Philosophiæ Wolfianæ contractae tomus 1. 2. logicam ontologiam et cosmologiam generalem complectens cum præfatione Christiani Wolfii ... In lucem editus a Ioanne Friderico Stiebritz .. 1

발행: 1744년

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

dem munere fungi, quod sol exequitur in Orbe terrarum. Nemo arroganter dictum existimet, quod verissime diciatur, et unusquisque de se experiri potest, nisi nimis lorugum ac difficile videatur experimentis duci ad consentiendum. Non mea res agitur, cum ab ista temeritate quam longislime sim remotus, ut per imprudentiam mihi tribuam, quae Philoibphiae sunt, illius muneris, quo nihil praestantius a Deo daturinest hominibus. Placuit praeterea sole tioribus et acutioribus, quod, si nostro more philoQ-phentur, non fluctuante animo imbibant opiniones falla. ces et haud raro uisicordes, sed assensus lubricos potius su- istineant, donec veritatem in apricum productam funditus perspiciant. Placuit denique excelsis ingeniis, quod, qui nostro more philosophantur, in mundum rationalem ingrediantur, in quo pulcherrimum veritatum universalium nexum, quem oculis non possunt, animo contem.

plantur. Quamvis Vero nobis propositum minime fuit, in medium aiferre ea omnia, quae eX principiis a nobis demonstratis deducere porro poteramus, multo minus in iis eruendis desudare, quae procul ab iis remota sunt; sed intra eos terminos noS continuimus, quos praefixit usus a nobis intentus, cum hiS, quae dedimus, magis ardua et abscondita aliorum industriae reliquerimus abunde contenti a nobis ad eadem patefia tum esse aditum, qui non per invidentiam ad pompam, sed per ingenuitatem ad gene ris humani utilitatem philosophamur; non tamen evitare potuimus, quo minus systema, quod condimus, et quod in immensiam diffundi per se aptum est, in opus magnum ataret, praesertim cum nobis danda esset opera, ne

12쪽

PRAEFATIO. IX demonstrationibus parum adsueti, earum vim minime pediciperent, aut difficultate eam percipiendi deterrerentur, siquidem concisiores dare voluissemus, ac praeterea consultum nobis visum fuerit ubivis ea annotari, quae Vel majorem lucem dictis affundere, Vel eorum usum insinuare, vel ad altiora viam commonstrare poterant. Quamuis adeo

parum justae sint illorum querelae, qui operis prolixitatem

accusant, cum se perflua in eodem contineri ostendere haud quaquam possint; non tamen improbandum est eo. rum desiderium, qui, cum opus integrum sibi comparare vel non possint, vel quibus otium non est ad idem perte. οgendum; in Votis habent, ut Systema contrahatur, ne ejus notitia ac usu destituantur. Non deerant itaque, quibus non inutile videbatur, si tantummodo definitiones aepropositiones eXcerperentur, omissis demonstrationibus ac scholiis, quod existimarent praestare utique, ut quis historica saltem cognitione Veritatum in omni vita adeo utilium, et quae non sine detrimento in Facultatibus superioribus ignos gntur, imbutum habeat animum, quam ut earundem prorsus sit ignarus, quemadmodum definitiones ac propositiones ex scriptis veterum Geometrarum sine demonstrationibus congessit. Hunc laborem profuturum quoque putabant ei, qui propositiones, quarum veritatem VI demonstrationum percepit, memoriae crebra repetitione imprimere voluerit. Immo et si quis in demonstrationibus citatas definitionesac propositiones evolvere voluerit, minori labore ac molestia easdem in libro uno, quam in multis evolvi poste judicabant. Enimvero etsi in applicandis propositionibus nullum habeanth usum

13쪽

usium demonstrationes, quippe quibus tantummodo de earum Veritate convincimur, ut adeo ad recte ratiocinam dum iisdem commode utatur, qui eas saltem memoria comprehensas tenet, quemadmodum in praxi geometrica utitur propositionibus Euclideas, qui earum demonstrationes nescit; negari tamen non potest, multo utiliorem 'operam sumi in ipQ systemate cognoscendo, in quo Veritates inter se concatenatae exhibentur, ut earum mutua

a se invicem dependentia agnoscatur, praesertim cum hoc studio simul habitus demonstrandi acquiratur: id quod . ad rectam et promtam veritatum applicationem haud parum conducit. Magis itaque probandum est consilium Collegae nostiri conjunctissimi, cl. Stiebritetit, viri longe doctimmi, quod de Systemate nostro contrahendo cepit. Non opus est, ut de eo dicam, cum ipse idem omnium optime aperire possit. Mihi sussicit monuisse, quod vir veritatis amantissimus et in ea propaganda studiosissi. mus, quemadmodum omni eruditionis genere excellit, ita etiam Philosisphiae nostrae Systema, si Nis alius, intume perspexit, ut in eo contrahendo Operam utiliter po- nere potuerit. Faxit DeuS, . ut Veritas indies magis propagetur, et genus humanum eam consequatur felicita. tem, quam sine veritatis agnitione consequi haud daturi

Halae. die sexta Aprilis A. O. R. MDCCXLIV.

