G.J.'s Gravesande : introductio ad philosophiam, metaphysicam et logicam continens

발행: 1737년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Pars II. De Mente Humana.

Da Intelligentia in Genera. 3o a P L i c A Ti s generalioribus quae resci quascumque spectant, Μentem ipsam examinandam esse jam observavimus, antequam transeamus ad illa, quae ad hujus directionem, in cognoscendis rebus, per-

tinent.

ao3 Μens nostra intelligit , Id est . Percs

ptiones habet, & has consere; quae ex hoc attributo sequuntur, ad omnes Substantias Intelligentes applicari. poterunt. ro Sine Μemoria, multae ideae conferrἱ inter se non possunt; &, sine hac nullum ratiocinium datur . Concipe Intelligens quod nullas ideas pro lubitu praesentes servare potest, quas antea habuit. r vocare ,& habebis persectae Insaniae conceptum .sos A Perceptione quacunque inseparabilis est

42쪽

est conscientia ipsus Perceptionis. Qui per- cipit conscius sibi est se perc1pere ; & eo

ipso propriae existentiae conscientiam habet. , Percipit au tem se certo modo esse ; hunc Iosvocamus Existendi statum. Status duos, quorum Ideas habet, inter Iorse potest conferre, & unum alteri anteponere ; id est , in statum quem anteponit transiret, si haec ipsi concederetur potestasῆ aut illum, in quo est, si hunc nempe an teponat, servaret, quamvis, in alium trala sire, ipsi concederetur. Velle est actus Intelligentiae, quo status Iosquidam alteri anteponitur. In determina tione voluntatis nihil praeterea dari, qui Eattente rem considerabit, statim percipiet.

Volo rem extra me certo modo esse , LQysive haec majoris, sive minoris, momentist; manifestum est hoc ita posse exprimit me statum illum existendi, in quo hab ho Id eam rem istam ita sese habere, anteponere huic statui , in quo Ideam habeo

rem aliter esse.

Hoc ipso, quo statum unum alteri po- II tiorem habet Intelligens, Felicitatis & Infelicitatis capax est. De hisce homines plerumque tantum re- 1 ralative loquuntur; & statum vocant Infelicem, qui Felix diceretur, si non conse retur cum magis Felici.

43쪽

Si quid absolute de hisce determinare usi limus, Felix vocandus status erit, qui non existentiae praesertur , & Infelix cui noni

existentia. anteponitur.

t Saepe quidem homines se Infelices clamant , quamvis existentiam in hoc ipsis

statu non existentiae anteponant. Sed tunc jaut Infelicem vocant statum minus Felicem, quod saepius fieri. jam diximus, aut cum idea praesentis status conjungunt spem futuri; in quo casu, quamvis pro Infeliaci habeant statum praesentem, non ita hunc intuentur, ubi cum hujus Idea spes futuri

conjungitur. Ex his sequitur, amorem Felicitatis causam esse omnium determinationum Volumlatis. Nam Intelligens, ut vidimus ro 3 ) , propriae existentiae conscientiam habet; &1deo duorum statuum existendi unum alteri anteponere potest io . ; id est, pro Feliciori habere iro. sed anteponere est voluntatem ad quid determinare , &nulla alia datur voluntatis determinatioc io 8 ; ergo voluntatem ad quid determis nare, & statum existendi, qui pro Feliciori habetur, eligere, sunt unum Sc idem. Saepe autem circa ipsam Felicitatem homines in errores cadunt, quibus solis mala omnia , quae homines sibi conficiunt, triabui debent. Haec

44쪽

Haec omnia ex ipsa natura Intelligentiae ars sequuntur; & in Intelligente , nisi Intellis , gentia destruatur,. mutari non possunt. I

DE Intelligentia sola egimus; nunc In- II 6 telligendi facultati Libertatem supe

additam ponimus. Libertatem vocamus .facultatem faciendi III quod libuerit , quaecstnque fuerit voluntatis :

determinatio.

