G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

r. INTRODUCTI

tiae 3c Μodi existunt . Quaeri ergo po test an ad Entia referri debeant Solutio quaestionis a Desinitione Entis pendet. Si Ens dicatur omne quod est , quomodocumque sit , id est, si Ens Ninito

opponatur , Relationes omnes erunt Em

tia . . ' .

Si vero ad Entia tantum reseramus Su

stantias & Μodos ; tunc Μedium quid datur in Ens & Nihil; Non Entis nomen huic Μedio dant, qui hoc admittunt, &,b isb Nihilo distinguunt. , In his nulla dabitur difficultas, si R

lationes omnes ad Non Entia referamus, sunt enim omnes ejusdem Natutae, 'respoctu existentiae; & distinctio, qua quaedam

ad Entia, aliae ad Non Entia, reseruntur, fundamentum habere non potest, nisi L Iem quis Entis dederit Definitionem , quae quasdam Relationes , & non omnes exprimat. De verbis non disputandum , arbitrariae sunt horum significationes ; sed caevendum ne ad res ipsas transeramus diactionem, quae in arbitraria verborum Ggnificatione Originem habet. Diximus Relationes non . esse Nibu χρ ); hac voce exprimimus illud, quod plerumque Vocatur Merum Nihil. Hujus nullae sunt affectiones, & tale non est m

22쪽

mne, de ovo aliquid amrmari, aut negari, potest. Circa duo vitanda sunt r. Ne NL 3 Bil habeatur pro aliquo; ut fit quando quis amrmat contradictoria simul emi posse. a. Ne aliquid habeatur pro Nihilo , ut 3s illi faciunt qui, dum Vacuum admittunt, hoc tamen nihil esse assirmant. CAPUT IR

Do Possibili oe Impossibili.

V Io iΜus Ens vocari non taptum illud quod est , sed etiam illud quod non es, sed esse potes s hoc Possibilo

mocatur.

Illud autem quod esse non potes Impos diτsbile dicitur, Illa quae fingimus conjungendo, audia- 38 parando, Ideas, dicuntur Entia Rationis,

sive possibilia , sive impossibilia , sint, si

modo non existant. Impossibilitas non semper ex eodem fonte flu1t tAb lute impossibile dicitur , quod in 3sse eqnsideratum propriam, impedit exis stentiam Hoc revera nihil est , 'uam- . is Verbis exprimatur quasi esset aliquid.

23쪽

INTRODUCTIOprie loquendo nihil est. Nam, ut in Artithmeticis, si ponam tria , & deinde tollam tria , nihil superest , sic in hisce , ubi pono Μontem, pono Vallem ; dei

de removendo Vallem tollo Μontemi&

omnia eVanescunt.

o Dantur variae Impossibilitates ab hac ipsa diversae . Aliquando res in s e considerata quidem possibilis est, sed extraneum quid impedit, qus minus esse possit. Carcere inclusus , quamvis ipsi , si hunc solum consideremus, nihil ad exeundum deficiat, exire non potest, quia janua clau- . sa est. 4i Impossibilitas siepe tantum tribui debet relationi inter duas res ; Cylindrus for men crassitie superans non potest intrin di propter relationem inter has magnitudines. Vas ad sextarium amplum , fluido repletum, ejecto hoc, non semper continere poterit aliud fluidum, aequali aut misnori quantitate, relatio enim, a peculiari fluidi constitutione, & vasis materia pendens hoc impedire poterit ; ut si de Spiritu Nitri 3c vase Ferreo agatur. a Praeter. hasce Impossibilitates , quas omnes Physicas: VocamuS, aliam non debemus negligere', quam Μoralem vocabimus. Impossibilitas saepe Μoralis dicitur, quando oppositum exiguam, sed quandam

temen,

24쪽

tamen, habet probabilitatem . De tali Impossibilitate nunc non agitur e ad materiam Probabilitatis pertinet haec , & in Logicis examinanda erit. Moralem in hisce vocamus Impossibilita- 43tem , ubi hujus causa in Intelligentia quaerenda est. EX. gr. Homo sana mente praeditus, sponte Balneum aquae bullientis non di