14쪽

IOANNIS FRIDERICI SUEBRITE

PRAEFATIO.

Emini obscurum esse poteζ. Systema philos Ucum, quod a Perillustii sui conditore M a appellatur, tot invenisse lectores, fautores, admiratores, immo etiam adversarios atque perse-Cutorra, ut eorum vix numerus definiri queat. Testantur id ipsum scripta germanico pariter W-que latino idiomate elaborata, saepius tum apud Germanos, tum apud alios in exteris oris impressa, quae non istum in eruditorum manil us versmtur, verum etiam ab illiteratis, et sequioris quoque sexus hominibus, quam diligentissime evolvuntur. Neque mirum videri debet. cum partim extrimecae, partim intrinsecae ritiones in hac philosephia dentur, quae plurimorum attentionem excitarunt. De extrinsecis iam non est, quod copiosius dicam; partim quia ex quorundam virorum celebrium libris, qui historiam philosophiae Wolfianae condiderunt, intelligi queunt; partim quia illorum honori inimicas esse censeo, qui magno molimine, irrito vero Conatu, retemnis tenebris sepeliri voluerunt Wolfianam philosophandi rationem. Praestat itaque. vi. his silentio involutis, de intrinsecis paullo enuclea-

tius e Mnam. Docuerant quidem super ris aevi philosophi, indispen.b a labi.

15쪽

sibilem esse veritatum philosophicarum usum, iisque destitutum minime gentium in aliis disciplinis rite proficere posse. At bone Deust quanta

obscuritate ipsorum scripta laborabant; quantis consequenter in tenebris versabantur his ducibus praeeuntibus ad philosophandum animum appellentes λ Si laboris satis patientes se praebebant: memoriam terminis obscuris maximeque vagis, propositionibusque neutiquam determinatis, cum cereo naso iure suo comparandis, onerabant, cunctis hiscα

infelici successu ad alia deinceps applicatis. Si vero laboris infiniti taedio mox capiebantur: omnem de habitu philosophandi acquirendo spem abjicientes, philosophiae studio non ita mulao post nuntium mittebant, philosephis quibuscunque ludibrio expositis, cachinnoque exceptis. Enimvero quia luce caruerunt prisci philosbphi; facile est ad colligendum, eos de demonstrationibus vel nihil , vel parum fuisse sollicitos;

sed contentos, dummodo una alteraque ratiuncula, quae probabilitatem quamdam assertis conciliaverat, thesin suam stabilivissent. Quo vero factum, ut, qrarumdam veritatum, sine quibus nec certitudo dari, nec ad majora contendi potest, ignari manentes, viam nullom

do munirent, qua ad philosophandum in aliis disciplinis iri poterati Possem, sicubi hoc opus esset, nisique . historia philosophica hoc satis

superque comprobatum daret, multis hoc ostendere exemplis. Verum enimvero progredior. nunc potius ad mol nae philosephia faciem, quae serenior, nitidiorque comparet, decoram majestatem in fronte gerit ;et hinc plurimorum studia in se derivavit. Nullum legis terminum. nisi accurate definitum; nullam offendis propositionem, nisi sitis dete minatam; nihil praecipitur, nisi quod per antecedentia demonstratum; unumquodque debito loco deprehenditur exstare; omnia inconcussiupriscipiis sunt superstrum; non tam memoriae, quam intellectus rationabetur; hic numquam rerum varietate obruitur; verum, quod natura finiti intelleetus requirit, successive a propolitione una, quando tamquam Certam eam agnovisti, ad alteram leniter deduceris. Qua ipsa ratione distincta, solida, et hinc cesta cognitio lectori, a praej adicio. rum sordibus vacuo, ingeneratur; ita ut sine voluptate Mol nos libras e manu non dimittere, nihilque taedii, nisi propterea, quod, fatigatus legendo, ulterius progredi per vires non Valeas, concipere possis.

