Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

mus in Physica generali. Illa attractionis

species componitur ex minimarum partic

sarum densitate, & contactus magnitudine, ac proinde cum minima sit in globulis eximie laevigatis contactus magnitudo, minima omnino est attractio, ideoque A cohaeso minima; atque hinc summa facilitas, qua articulae fluid se vi cuicunque cedunt, & aiat supra alias labuntur. Ex his principiis non solum satis seliciter explicatur fluiditatis causa, sed diversi etiam intelliguntur fluiditatis gradus. Etenim cum

superficies crescant, vel decrescant, ut quadrata diametrorum, soliditates autem ut ea- rumdem diametrorum cubi, minores particulae majorem habent superficiem ratione soliditatis, ac proinde ratidiqrem contactum admittunt. Quare major erit fluiditas, si particulae ad figuram sphaericam magis accedant; contra autem fluiditas minor, si minores fuerint globuli, & minus accurate r tundi; in hoc enim casu crescit contactus magnitudo, atque hinc oriuntur per gradus variae fluiditatis conditiones. Caeterum hic probe meminisse oportet, quod in Physica generali sepe monuimus, attractionis nomine a nobis intelligi effectum aliquem, cujus causam, si quae sit, sagacioribus Philosophis investigandam relinquimus. Cavendum enim maxime nobis est, ne attractionis doctrina abutamin, & pertinaciores imitemur materiae subtilis patronos, qui dum hujus materiae usum maxime amplificant, & in

omnibus effectibus explicandis adhibent, eam 'mnino inutilem reddunt. Sed quidquid sit, iam conesucere licet: probabiliter asseriturea flaiditatis causa, quam lex analogiae ,

12쪽

ipsaque fiuiditatis phaenomena postulare videntur; atqui &c. Ergo &c Objici Ex intestino minimarum partium motu potissimum repetendam esse fluiditatis

rationem, demonstrant experimenta. Exemplo sit corporum solidorum in fluiditatis statum transmutatio, glaciei in aquam, & vicissim . Tota inter utrumque statum dissi rentia in eo maxime sita videtur, quod in Urpore duro partes minimae fixae consistant, ideosue tanus organo resistant ; contra autem minimae fluidorum particular perpetuo motu agitentur, & ideo vi cuicunque facile cedant . Et quidem intestinum hunc motum ostendunt corporum fluidorum effectus ; fluidae particulae corporum poros penetrant, duristima corpora, emolliunt, & dissolvunt. Tandem nullum corpus solidum ad fluiditatis statum transire potest, nisi interveniente corporis alicujus motu , ignis V. g. aeris , aquae. His praemissis obserrationibus ita a gumentari licet. Probabiliter asseritur illa fluiditatis ratio ex qua pendere videntur pra cipua fluidorum phaenomena; atqui &c. Ergo &c.

Res . N. Μin. Singulas explicabimus o jectionis partes. Quamvis intestinus partium

motus primaria non sit fluiditatis ratio, ce tum tamen est, fluiditatem minimarum particularum motu maxime augeri, imo aliquando creari, sed haec eadem experimenta .eoniecturas nostras maxime confirmant. Si

glacies igni, & calori subiiciatur ; iam particulae igneae, aliaque plurima diversi generis corpuscula glaciei poros pervadunt, A gl ciei partes a mutuo continu dimovent ; sincminor cohaeso, ideoque & fluiditas. Ex .

A 3 iisdem

13쪽

iisdem principiis pendet quoque corporumlolidorum si io, & calcinatio. Etenim si metalla etiam durissima vehementiori igne fuerint vexata, igneae particulae durissimas quoque particulas frangunt, metallique massam

in modum fluidi, vel pulveris distat runt . Et re quidem ipsa, cessante ignis actione ,

puriora metalla ad contactum redeunt, ruriusque in duram massam sese compingunt . At si minus pura fuerint metalla, & diuturniori igne torqueantur , jam particulae plurimae vi ignis lublevantur, aliae figuram mutant. Hinc particulae, licet actioni ignis

