장음표시 사용
31쪽
ao INTRODUCTI titas servetur , iidem Μodi , in eadem Substantia, continuari debent. 66 Generaliter quoque Modi Identitas p nit substantiae Identitatem ; idem enim Modus non Substantiis diversis inhaerere potest ; & .improprie loquim ur quando di cimus corpora duo eandem habere figu
ε Non etiam ex una Substantia in aliam transire potest Μodus ; hic enim non diaversus est a Substantia modificata. 68 Eodem modo Relatio eadem tantum manet, quamdiu res, quae Relationem habent, illa non mutata servant , a quibus haec pendet. Et ne nos in errorem indu- cat vulgaris loquendi modus , quo de s- milibus Relationibus loquimur , quasi ensent eaedem . Improprie admodum dicimus eandem dari Relationem inter II. &io. & inter 6. & q. quia, in utroque casu, numerus primus est sesquialtero secundi ; ex quo tantum sequitur Relationes esse similes. Idea Identitatis Substantiae continet D deam continuationis' Existentiae. Si concia
piam Substantiam destrui, id est , a re
rum Conditore in nihilum reduci , omnis Identitatis perit conceptus : si quis dicat de novo creari posse ; respondeo , hanc esse aliam, quam a priori clare distinis
32쪽
stinctam percipio , cum diversum habeat initium. Hoc ipsum ad plures Μodos & Rela- 7stiones, non tamen ad omnes, referri debet ; in quibusdam enim Identitas inflati-xari poteth: eadem erit ejusdem corporis figura , si eaedem particulae minimae e dem modo sint dispositae , quamvis , per aliquod tempus, interruptam concipiamus dispositionem hanc. In quibusdam Μodis nullam identitatem , nisi in singulis instantibus quaerere debemus , ut in Translatione & Dur
Datur alia Identitas, quae a solis Μο- 73dificationibus pendet : non ab ipsa Substantia. Locum haec habet in Μachinis , ik aliis corporibus, ex diversis parvibus , ad determinatum usum, certo modo, dispositis. Corpora haec, quamdiu Ordo partium servatur, licet nunc una, tunc altera, mutetur, ita ut tandem nihil ex priori Substantia supersit , pro iisdem tamen habentur. Identitas , in hoc casu, in solo partium ordine quaerenda est, non in ipsa Substa Lia , quam mutari posse diximus; sed si , dum haec mutatur, simul. Drdo turbetur, Identitas perit ; servata autem Substantia
33쪽
Horologium idem manet solutis partiis bus, si iterum jungantur. Domus eadem
manet cujus successive omnes partes ren
vantur, ita ut nulla ex primis ruperst; sed lsi hoc fiat minori tempore, & opere non interrupto, domus nova disitur; non Ordo turbari , & substantia mutari, eodem tempore debent . Similem successivam , servata Identitate, mutationem in corporibus Hominum, & Animalium, ut di in Plantis, obser,amus. 1 Quidam dicunt Identitatem talis cor- .poris in Stamine quodam a Deo formato, quod interpositis partibus fuit expansum, dari; hasque tantum mutari partes inte positas ; ipsius vero Staminis partes nunis quam tolli, aut harum ordinem turbari, quamdiu corpus idem manet. Sed ad hoc nos non attendimus t idem dicimus co pus , quamdiu ordo partium nore iniqrrumis pitur; & hoc solum consideramus. 73 Quando cogitantium Substantiarum I. dentitatem examinamus, iis quae superius 64. de Substantiarum Identitate o servavimus , quaedam addenda sunt de Identitate Personae. .
74 Personam Μetaphysici vocant determinatam Intelligentem Substantiam: sed Ιntelligentiam concipiunt , in qua praeter praetentes , quae inter se conseruntur, I
34쪽
. AD PHILOSOPHIAM. 23 deas, datur recordatio talis praeteritarum perceptionum , ut cum conscientia prae- lentis existentiae conjungatur memoria existentiae praeteritae.