16쪽

Accedit, quod quicumque ab auctore scripta sunt, manifestissimum usum, sive in posterioribus philosophiae partibus . sive in Theologia, sive in Iurisprudentia, sive in medica arte . sive in communi vuta, promittant. Experientia, optima rerum magistra, loquitur, e demum, qui hac philasophandi ratione probe innutriti sunt; in aliis disciplinis omnia majori luci reddere, plurima ad certitudinem redigere, et disciplinarum pomoeria proferre valere; dum alii sat habent, si propositiones, a magistris instillatas, memoria comprehenderint, atque, in utramque partem de iis verba facere didicerint, de cetero in receptis semelque ductis lineis placide ac somnesenter subsistentes. Merentur haec partim in discentium, partim in adveriantium gratiam longius ex- . plieari, atque exstantissimis speciminibus, quomodo haec philosophia ruperioribus, quas vocant, Facultatibus adjumento sit, iisque lucem roburove conciliet, confirmari; ipseque ego sub initium constitueram apua me, in praesenti hoc perutili labore deiungi; a quo tamen per morbum hae vice avocatus jussusque sum, hassuras usque ad finem huius mei laboris, si Deus eum mihi imponere concesserit, rejicere. Sufficiat ergo nunc vel saltini haec commemorasse, et ad solidissima scripta Minnisti, Canesi, Carmini, Ribovis, Musichii, indit bachiique in theologia; Gameri, Staierschmidii et Lahmin iure, Stareiberi in medicina b nevolum lectorem ablegasse. Sed quaeris ex me, Lector Bene se; cum haec ita sese habea't, moisian in omni laude majora, et sedulae lectione dignissima sint: qui factum, ut eMTe abistis abstrahere, atque adsibi /ophiam comtractam vocare coner 3 Dicam, quod res est. Sunt alii in numero discentium, qui ex operibus nil phi, patrio sermone min. striptis, non contemnenda hauserunt, aditum nunc ad majora paran--tes, quibus vero sub initium libri philosophici latitie a Perillustri musso

exarati, uberiores, quam ut iis se pares deprehendant, videntur, adeo. qin librorum exasciati morum mole absterreri se patiuntur. Iis ante . omnia inservire volui, aliquid propositurus, quod inter brevit,tem germanicorum scriptorum, et ubertatem latinorum medium locum occupet. Sic imbuuntur, ex meo labore, omnibus propositio nibus necessariis, in latinis. obviis; adsuefiunt rigorosioribus demonstrationibus; docentur plura, quam quidem ex germanicis hauriri po-' b 3 . terant.

17쪽

terant; exemplis idoneis erudiuntur, ac magis magisque ad opera comsummata Mopana, diurna nocturnaque manu volvenda, praeparantur.

Eo magis tamen iis discentium meus labor usui esse poterit, qui linguae' germanicae expertes, fundamentis maxime necestariis juxta ductum Mopanum instres gestiunt. Hi, si mediocrem attentionem secum amerunt, voti sui facile compines reddi, et dei eqs ad ampliora progre sum facere queunt. Sunt porro alii, qui indefessa diligentia eximios

profectus ex ipsis latinis Mum sibi acquisiverunt; quibus vero saepius iterata repetitione opus est, ne notiones adaequatae in inadaequatas, Completae in incompletas. distinctae in confusas, propositiones determinatae in indeterminatas, abeant, immo ne prior obscuritas et ignorantia postliminio reducatur. Si autem numquam non vasta opera latina Philosephi. relegenda ipsis essent; verendum, ne, temporis angustia impediti, tam necessariam curam plane omitterent. Rusmodi viris quam maxime consuli potest contractiori meo labore, ex quo sibi cuncta iterum repraesentare, et semel acquisitatu distinctam cognitionem conservare queunt.

Jam claret, tantum abesse, ut philosophiae deditos de ipsis mol nissentibus avellere tentem. ut potius tum discentes ad eos pellicere, et aptos reddere; prove ores vero in iis magis confirmatos essicere velim. Sed exserit se alius adhuc fructus, quem ex meo conatu sperare possum. Dantur haud pauci tum in nostris, tum in exterorum ter- 'ris, qui, fama de motibus super inopam S mate ficitatis, de clamoribus ortis, de multorum plausibus eius rei caussa institutis, edocti, desiderio sciendi et pernoscendi, quidnam inopis doceat; quidnam pe ea rit ille . quod tam lavas persecutiones adversus se provocaverit; quidnam differat ab aliis philolophis; numque operae pretium sit ipsius philosophandi rationem reliquis anteponi; accensi sunt: verbo; sunt. qui plus ex curiositate, quam soliditatis cupiditate, in scripta ino Mincidere volunt, ut et sibi et aliis, ea de re sci irantibus, facere stiis queant. Non inquiro jam , utrum probanda sint, quae habent illi, mentis destinata; an vero damnanda: id tamen me defendere posse sustineo. quod, philosophia hac contravi utentes, sitim suam fatis superque restinguere valeant. Ut adeo ipsis non opus sit inanibus, qui saepe sparguntur, rumoribus fidem habere; aut inis negotiis, quibus nunc. ' disti,

