum e vita migrares. Praeterea

hoc etiam mihi in mandatis dedit, ut hunc illius filius requenter admonerem, ut te semper unice coleret,6 obseruaret, tibici; in omnibus rebus obtemperaret, in. eoq; pugnaret,ut a nemine fide, amore, studio erga te superari posset. Quo enim te propius sanguine attingebat,eo magis conuenire,Vt obseruantia 5c pietate er-- ga te omnibus antecelleret, nec in ullo in amplitudine. tuae dignitatis officio se vinci pateretur. Haec quidem ille mihi, t facerem, imperauit. Ego, ut ossicio meo. fungar,illius filium in hac tam tenera,Vt UI deS,aetate. tali parente orbatum,tibi nomine illius trado, natura di genere propinquum, casus acerbitate pupillum. O-Iuntate supplicem, conditione famulum,ut eum in fidem tuam Iccipias,& ornes, dc augeas: ut sic tande cognosci ab omnibus possit Regius iste animus, in referenda gratia,& beneficiorum memoria conservada id iligentissimus. Quod si, ut confidimus, seceris. ab omnibus laudem admodum grati atq; magnifici Principis consequeris: multoq: arctius tibi tuorum omnia

Ioluntates hac tam insigni probitatis significatiori e

deuin

117쪽

deuincies. Hac Almeidae oratione adeo fuit Emma, Emmametan uelis moeror excitatus, victi dare responsum Vellet, responsio. Iachrymis desingultu spiritus illius impediretur Itaqi oratio e declarauit, se Georgium in loco iiiij habiturum, tantisque illum benefici js ornaturum, ut intelligi posse liquantii Ioannis nomen &memoria conseruari atq; propagari cuperet Hac Regis oratione omnes proceres,qui aderant, non mediocrito laetati. ad illil adeuntes,gratias egerunt, illiusq; manu S ossiculati sunt. Haec antem non indigna cum memoratione arbitrati sumus, ut posset de Ioannis probitas coran Olci, quae tanta fuit, ut neq; im perii magnitudine potueri t haeres illius adduci,ut facile desiderium illius leniret di simul Emmanuelis natura perspiceretur, qua tam excel lens enitit, ut neq: tantis opibus improuiso oblatis esterii, aut humanitatis obliuisci potuerit. Facit enim insita in plerisq; cupiditas, ut etiam in minime dubia haereditatis possessione, quam mortuis pa Tentibus assequuntur,animi laetitiam, moerore ad ic in pus simulato, teges e vix possint. Quod eo intemperantius in regni haereditate sit, quo regiae opes maiores rea mpliores sunt,& ad animum de statu mentis dei j ciendum, si xii tutis praesidium non adsit, magis efficaces. regiae dignitatis amplitudo praeter opinio nem alicui defertur,tanta vi plerunque iactatur animus, ut a mente & ratione deseratur. At Emmanuel se re ni haeredem fore minimis suspicari poterat, cu ci fratres illius Iluerent, qui cum aetate antecedebant,& Al fonsus Ioanis Regis filius in vita maneret, & ipse Ioannes filios gignere per aetatem posset: erat enim allanos natus quadraginta,clim mortuus cst. Qui tamen O- r,--,.. ς mnes diuino consilio,vi multi iudicabant, mortC sub- --Μ...uc vis

lati sunt,ut Emmanuel regnaret. POSTQUAM Vero omnes regni Ordines conuenere instituit Rex quaeda '' . - , de sententia omni u,qui aderant, ad regni stabilim en- o ric Taria I nde etiam misit, qui Regi F nando - ὰ, I, Isabelae Reginae, qui tunc in Castellae dc Aragoatae.' ςgni cu summa dignitate &existimatione regnabat,

A s de sua

118쪽

de sua suceessione nunciaret. Per id tempus A luarus . Fernandi Ducis Brigantini, qui propter perfidiae suspicionem fuerat cap itali supplicio as Oectus, frater, in

ei rus α' Castellae regno ver sabatur, dc summum apud RegesIhque exura locum obtinebot. Atuatus autem is erat,ad quem nutareuocantiar. la facinoris suspicio pei tinei ct: Sed cum fratrem supplicio mactatum animaduerterct, intcgri S rc bus e L

1itaniae finibus excessi. Rex autem Ioannes illi prs scris pserat.ne Hic astella scdcm ullo pacto collocaret. At is Ternandi & Isabelae uxoris probitate & magnificentia deuinctus,qui multum illius virtuti atque prudentiae tribuebant.in eoium Regnis locum exilio Voluatario delegit. Et ne Regis Ioannis praescripto parete cogeretur, omnes res suas, quas in Lusitam a posscdcrat. voluntati illius permisit. Hunc vero Aluarum.& filios Dacis, qui post patris necem in exilium se voluntate sua contulerant,Rex Emmanuel pereundem Lesatum benigne inuitauit,ut in patriam redirent Fore i id focerent, Vt eos quibus ςunque rebus commode posset, aios. Iurse ornaret. Alterum deinde Legatum Romam mist,qui

p3 Alexandro Pontifici Maximo. qui tunc fuerat ad il- itfictis, Ma. lud summum fastigium dignitatis euectus, nomine absunt. illius fidem obligaret.totumque Portu gallae regnum. ut Christianum Principem facere oportcbar,volunt ii Pontificis ipsius addiceret. Quod ut cum maiore dignitate fieret, Georgium Costam Lusitanum Cardinalem, hominem authoritate summa praeditum, petiiteras rogauit,ut nomine illius hoc ossicium exequeretur. Cardinalis igitur, Emmanuelis nomine Romae

fidem publice dedit,Emmanuelem semper in Pontificis obsequio futurum, oc fidem per omne vitae spaci erga sanctam Romanam Ecclesiam summo studio retenturum. dc pro illius sanctitate quoties opus ita fuisset,pugnaturum. Fuit haec fidei testifieatio Pontifici valde grata. literasq; Rcgi satis amanter scriptas dedit, eique de regni successione gratulatus est At Emmanuel inter uri in regni negotiis expediendis vigilabat. In primit autem donationes omnium Icium, quas Io