Haec memoria proprie constituit Idem stitatem Personae: posita illa, Persona e dem est ; si tollatur memoria , mutatur Persona , quamvis de eadem substantia
Μorbo, aut casu quocumque, Sempr nius praeteritorum memoriam amisit; quas nunc habet ideas, non majorem cum iulis , quae ipse olim cogitavit relationem habent, quam cum iis quae cogitavit Μae-Vius ῆ quare , in praesenti Sempronii Ι telligentia, nullam cum praeterata Identiatatem detegimus ; Substantia tamen mum . tata non fuit, sed Persona. CAPUT VIII. . '
De Causa o Effectu. I res suotidie mutari videmus , & 76
. has initium habuisse consideramus, acquirimus ideam Causae & Effectus. Causam vocamus , siti d omne cujus vi 77 res est. Illud autem, quod vi Causae es , vocamus Essectum. Omne quod est , quomodocumque hoc 78
35쪽
24 INTRODUCTIO sit, sive Substantia, sive . Modus, sue Relatio, in genere, quod non est Nihil, aut habuit initium , aut initium non habuit . ρ Quod non habuit initium est a se, aut ab alio est essectum: sed ab alio emci, est ab alio habere initium; ergo quod non habet initium est a se ; ideoque in se propriae existentiae principium habet, & est ,
quia non potest non esse. 8o Inversa propositio etiam vera est. Omnς
quod in se suae existentiae principium habet, est sine initio: si tale haberet, pr prii initii causa esset, & ageret antequam esset; ergo Nihil produceret Effectum; id est, Nihil esset Aliquid . . , 'si , Ex hisce deducimus , omne quod initium habet , a causa extranea originem iaccepime. Causarum classes varias ponunt Μet physici.
Sa Causas distinguunt Μateriales, Formales; Principales, Instrumentales; Essicientes, Impulsivas, Finales. Causa etiam est. - Proxima vel Remota; Prima vel Secunda; Interna vel Externa; Immanens vel Transiens; Per se vel Per Accidens; Univoca vel aequivoca ; Creans vel Conservans ῆ
Inutile plures distinctiones memorare ;& magis inutile mihi videtur illa explicare, quae
36쪽
AD PHILOSOPHI A Μ.' a que de his omnibus traduntur. Pauca ge- 'neralia tantum eXponam, quae in solvendis quaestionibus majoris momenti usum ha
. Causam distinguunt a Conditione: Cam Sasa illud est, in quo concipitur Essicacia, quae effectum producit. Conditio autem, aut Conditio sine qua non , est illud si, ne quo Causa Essedium praestare non potest; quamvis in ipsa conditione nulla d tur Essicacia proprie dicta . Ex. gr. Lapis Gravitate cadit , Gravitas est causa descensus: descendere tamen non potest , nisi sibi permittatur; & haec est Conditio. Hac distinctione magis intricatus sit 8a Causae conceptus ; non semper ita facile quid sit Causa, quid Conditio , determianari potest. Etiam, hac admissa distincti ne, Causa deficiente Conditione invalida
est , & nisi improprie pro Causa haberi
Ideo , ubi clare distingui poterit Con- 83 ditio, ab eo in quo emcacia haeret , hoc
ultimum vocabo Agens. Patiens vocatur quod a Causa muta- 8stur, dum Effectus producitur; aut circa quod occupatur Agentis Emcacia. Potens dicitur Agens quando, ut Esse- 87ctus ab Agente producatur, conditio tam tum deficit.