iubtrahantur, ad eosdem non redeunt contactus; atque ita intelligitur, qua de causa inpul isculum, calcemque redigantur metalla plurima . Talis autem corporum indoles , qua fit, ut rn pulverem reduci postlint, voeatur friabilisas . Itaque manifestum est , corporum fluiditatem intellino partium mola. aliquando promoveri; verum hic fluiditatem consideramus in ipso corpore fluido dumtaxat, ab aliis abstrahimus quibuscumque corporibus , quae fluiditatem augere possunt. PO so fluiditas hoc modo considerata satis felici- Ur intelligitur ex minimarum particularum fgura, illarumque debiliori vi attractiva Frobe autem notari debet, quod modo di Elum oti, aliquando nempe fluiditatem intestino partium motu augeri; & quidem id. non semper accidere manifestum est , atque ut alia plurima omittam experimenta, satis

erit referre, quod a diligentissimo viro Fah-renlicitio primum fuit observatum, & deitido ab aliis Physicis eodem succestia iteratum . Si aquae fluidae massa aeri frigidissimo , Msr4nquillo exponatur, talem /liquando acqui

14쪽

PARs II. SECTIO I. 7rit frigoris gradum, qui frigus facie productum longe superat: cu;us quidem gradus fidem facit accuratissimum thermometrum; haec tamen aqua si tranquilla maneat, e quisitae fluiditatis statum retinet. At si aqua in hoc statu vel minimam ab aere, aut cor pore circumstante agitationem experiatur , uatim in durissimam glaciem concrescit, &ad vulgarem congelationis gradum reducitur, aliquam amittens frisoris partem, quod quidem paradoxum omnino videbitur. Haec autem pauca dicta sint, fusius explicanda, ubi de glaciei formatione sermo erit. Quod spectat corporum fluidorum in alia corpora actionem, diximus iam , corpora fluida in seipsis, & smrsim ab aliis corpor,bus hic considerari. Re quidem vera fluid

rum quorumdam particulae corporum sol id rum partes alte penetrant. Ita mercurius

durissimorum quoque corporum substantiam pervadit, actua cortaribus plurimis sese ins rit, nonnullaque distatuit. Verum effectus illi intestinis partium motibus , saltem ex omni parte tribui non debent, sed summae particularum mobilitati , vi attractivae, atque

etiam aliis externis viribus. Ita aqua vi aeris comprimentis in balneorum usu ad sanguianem usque introducitur , adjuvantibus alte nis contractionibus cordis, sanguinis molec las agitat, & circulationis facultatem conciliat . Sed haec omnia comparari debent cuin iis , quae de minimarum particularum Viattractiva in Physica generali fuse disput

vimus.

Inst. I. Rotunda particularum figura in fingulis fluidis. constanter non observatur . Demonstrant observationes microst icae,

15쪽

multorum particulas implexas esse; atque ramosas. Ipsadi etiam sanguinis particulae varias, atque irregu Iareς ostendunt fusuras, fi exquisito miscroscopio subjiciantur.

t ro quidem ipsa hanc particularum diversitatem , atque irregularitatem postulare videntur ipsa phaenomena. Si fluidorum particulae ita sint diispositae, ut sese variis implexibus conjungere, atque irretire possint iam in massam solidam coalescere poterunt , ut accidit oleis, vel in glaciem indurescere , ut continiit aquae, fluidisque plurimis . At si tales init particulae, ut se invicem implicare atque impedire non possint, nunquam in corpus durum reduci poterunti tales sunt aeris, mercuriique particular. Fluiditatis causa afferri non potest haec figura, quam in omni- ς fluidis non observamus, quamque dive iam omnino esse postulat diversae fluidorum

natura; atqui &c. Ergo ....

Resp. Dist. Min. Hanc figuram in omnibus fluidis non observamus ob minimam particularum subtilitatem & sensibus omnino imperviam , C. Min Secus N. Μ in. Quare M C. Quamvis minimae omnino sint fluidorum particulae, quae eXquisito micro- fcopio patent, non tamen pro fluidorum et entis haberi debent. Etenim tanta est primigeniarum particularum subtilitas, ut imaginandi vi non possit comprehendi, M uo usque perveniat, ignotum omnino sit taque dum microscopicis observationibus utuntur Physici ad demonstrandam particularum fluidarum rotunditatem, id faciunt ex lege anologiae dumtaxat. Ita ostendunt mi-eroscopia, animalium terrestrium sanguinem