intrabit; & impossi bile hoc est, si intra

ret, non esset sana mente praeditus; sed Impos sibilitas non ad ullam ex ante eX-plicatis, praeter ultimam, referri potest :non Physica est, sed intelligentiae soli tribui debet. Antequam ergo aliquid.omnino possi- bile pronunciemus, constare debet nullam ex diversis hisce Impossibilitatibus extistentiam impedire. C A P U Τ V. De Necessaria o Contingenti. ULTERI Us res generaliter consideran- 43do , Videmus quasdam esse Nectis ris , alias Contingenter. Sed non omnes hisce vocibus idem e primunt. Inter omnes quidem convenit, illud Necessarium esse , cujus contrarium impclys-

bile

ν Isiligod by Corali

25쪽

x4 INTRODUCTIO hiis es ; sed non intelligunt omnes impossibilitates de quibus egimus t saepe ad solam primam, id est, abiblutam, attendunt ; aliquando solam ultimam exclu- dunt, illam nempe quam moralem dixismus ; non etiam semper easdem iidem e cludunt, unde conlauo magna.

6 H olbericam quidam vocant Necessit tem, quando contrarium impossibile est , non sua natura, sed aliunde. 7 Ut omnis confusio vitetur, iisdem v cibus , semper eaedem ideae exprimendae sunt. Generaliter ergo Necesse vocabimus cujus contrarium impossibile es , quaecunque sit impossibilitatis causa. 8 Abstulam vocabimus Necessitatem cujus contiarium absolute imptis bile est; id est , tibi non datur contrarium 39 ) . Ita necesse est Triangulum habere tria latera . 4ρ Hanc etiam P sicam dicemus Necess-tatem, ut in omni alio casu, ubi imposisibilitas contrarii Physica est 4a. . Omnemque Physicam Necessitatem etiam F talem vocabimus; sed si impossibilitas Μ ralis sit 43. Moralis etiam' erit Necessitas .

Talis est qua homo sana mente praeditus , inter venenum & cibum salubrem

eligens, illud rejicit, hunc sumit i si aliter ageret, non esset sana mente praeditus.

26쪽

AD PHILOSOPHIAM. Is

Contingens dicitur, quod potes esse, aut 3 rnon esse s id est , quod ex propria natura

non determinatur . Confusionem autem

non exiguam detegimus in usu hujus vocis; nam multi Contingentiam ita intelligunt, quasi omni Necessitati opponeretur; sed minus vulgaris est haec significatio : quotidie Contingens vocatur quod Μorali Necessitate adstringitur, quod cum Contingentiae definitione congruit ; haec enim respectat rem, & Μoralis Necesibias personam quae rem agit. Inter illos qui dicunt nullum Contin- sagens esse Necessarium , quidam distinguunt inter Necessarium & Certum, sed illud quod certum est, aliter esse non potest, & quod aliter esse non potest , hoci pium quotidie Necessarium dicitur , &hoc cum ipsa hujus vocis definitione con- eruit 44. 47, , a qua si recedamus, con-

fusio dissiculter vitari poterit; sed distinguendum inter Necessitates sua natura di-Versas. Hac de causa Necessariam dicimus rem Contingentem a Deo praevisam . contrarium enim illius quod ita praevisum est, impossibile est; sed cum res contigens sit, non agitur de necessitate Absoluta , aut alia quacunque Fatali. C Α-

27쪽

CAPUT VI. De Rerum Duratione , Tempore. 33 DR1ΜUΜ omnium in examine rerum a

A quirimus, ut superius vidimus, ideam existentiae harum ; sed & simul acquiri .