37쪽
- INTRODUCTIO 28 Ad causam autem proprie dictam reseorimus, omne quod requiritur ad Effectum praestandum ; quare illa necessario hunc producit nam , si non produceret , ali
ruid supplendum foret , ut Effectus pro-uceretur , id est , requisitum quoddam deficeret; sed vocamus Causam omnia requisita conjunctim. 29 Effectum etiam non dari , nisi positis omnibus, ad hunc producendum, requita tis, manifestum est. Nihil enim clarius. quam ipse Eflectus , demonstrare potest
so Omnis ergo Effectus habet Causam, a quo necessario pendet; sed Necessitas dis versa est , pro diversa natura Subiecti. 'si Haec demonstratio clara est , 3c si plex; & inde sequitur, non dari Causam indisserentem , quae potest , aut non pintest, essectum praestare: nam praestare, &non praestare, Eflectum disserunt; & Ca sa desideratur, quare potius unum, quam
alterum, obtineat 88 . a Causam liberam talem tamen esse mes ii contendunt ; sed Causam non distinguunt a Potentia : in Causa autem continentur omnia requisita , quibus positis
Effectus datur 88. . 93 mae in specie , circa Causam liberam dictam, observanda sunt , alibi tractanda
38쪽
AD PHILOSOPHIA Μ. 2yerunt: nunc illa memoramus, quae de omni
Causa assirmari possunt. Neque ex iis quae sortuita, aut a Somte pendere, dicuntur, objectio deduci potest. Nihil enim est fortuitum, nulla datur Sors, nisi relative ad ignorantiam n
Non etiam ex iis quae diximus unive saliter concludendum est, Causam esse iulud, quo posito ponitur Effectus. Si duo Effectus ab eadem Causa pendeant , ubi
ponitur unus ponitur alter e unus tamen
non est Causa alius ; ut in siclopeio pubverem pyrium cum globo plumbeo continente. accenso pulvere , Violenter gi bus movetur, & strepitus auditur ; dat que uno datur & alterum. In tali casu tamen aliquando unum pro Causa alius habetur, sea minus proprie in in agitatione librae , descensus unius brachii, pro Causa adscensus alius habetur ; quod Verum non est in casu aequilibrii . Ex iis, quae diximus , sequitur , Camsam Causae esse Causam ipsius Emctus . A est Causa , B Effectus ; B iterum est Causa, & Emctus C ; Dico A Causam esse ipsius C. Polito Α , hoc . necessario producit B 88. , B etiam necessario producit C I
39쪽
ergo posito A , ponuntur illa quae requi runtur ut C necessario producatur; & est hujus Causa 88. . 96 . Vulgo nota de Causis Regula est, Non
dari Causarum progressum in infinitum: v rissima haec est , quamvis innumeras norint Μathematici series Infinitas, ex ter minis constantes, quorum sequens , juxta certam regulam , ex praecedenti deduci tur . Sed non eodem modo Infinitum describunt Μathematici & Μetaphysici; his
enim hoc unicum Infinitum Vocatur, quo non datur majus , id, est , quod augeri non potest t, tale autem non posse dari Causarum seriem manifestum est ; ultima enim Causa, E flectum praestando, seriem augeret . Μathematici autem Infinitum vocant omne quod Finitum, id est, quod mensurari , aut numeris exprimi, potest,
y Sed qui Canonem hunc propugnant, &qui contrariam tuentur sententiam , ad
initium seriei attendunt, & eo respectu , sensu Μetaphysico, progressum in Infinitum non dari , est verus sensus Regulae propositae. Id est , ita haec exprimi potest ; Nullam dari Causarum seriem , Iine initio; sed in unaquaque primum dari te minum , quod ex natura ipsius seriei d
40쪽
' AD Pu ILos OPHIAM ay omne quod est, in momento quocun- 98que consideretur, est definitive illud quod est 6. t non est unum aut alterum; ergo 'illud quod est a se, determinato modo est a se ; & hoc determinatum quid est, quia non potest non esse; si mutetur, non amplius est idem determinatum quid rhoc autem non potest non esse; & mutatio est impossibilis. Id, ergo, quod es a se , est immutabia pyle; si hoc mutatum concipiamus , statim mutatio evanescit; illud enim perit, quod mutatur , & aliud quid substituitur sed perire non potest , quod non potest non t
In omni Causarum progressit continua Ioadatur mutatio ; ergo ipsa series non est a se, & initium habet 79. . Canon alter, non minus notus, hic est, ro INihil dari in Esse tu , quod non fuerit in . . Causa; quod non ita intelligendum est, illa semper, quae in Enectu habentur, e dem modo in Causa contenta fuisse, quod vocant Formaliter contineri; sed satis est, si in Causa detur illud quod , ad Eflectum producendum, requiritur. Hoc solo sensu Regula haec universaliter vera est; sed nihil nos docet: quis enim ignorat Causam esse Causam λ &.non magnum Canon hi