Iam aliquid de hac facultate indicavi; sed Hypothetice si concederetur, nunc de hac ipsa concessa agitur. Libertas ponit agendi Potentiam, sed t, II 8 Iem, quae, sine determinatione Voliintatis, nullum producit effectum. Hanc Entis I telligentis Potentiam vocamus Potestatem Physicam; in usu Libertatis datur praeterea electio inter duo aut plura. rIn solo Deo Libertas absoluta & perfe- 219 cta est. In Ente creato limitata semper est, cum relatione ad casus peculiares; Potestas

enim non ad omnia extenditur, , , - i

Integra est Libertas , si Potestas. Physica reto detur pro omnibus , inter quae electio sit .. Si deliberem utrum velim exire an maneret,

C dum

45쪽

34 INTRODUCTIO: dum janua loci aperta est , & mihi de castero nihil ad exeundum' deficiat , integra mea Libertas est. Si maneam.facio quodlibet & liber sum , nam exire potui, si V luissem. 111 Sed si, in hac deliberatione, ianua, quam ego apertam credidi, clausa fuisset, non ego Libertatem habuissem; sponte quidem mans, feci quod libuit , sed Potestas exeundi Psi exire voluissem , denegata mihi fuisset: Sc eo ipso perit Libertatis idea; quare Spo

laneitatem solam non sumere clarum est.

Iaa Μedius quidam casus datur inter hosce duos, in quo Libertas quaedam datur , sed non est integra ; hic casus locum habet , ubi , dum inter plura quis eligit , PotestasPhysica pro quibusdam deficit. Si inter triad eligam, & duo tantum possim , non integras Libertas est, quamvis voluntas mea ad unum ex iis quae possum determinetur ;talis illa fuisset, si in deliberatione, ad haecliuo, quae possum, tantum attendissem. ira Quando Intelligens impeditur agere , tu

ta determinationem voluntatis, Coacti

nem dari dicimus 3c Coactus est qui non potest facere quod vult. 124 Coactio directe Spontaneitati opponitur; illa , & quidem sola , hanc excludit ex. actionibus ,. quae a determinatione volunt itis pendent. Non

46쪽

An PHILOSOPHIAM. 33. Non eodem modo Coactio Libertati op- ras

Ionitur e tollit quidem Libertatem ; sed

anc sine illa abesse posse , manente Spontaneitate, vidimus Ia I. . . r- Saepe contingit, dum inter tria aut plu- I 26ra eligimus, voluntatem determinari ad tu

lud quod non possum si postea ex reliquis unum seligamus, iacimus quidem quod

volumus , sed Libertas tantum respectiva est : absoluta datur Coaetio ; nam Μens nostra determinata est ad illud quod non possumus . Casus hic semper extat, ubi ex duobus malis minimum eligimus semper

enim. ad. ambo vitanda determinatur vinluntas.

Necessitatem etiam Libertati opponi ,ret multi contendunt, quod de Necessitate Physica, aut Fatali, verissimum est; sed minume ad Necessitatem Moralem applicari potest quae , si sola adsit , in res contingentes tantum cadere potest, & nullo modo i tegerrimam minuit Libertatem. i

In exemplo superius so. de Μorali Ne- ra Scessitate proposito, Libertas integra datur; ει contrarium impossibile est. Quis etiam negabit sapientem , dum li- Iayhere agit, necessiario tamen sapienter agere Generaliter etiam facile patet, determi- 133 nationem nullam dari , sine Causa 8ς γ. Ratio desideratur quare voluntas se ad unum C et potiu ,

47쪽

36 INTRODUC 'T-I o' potius , quam ad aliud, vertat . Non pomtest se non determinare ad illud, quod opti: mum apparet 133 ; si contingat aliquem

aliter se determinare , ea mente , ut devmonstret , huic legi , non semper intelligens submitti ; hoc ipsum ei optimum vim detur, tali exemplo alios refellere ; ita ut argumentum hocce se ipsum destruat. rar Quamdiu Μens deliberat, nulla datur determinatio , ubi unum eligit & alterum rejicit, non sine causa illud praefert: nam, quod electile apparet , non eodem tempore apparere potest non electile . Si quis respondeat , hoc electile apparere , . tantum quia Μens hoc vult , redimus ad primam quaestionem , quare vult λ id est, quare ita sese determinat, & non aliter Nihil non est Causa Effectus. Iga Sunt qui concedunt, in ipso momento Determinationis, hanc necessario dirigi ad

illud quod eligitur ; id est , ad illud quod

ἡ in ipso hoc momento optimum apparet ἔ i sed in hoc solo Libertatem sitam esse ad- dunt , Μentem posse in suspenso haerere ,

deliberationem continuare , aut Determisei i natione huic finem imponere. . I. . tr 33 Sed non eo tollunt , quam sibi fingunt. difficultatem ; nam continuare deliberati nem, & hanc abrumpere, non sunt idem: s continuetur , continuationis causa des, dera-