compositum esse ex globuli; rubris fluido

aequeo

16쪽

PARs II. SECTIO Ι. yaqueo vel seroso pellucido innatantibus . Quilibet globulus constat. ex aliis sex mis noribus globulis, magisque pellucidis, que --rum uniquisque rursus continet sex alios

minores globulos; ita ut singuli globuli saltem ex triginta sex minoribus globulis componantur. Hinc per legem analogiae ratioci

nantur Physici , globulos illos ex aliis minoribus fortasse compositos esse ad prima usque fluidi elementa. Caeterum minime repugnat, globulos illos ita inter se disponi, ut exquia1ito etiam micros copio Varias figuras demonstrent; illi etenim crassiores globuli, &oculis conspicui flecti possunt, atque comprimi,

vario ordine inter te collocari, & in quamlibet figuram componi. Praeterea sanguinem maxime heterogoneum esse , demonlirat an lysis chemica mirum ergo non est, quod pro diverso sanguinis statu, diversaque secretione varias oculis ostendat figuras, quamvis figuram sphaericam habeant minima sanguinis fluidi elementa. Pneclarissima, atque utilit-sima de sanguinearum particularum mutatione experimenta sumpsit ibi ertissimus naturae indagator Leevvenhoekius: unum referre satis erit. Observavit, levissima etiam Venenati animalis morsiuncula totam sanguinis massam ita corrumpi, ut uno quasi oculi ictu colorem, motum, figuram mutent globuli. Hinc etiam patet responsio ad alteram objectionis partem. Quod fluida quaedam in

glaciem facilius concrescant, quaedam dissicilius, alia vero nunquam ; id repetendum v detur ex maxima particularum fluiditate, &mobilitate, ac proinde & ex ipsa figura Itaque in hac quaestione diligenter distingui debet nir bilisas a motu at sali , fluiditas effe

17쪽

non potest sine maxima 'motus sacilitate, quae quidem summa mobilitas ex ipsa particularum figura probabili Time repetenda vid tur ; at fluiditas non semper coniuncta ei cum motu actuali ; & certe si minima quaeque corpuscula in aqua suspendantur, immota omnino consistunt: quae quidem periecta quies cum intestino partium motu concit arinon posse videtur. Tandem apud omnes Phylicos certissimum est, idque in sequenti articulo demonstrabimus, aequalem esse fluidorum ex omni parte pressionem . Illa autem seressionis aequalitas cum perpetuo particularum motu componi omnino non potest.

Ir. i. a. Si corporum fluiditas ex sphaerrca particularum figura, minimaque vi attracti e repeti possit ; jam contraria ratione corporum durities ex contactus magnitudine, majorique vi attractiva pondere dicenda est; haec autem hypothesis est omnino absurda . Et quidem cum duris limae sint minimae fluidorum particulae, ponamus durissimum aquae globulum, cujus attractio ad lineae unius distantiam vigeat. Deinde circa hane particulam descriptus intelligatur circulus , cujus semidiameter sit lineae unius, particula aquae ab iis tantum attrahetur globulis, qui intra circuli peripheriam continetur. Quia vero particulae illae in partes contrarias uni, sese mutuo elident attractiones oppositae, ac proinde attractionis esse ius erit nullas; quare explicari nequaquam poterit minimarum partieularum durities. Evidens autem est, hanc eamdem ratiocinationem in majoribus quoque corporibus Valere et e- uim interiores corporis euiuslibet particulae ,

saltem , qua non sunt superficiei valdo

18쪽

proximae, ab omni parte attrahuntur aequa liter, ac proinde manent in Quiete relativa. Ergo nec corporum durities , nec fluiditas per

praedictam hypothesim explicari possunt . . Resp. N. Μin. Haec ob3ectio, cujus vim maximam non dissitemur , conjuncta est cum implicatissima quaestione de primigeniarum. particularum natura, quam quidem no 'bis ignotam ei se in Physica generali, atque hic iterum profitemur. Quod spectat primigeniarum particularum duritiem, probabilius videtur , eam esse primitiυam a Deo primis corporum elementis inditam . Haec autem durities sine vi ulla attrahente intelligi poterit; si dicamus, prima corporum elementa a Deo creata fuisse omnino solida, ita ut nullas habeant partes, quae sint.