3 In Duratione Initium 3c Finem com. cipimus; si has removeamus ideas, D ratio dicitur aeterna . Quando sola idea - Initii removetur, dicitur Tterna a parte ante. Ubi eum Initio, sed sine Fine , concipitur , Perpetua Vocatur, aut Aterna a Parte post. Duas de Duratione tantum examinabo quaestiones; primam de Divisibilitate, secundam do Successione. I. Quaeritur' utrum momenta dentur indivisibilia , aut omnium minima λ Haec quaestio eadem est cum illa, qui de Quantitatis Divisibilitate agitatur , & eodem modo solvitur. Qui Μomentum quantumvis , exiguum concipit, ad Initium & Finem attendit ;& minus Μoinentum dari posse eo ipso . percipit: omne ergo Μomentum in minora resolutum concipere possumus, & iii D ratione nihil invisibile dari, praeter duo-

28쪽

AD PHILOSOPHIA Μ I rum successivorum Μomentorum separationem , quae est Finis primi & Initium lacundi, manifestum est. a. Secunda quaestio , quam praetermit- 36tere non debemus , est haec : An detur Duratio sine successione P Vix credo iulos qui amrmant , & ipsos qui negant, diversas ideas habere'; solutio enim pen- 'det a significatione vocis Successio. Si hac ipsa intelligamus , ut vulgo fit, unum quod alterum sequitur, nulla datur dimcultas ; A. Durationem sine Successione . a dari nemo in dubium vocare poterit, qui Attributa Divina, ea quam requirunt attentione examinaVerit.

Aternum illum esse, sed sine Successio- ne durare , qui nulli mutationi obnoxiusCst, quis negabit Deus omnes praesentes habet ideas, quae in Infinita Intelligentia dari possunt; nullam novam acquirere potest; idearum om- onium percipit comparationes omnes , & . . Comparationum comparationes, in infinitum . Haec. mnia , eodem modo, ipsi ab -aeterno praesentia fuere , in, Eternum irsi, eodem modo, praesentia erunt; nihil acquirere , nihil amittere , potest; omnis , quam in Deo concipimus mutationem, seipsam destruit. Quis ergo in hujus Dura-.tione ullam poterit conc1pere Successionem . . B Si au-

29쪽

18 I N T R o D U. C et et os 8 Ss autem hujus vocis mutemus i signi. ficationem , & ipsam Suceessionem confundamua cum simplici & uniformi D . ratione , tunc Duratio sine Successione , est Duratio sine Duratione , , absumdum esset hanc tueri : .sed haec non m

sy Idea abstram Durationis Iocatur Tem

εο Si Durationem sae Successione et si delenius, Tempus dicitur -rum. ι h. νει Si ad Successionem attendamus, Tempus est relativum , Successione ipsa mensurari potest . Partes ita mensulatae dicu

o1 HUM ad res quae durant attendimus , . a I saepe has mutari percipimus, aliquando has, in se consideratas, immutatas manere. Quamdiu res non mutatur, eandem hanc. dicimus, ab omni alia distinctam. Unitatem & Identitatem ipsius rei hoc vocant. 63 Res dicitur eadem variis respectibus; g neraliter pro eadem habetur , cujus nulla Attributa essentialia fuere mutata; sed in memoriam debemus revocare quae de L 1sti

30쪽

Α D PE IL O s o P Η Ι Α Μ. Istis attributis superius fuere explicata 2I. . Patebit tunc Identitatem pendere ab iis quae nos de re in Μente habemus; &rem ab uno pro eadem haberi, quam alter mutatam concipit: quod etiam ad u- . numquemque hominem possumus referre , si diversa consideremus tempora: Cadaver non est Homo ; saepe tamen , ubi de determinato Homine agitur , hunc tali tumulo contineri dicimus, quas reliquiae quae dam corporis Identitatem hominis consti

tuerent a

Quamvis magnam ex LIs suere debere confusionem videatur , non tamen talis haec est : ex usu verborum quid sibi, in hisce occasionibus, velint Aomines, satis intelligimus. Ubi autem Philosophice Ide litatem consideramus, exactius ipsam determinare debemus.

Ubi de Substantiis agitur, unamquamque ab omnibus aliis distinctam concipimus; & in hoc lo: quaerenda est huius Identitas . Quamdiu hoc ipsum servat , quo nunc ab omnibus aliis distinguitur , eadem manet; loquimur de ipsa substantia , de subjedio cui Μodi inhaerent

quo quidam Μodi separari non pos

sunt .

Si vero agatur de substantia alἰIs quί- is s

SEARCH

MENU NAVIGATION