48쪽

an ΡΗ ILOS PH I ΑΜ. rderatur; si terminetur, non sine causa hoc fit praecise eo momento. Finitur semper eo instanti, in quo Μenti apparet melius esse illam abrumpere , quam continuare ἶ-&continuatur quamdiu hoc non apparet. In hisce omnibus non agitur de Causa I 3

Physica, sed de Causa Μorali , cujus Essectus tamen Necessarius est 88. 43. . Hac de causa dicimus Coaetionem Μoralem atque ac Physicam Libertatem tollere , quia Coactionis hujus effectus etiam neces-1arius est . Concipiamus hominem , sana Μente praeditum, in loco , ab omni parte clauso , retineri ; exire vult , non potest: Coictio datur. sed Physca haee est. Fene- , .stra nunc aperitur , sed praecipitium adjacet ut ante adhucdum retinetur; Coactio non est sublata, sed mutata 3 Μoralis haec Buncesest , posset exire , . si vellet se per fenestram praecipitem .dare : sed non potest. hoc velle ; si vellet, non sana Μente praeditus esset, ut posuimus.

Tandem eo confugiunt, ut dicant, sala Item in calu perfecti aequilibrii, determinationem causam nullam habere , praeter ipiam

Mentem.

. Dum durat aequilibrium, & omnia aequa- I36lia sunt ad utramque partem , determinatio dari non potest; in ipso momento, in qu haec datur , unum alteri anteponitur , &

49쪽

l INTRODUCTI

causa desideratur , quare hoc & non ope -.s tum anteponatur λ Sine tali causa atqu1liabrium in perpetuum duraret ; sed vix per tempus exiguum durare persectum potest aequilibrium t minimum quid hoc turbat attentione aucta , aut turbata ; facillime tollitur. Μens ipsa , dicunt, tollit aequilibrium ; hoc persuasum habeo ; sed quare . potius hoc modo, quam aliter

CAPUT XI. . De Fato. 337 I omnem Necessitatem Fatalem

1V1 esse sibi persuadent; & Intellige

quod necessario sese, determinat' , eodem modo sese habere ut Horologium , quod pondere movetur , 3c juxta leges mechani

cas necessario agitatur. si

De verbis non contendendum , sed horum abusu ideas, maxime distinctas , ' Pn fundere possumus. et 38 Ponamus Hominem in dubio haerentem utrum Velit eligere A , an B : hicce cum Bilance in aequilibrio conferri potest. Comcipiamus Hominem hunc rationibus persuaderi A ipsi utile esse , B noxium . Posset eligere B , si vellet; sed hoc velle nunc

non potest , qui persuasum habet , B ipsi

50쪽

, AD PHILOSOPHIA Μ. I9 nocere necessario, si hoc eligat; ergo non potest se non ad A convertere ; ponimus enim rejectionem unius esse electionem au

Haec determinatio , cujus causa est per- 139suasio , rationibus nixa , potest comparari cum motu, qui Libr. communicatur, pondere alterutr1 lancium impositor in utroque casii Necessitas datur. Sed, quia uu possumus exemplo Librae, an ideo nae duae Necessitates non sunt diastinguendae An rationibus persuaderi , &pondere moveri, sunt unum & idem Annon misere verbis abutuntur, qui haec duo confundunt Sunt qui dicunt, in hoc casu, inter Ne- I ocessarium 3c Certum distinguendum esse ; sed de hau distinctione superius egimus 32. . Quamdiu, quae nos ad agendum movent, 141 in ipsam Intelligentiam , qua Intelligentiam, agunt; ita ut tantum agamus , quia volumus , & determinatio voluntatis persuasionem, ex judicio, aut ratiocinio, deductam , pro fundamento habeat , nulla Μechanica , aut Physica , Necessitas concipi potest, dc non Vato regimur. Qui Fatum admittunt, non ideis nostris, 1 2 in quibus solis persuasio quaerenda est, actiones nostras tribuunt, sed Causae Μechanicae, quae eadem Causa etiam nostrae volum

SEARCH

MENU NAVIGATION