poris, intervallisque iistinctae. Durissimas es-ie minimas aquae particulas. merito concludere videtur Μu kembroiaius ex doloristentu, quem aliquis experitur , si aquae s

perficiem 'manu verberet, atque etiam e 'ipsa' figurae mutatione, quae in globis plumbeis observatur, si e selopeio in aquam explodantur. Caeterum in praesenti quaestione non agimus de primigeniarum particularum duritie , sed tantum de magnorum corporum fluiditate, ac proinde etiam, ob contrariam rationem, de duritie; validissima quidem foret in magnis etiam corporibas proposita objectio, si homogeneas fingamus primigenias omnes materiae particulas ; at si particularum immensam ponamus varietatem , quod non sine maxima probabilitate assi mant plurimi Physici; iam aequales esse non possunt attractiones oppositae, ac proinde paroticulte cohaerere poterunt, & inde conflata

19쪽

corpora diversos fluiditatis, & duritiei gradus acquirere.

- Inst. 3e Fluiditatis, & duritiei causa multo probabilius referenda videtur in fluidum quoddam iubtilissimum, rarissimumque ab aere prorsus distinctum, quod aetheris nomine appellari solet. Moui intestino cinis use,& perturbate cientur aetheris particulae . Ulcd si uidem est eximie elasticum, S. mini- rimae illius moleculae compressae moleculas a-l as propiores comprimunt, hae riri sus alias Fingamus, tantam este aetheris elasticitatem, ut vim aeris elasticam sere in immensum superet; iam partes materiae a se invicem distrahi non poterunt, nisi superetur vis aetheris, quae contactum tuetur, & quae major

est pro majori contactus amplitudine. Ergo in hac hypothesi fluiditatis, & duritiei redditur ratio sine ulla vi attrahente ... Rei p. N. Ani & Cons. Hanc materiae artherea hypothesim iam explicavimus in Physica generali. Negari quidem non dotest, extitere materiam quamdam aere nostro crassiori longe subtiliorem, sive materia illa sola majori subtilitate ab aere disterat . sive sit nat rae longe diversisIimae. Quicquid sit, haec

hypothesis non valde repugnat nostrae conclusioni, in qua vis attractivae causam nutila ratione definimus Affirmare tamen R demus, precarias omnino huic materiae pro- . Prietates tribui, nullo argumento, nulla ratiocinatione confirmatas Praeterea cum m

teria illa sit eximie elastica, seu quod idem eis, polleat vi maxima repulsiva, explicanda superest vis illa, quam quidem si mater': aetherea' inditam affirment hujus hypotheseo& patroni, ncn . ideo, cur mina mis

20쪽

PARs II. SECTIO I. II materiae particulis vim attractivam tribui tam aegre ferant. I andem qua ratione, qua alia causa explicabunt periurbatum, atque celem rimum nujus materiar motum Novis certe sese implicant aliarum causarum ambagibus. Ex hujus quaestionis obscuritate patet, quod iam saepe observavimus, difficillimam , &jere desperatam esse primam effectuum naturalium mechanicam causam. Et re quidem ipsa pr.esentem controversiam, aliasque id genus facile omitterem ; nisi rerum obscuritas involveret experimenta plurima scitu dignissima, quae, data occasione, praetem

mittere nolumuS.

ARTICULUS I.

De suidorum aequilibrio. I. GLuidorum omnium qualis est aqua, T haec est lex primaria, quod nempe partes superiores graves sint in interiores, seu

an eas pressionem exerceant. Apud veteres Icholasticos error invaluerat: fluida iv pr priis elementis, ut ajebant , non gruUitare. Sed pressionem hanc, & Icholasticorum errorem demonstrant experimenta plurima, quorum unum referre satis erit. Ampulla v eua, & accurate clausa aquae immergatur,

staterae brachio suspen1a ; alteri staterae brachio appendatur pondus, donec habeatur aequilibrium ; si deinde reserata ampulla aquae impleatur, haec in partem contrariam inclunabit. Ex hac proprietatis colligitur, suidorum quiescentium superficiem in sphaerae segmenta telluri concentrica disponi. Etenim cum flui

SEARCH

MENU NAVIGATION