119쪽

e nnes moriens multis donauerat, benigne confirmauit: quamuis multi ex illis, qui tunc ab illo fuerant a Dfecti benefici js, magis digni supplicio, quam bene fi

Cio viderentur. Satis enim apparet, eos, qui, dum Prin Iu nullaam ceps extremum spiritum edu, ab co summo studio Lo' nilo, undam tendunt ut sibi aliquid largiatur,quod, dum ille senuβ dirarii ium.

atque valens erat. impetrare non poterant, nunqu3m

se quidquam de si de Principi debita, scd de sua ipso-

sum utilitate cogitasse. Quid autem praeterea tam insidiosum, quam eo tempore, quo propicr mortis acerbitate mens Princapis oppressa est, captare tunc illius

imbecillitatis occasionem. ut ab eo, a quo iam fuerant multis cumulati beneficijs, id extorqueant, quod non est aua tiae, sed fidelitati debitum: Quid vero tam in humanum . quam in ipsius Regis morientis aspectu. nec ipsius iustissimi doloris sentu, nec ulla humanitatis ratione ab immanis cupiditatis studio reuocari: A cedit praeterea, quod eo tempore Rex, qui hominum postulata, quamuis iniusta sint, minime repudiat, non de suo quidquam, sed de alieno videtur elargiri . Ea Namq; donat,quibus iam uti non potest. Reddit deinde successori multo dissiciliorem administrandi Reoli muneris rationem. Regiam enim Gazam,qus est sons Regiae benignitatis, exhaurit. Ea postremo concedit, Cima neque hominum merita, ncq; vllam iuris usitati rationem expendere potest. Quotus enim quisq; est, qui in oculorum tetra caligine in crebro anhelitu atque in ungultu, in totius corporis sudore, interes usi spiritus angustiis possit cuiusque dignitatem exacthperpendere: Illi igitur, qui eo tempore, quo Principia

animus est oratione confirmandus, ei tam graue molestiam exhibent,& instant, dc urgent, & quodammodo vim adhibent, ut intcrruptis atq; morientibus v cibus reoni opes effindat, odio certe digni sunt, di nctet ulmodi benefici js. Emmanuel tamen, ne videretur optimi Principis acta rescindere, non modo reliqua

Joannis beneficia, quae fuerant iudicio tributa, sed etiam fraudulenter ereeta, confirmavit. Totum .dein, de inb

120쪽

Instituta re. de animum ad ius administrandum applicuit. In eo rui tanni magistratias, quod perperam corrupti pecunia iudica-xuelis. bant acriter animaduertit. Iis, qui leuioribus eriminia hu erant alligati, leuiores etiam poenas imposuit. Illos vero,qui bene & incorrupte indicia faciebant,prodignitate cuiusque remunerauit. Iudicum deinden merum auXit, Vt Omnes controuersiae facilius dijudicari possent: Ipsosq; maioribus stipendi js affecit, ne inopia cogerentur ab aequitate discedere.Tu in omnes regni partes, viros iustitia opinione praestantes cum summa authoritate misit, qui scelera vindicarent, Se flagitiorum omnium,quoad fieri posset, stirpes euellerent. Vectigalium deinde rationem diligenter habuit. Videbat enim,ubi regni opes ministrorum negligetia dilabuntur, aut quaestorum auaritia diripiuntur, aut sumptibus minime necessariis exhauriuntur,ibi regni' statum constitui non posse. Nec enim bellum geri,n que pacem constitui, neq; ius administrari commode' licet,ubi regis pecunia,quae debet esse publicae salutis instrumentum aut a priuatis auertitur,aut ab ipso Rege sine ullo fructu consumitur. Vt autem humanitas illius in omnes constaret, Iudaeos in libertatem asse-IMZωrtim ruis. Quod ut in elligi possit, qua ratione illi seruitute per Hispania oppressi fuissent,no erit alienum, rem,quemadmoduseruitutuost gesta fuerit,explicare. hernandus Cc Isabel a Castellae casso. Reges cum explorat m habuissent,per Iudaeos,qui in illorum ditione erat, scelera nefaria contra religionisi nostrae sanctitatem conflarii omnes illos in exilium eiecerunt. Hoc autem factum suit Anno a Christo nato, M. cccc. lxxxi j. quidam vero ex illis numine diuini Spiritus illustrati, ad Christi se cultum 5c fidem con . tulerunt: alij autem, ne fundos.& sdes,& reliqua bona relinquere,vel lcmpore alieno vendere cogerentur, se Christi religionem profiteri simularunt. Reliqui omnes in exilium pulsi sunt Ciam vero alij in alias partes disiecti fuissent, maxima eorum pars a Ioanne Rege, sub certis conditionibus impetrauit, ut in Portu galia empore aliquo definito consisteret. Conditiones au- tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION