G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

. Dello Studio diΡadora.

AVendo vesuto per la sede di Reuisione, Sa

Approbatione des P. F. Antonio Gir lamo Casnacci Inquisitore di Padova , ne Libro intitolato: G L 's Gravesande , Intraductio ad Philosophiam, Metapissicam σgicam continens , Lei in I 736. non V'esser coinsa alcuna cohuo la Santa Fede Cattollea 3 e parimente per Attestato dei Segretario Nostro, niente contro Prencipi, e bubui Costu . ' mi, concediamo Liceneta a Gio. Mitista PaLiquali Stampatore che possi emer stampato iosservando gli ordini in materia di Stampe, e presentando te solite copte alle Pubblichelabrerie di Venezia, & di Padova.

12쪽

. Pars I. De Ente. ΡR0r0 3τuΜ nostrum in hisce est

illa indicare, quae majori cura per pensa , in dirigenda Μente , dum rebus c8gnoscendis & .inquisitioni Verr sese tradit, necessaria aut utilia esse possunt. Ante omnia auteri observandum , nos rerum: acquirere notitiam, quia has percipimus ἱ remota Perceptione, omniS . tollitur rerum' cognitio. Facultati percipiendi nomen Intelligentiae datur , & Intelligens vocatur qui hac ipsa gaudet . Perceptio autem. quam etiam, Ideam vocamus , Illud' est quod immediate Mentio praesens . Non res ipsas , , sed harum . A ideas,

13쪽

a 1NTRODUCTIO ideas , Μens nostra considerat , de hisce judicat , de hisce ratiocinatur , 3c circa has tota versatur ratiocinandi Ars. Antequam autem hanc ipsam Artem e plicare Iuscipiamus, cum rerum cognitio nem pro objecto habeat , operae pretium eme nobis videtur quaedam praemittere de Rebus generalissime cisnsideratis ; & quia agitur . de diristenda Μente , hujus affectiones perpendere utile etiam erit. Ηicce ergo tractationis ordo erit. Primum de rebus generalissime conside ratis ; postea de Μente ; & tandem de hac ipsa dirigenda , in acquirenda rerum cognitione, agam. Duo prima ad Μ et physicam , ultimum ad Logicam perti

α Ente in genere σ Rerum Essentias. REs omnes , sive nobis cognitae su rine , sive ignotae, hoc commune habent , ipsas esse . Exulentiam hoc ipsum recentiores.uocaret Philosophi, & Entis nomine designant illud quod est.. Entis acquirimus ideam Abstractione , ut loquuntur Philosophi . De Abstracti ne in Logicis nobis agendum erit . sed

14쪽

AD PHILOSOPHIAM. 3 quae ibi traduntur ad , prissens propositum non pertinent. Abstractionem vocamus , quando dum Ide re cogitamus, non ad OmnIa , quae necessario ad hanc pertinent , attendimus . Rotunditatis ideam acquiro ad solam figuram globi , non ad materiam aut magnitudinem , attendendo. Eodem modo hoc solum considerando quod commune est Omnibus rebus quae sunt, non ad singularum affectiones animum aD 'plicando, acquiro ideam in genere.

Sed & magis extendunt Philosophi huc sjus vocis significationem , dum hac ipsa

non tantum quae revera sunt, sed & quae esse possunt, exprimunt. Entis abstractam ideam non inutilitera Philosophis fuisse examinatam , ex iisque sequuntur patebit; multis tamen hanc inutilibus quaestionibus ansam praebuisse quis

inficias ibit IUbi res perlustramus , videmus has di- 6stinctas esse inter se , & unam quamque quid peculiare habere, quo ab aliis dive sa est : vocant hoc rei Essentiam , quam describunt illud per quod res es id quod es . Circuli Essentia est habere singula ci

cumserentiae puncta aequaliter I centro remota: Figura enim hac sola de causa Cimeulis adscribitur.

15쪽

INTRODUCTIO , Ementiam rei ab ipsa re , nisi abstractione, separari non posse , quis non VL. det y Tolle indicatam Circuli naturam, &ipsum Circulum evanescere percipies. Η bere singula peripheriae puncta a centro aequaliter remota, & esse Circulum, sunt unum & idem.

8 Hoc ipsum & aliter Philosophi exprimunt, dum dicunt aeternas, id est sua na- letura immutabiles esse rerum Essentias. 9 Contraria sententia apud multos invaluit, qui dicunt, rerum Essentias a Dei - voluntate pendere; & quasi ab ipsis, qui haS aeternas ponunt, potestati Divinae quid

detraheretur, opinionem suam proponuntis ro De hac controversia hoc unicum obse

vabo , vix credibile esse , illos qui assi mant sissentias esse immutabiles , & hos qui hoc ipsum negant , idem, hac Voce Hsentia exprimere. lii Qtiid illi dicant clare concipio , quid autem sibi hi ultimi velint, hoc me affe- qui non posse, libenter fateor. . Quando Triangulum considero, hanc es- lse figurae hujus naturam video , habere

tres angulos & tres angulos tantum; adde angulum , itolle angulum , Trianguli tollitur spura . Dum hoc amrmo , et ram & diltinctam asserti habeo notionem.

Si quis hoc ipsum neget, & dicat, Deum 'posse

16쪽

PHILoso PHIAM. sposse Triangulo quatuor angulos dare , non destructo Triangulo, ita ut tres an suli essent quatuor anguli; tunc ego huius essati ullum conceptum ne quidem e fingere possum. Qui ita ratiocinantur addunt intelligen- Iatiam nostram ad praesentem rerum constitutionem adaptatam esse , in qua Triangulum habet tres angulos, mutatis rerum Essentiis intelligentiam etiam mutandam esse . Quid velint iterum non concipio , nisi ita rem intelligant , ideas meas mutari posse ; hoc non nego , possum figuram quadrilateram. concipere & hanc vocare Triangulum: sed quaestio mutata est; hoc enim unicum affirmavi, figuram non posse mutari, dum manet illud quod est, id est, dum non mutatur. Esse , & eodem tempore non esse , se ipsum destruit, Sc ad talia extendere Divinam potestatem est asserere, Deum creare quae non producit, & omnia posse, aut

nihil posse, esse unum & idem.

17쪽

s INTRODUCTI CAPUT II. De Subsantiis oe Modis.13 D EDEAM Us ad generale rerum ex Ι men . Dum ad noc attendimus, res Omnes esse , statim percipimus non esse s

omnes eodem modo.

14 Quaedam in se habent omnia , quae ad existentiam necessaria sunt, ut Arbor, L lpis, &c. vocantur hae Subsantiae.13 Res aliae non tali gaudent existentia; ut sint, aliud quid desideratur , sine quo esse non possunt. Figura sphaerica non dabitur sine eo quod sphaericum est; Μotus sine Μobili ubi est Res tales vocamus Μodos, Attributa, Accidentia. iis Substantia in se habet , quae ut sit re

uiruntur; Μodus haec ipsa habet non ine , sed in Substantia, sine qua esse non digeat, & non est attributum Loci, qui ad lipsum corpus proprie non pertinet ; Cor- lpus enim non mutatur , dum Locum des rit ; neque hac translatione Locus ipse uulam subit mutationem. Attributum autem ea Substantia separari non potest , neque haec sine mutatione Attributum amittere. Ιdeas potest. Corpus est Substantia, quamvis Loco im

18쪽

AD PHILOSOPHI A Μ. 7 Ideas ipsarum Substantiarum non habe- I 8 mus , has tantum per Attributa novimus . Nunquam nisi per abstractionem Substantiam concipere possumus, quae Attributis non certo modo determinatur ;& tunc haec Attributa cuidam subjecto inhaerere concipimus, quod ipsa est Substantia, quam ideis assequi non possumus.

Sunstantiae sunt aut cogitantes , aut I9 non cogitantes ἔ Cogitantes duas novimus Deum & Μentem nostram e praeter has & alias dari in dubium non revoca mus . Duae etiam Substantiae , quae non

cogitant nobis notae sunt , Spatium , &Corpus.

Attributa diversimode considerantur : aciquaedam essentialia dicuntur , quae a subjecto removeri non possunt, nisi hoc ipso destructo '. Accidentalia Attributa , aut orsimpliciter Accidentia, vocantur illi m .di, qui, salva ipsa re, ab hac separantur.' Attributa essentialia disserunt in eodem axsubjecto pro ut divertimode consideratur, id est, pro diversa hujus determinatione, ita ut in subjecto bene determinato omnia

attributa sint essentialia. Si Globum considerem aureum, & tan-gum' ad corpoream ipsius attendam nat ram , essentialia erunt Attributa Extemsio, Impenetrabilitas, aliaque omnibus co

19쪽

poribus communia ; & reliqua quae figuram & auri virtutes spectant Accidentia

erunt. . ' .

Si de Corpore agitur sphaerico , tum etiam figura Iphaerica essentiale est Attributum , quo remoto Globus aureus non amplius esset corpus sphaericum. 'ΣΣ' Si res quae examinatur, omni respectu determinata sit, nihil poterit removeri nisi tollatur determinatio quaedam, & ita res ipsa mutetur; quare in hoc casu omne At tributum essentiale est..-G A P Ut T III. ' ,

et a DRAETER Substantias &'Μodos dantur

L Relationes, quarum ideas acquirimus' comparatione duarum idearum. 24 - Ad Relationes referimus modos extemnos dictos; hac voce designant illud quod in subjecto concipimus, quando ad actio nem alius attendimus, ut amari , desiderari ; duorum comparatio in his datur ', non potest quid amari nisi detur. mans. 23 ,. Huc. etiam pertinent Intenti Secundae dictae; verba tunc exprimum rem ipsam certo modo ad aliam m

20쪽

jus esse, duplum esse, dimidium esst, &c., Noli etiam a Relationibus separare debemus Negationes &.Privationes. - Negationem vocant absentiam Attri- Σοbuti , quod non solet neque potest: su, jecto inesse: sic de lapide negamus cogitationem; quod .fieri non potest, nisi conferendo lapidem cum cogitante iubstantia ; non enita aliter percipere possum cogitationis attributum lapidi competere non posse. a Pr1vatio est absentia Attributi; quod non a7, tantum potest, sed & solet adesse. Surdus sprivatur auditu ; quis, ideam acquirimus conferendo ideam surdi cum idea hominis qui audiendi facultate gaudet. Relationes innumerae aliae dantur. Ad ashas pertinent Iudicia, & Ratiocinia omnia, de de Relationibus plura in Logicis o

servanda erunt.

in hoc autem loco satis erit unicam ex- z9aminasse quaestionem . Ad quam, classem rerum de mus Relationes referre λ- Ηae non sunt i Nihil; harum tamen ideae , non nobis aliquid extra Μentem ipsam dc ab idea diversam repraesentant; id est, ideae hae eodem modo ut idear abstra- .ctae non habetit Prototypa extra Μentem qualia ideae Substantiarum & Nodorum bent. Non ergo. Relationes ut Substann

SEARCH

MENU NAVIGATION