18쪽

distrahuntur, insiper habitis, vasta vesumina ipsa evolvere. Satis prolixus sui in declarando usu, quem meus labor fundere potest; nihil nunc restat amplius, quam ut ordinem edisseram trafundique modum , quem in concinnando hoc scripto adhibui. Et primo quidem nullam omisit Auctoris definitionem, nullam necessiriam propositionem, sive ea axiomatica, sive theorematica esset; ita ut lectori hac ratione revera integrum Mol i Systema, quoad singulas, ex quibus constat, partes promittere possim. Ac ut eo magis de eo gloriari quirem, ipsas voces, quibus Philosophus mentem suam significavit, maximam . partem sine ulla mutatione retinui; ne illi, qui ipsa Mol a legerunt,

vocum permutatione confunderentur. Immo eo usque fui scrupulosus,

ut et in ipsa distinguendi ratione, Auctori Peri stri familiari, nihil quid-qugna immutaverim. Ut adeo nihil sit meum, oratia vero Mol ipsius heic deprehendantur. in philolaphicis demonstrationes utramque paginam, post definitiones, facere, ii norunt, qui in Logicae delitias

'fese abdiderunt. Hinc mearum iudicavi esse partium, non exsangues gratisqire simitas propositiones lectoribus meis adponere. Sed cummo anum Sustema in eo inter alia aliis antecellat, quod cuncta Bli-dillimis argumentis roborata sint: vel demonstrationes ipsas, prouti ab earum suppeditatae erant, proposui, veν in compendium iis, quae ilico in mentem attenti lectoris veniunt, rescissis, eas misi; vel ubi facile indaga- poterit demonstratio ab eo, qui antecedentia cogitate tererat, solos adjeci, ex quibus tota demonstratio compingi potest. Aliter tamen aliquo modo versatus sum in Cosmologis de legibiu moim tractatione, ubL demonstrationes plurimas, e quodama hematum, et inprimis Alpebrae, inscio intelligi nequeant, propositionibus solis retentis, omisi; ne plerisque Iectoribus, utpote in hac palaestra non exercitatis, nauseam crearem viamque impeditam redderem. propria vero experientia didici, praecepta plurima vel accuratissimis definitionibus mstructa. et indubitatis principiis inaedificata, nihilominus incipientibus captu difficilia, immo etiam aliquando sterilia videri, nisi idoneis exemplis illustrentur, eorumque ulus doceatur. Qua de causa omnem dedi operam, ut exemplis declararem, quae sine iis ab imperitioribus intelligi nequibant; et non raro usum com

19쪽

monstrarem. Di ab hac vel illa propositione pendet. Me tamen non monente, quilibet largietur, mihi brevitati studendum, et necessaria tantum afferenda fuisse; quia philosephiam Mol am CONTRAcΥAM

dare decreveram. Compendiosius enim exhibere volui, quae scripta sana copiosius et fusius edisserunt. Oculis vero tuis, Benevole Linctor, mei iam ris se Pris tomm sistit, qui omnem Logicam, Omologiam et C moritam, praestantissimas utique maximeque fundamentales. scientias complectitur. Ipsa ins io te docebit. hunc tomum. si molem species, vix tertiam paginarum partem Wolfianorum scriptoruin conficere. Vnde facile dabis. eum contractae philosophiae Wolfianae nomen iure meritoque tueri. Si otium vitamque Deus, rerum mearum moderator. ulterius concesserit: futuris Lipsiensium autumnalibus nundinis Tomum secundum, UaIra chinoam empiricam ratisi

lem, et totam Theologiam naturalem , illustrissimas plane philosophiae partes, continebit, in compendium redactas, luci publicae exponam: progreisum deinde ad Practicam philosephiam, qua elahoranda Auctor 'riri seris adhuc desudat, bono cum Deo, secturus. Nihil est, iactor, quod te amplius morer. Vtere fruer 'ue hoc labore, majora indies .in veritate cognoscenda et applicanda incrementa cape, mihique favet

Dabam. d. - April. MDCCXLIV.

20쪽

DISCURSUS PRAELIMINARIS

CAPUT LDE TRIPLICI COGNITIONE

HUMANA, HISTORICA, PHILO

Smsuum beneficio, ad nos atranti, eognoscimus, an Fundamen. materiali sunt atque fiunt, mens jibi conscia es mutiationum, quae in i a accidunt.

q. 2.

Cognitio eorum, quae sunt atque fiunt, sive in mundo Rea definiti. materiali, sive in substantiis immaterialibus, hisorica adpellatura

g. 3. Quaeeumque sunt vel stant, non desilutantur ratione, unde Fundamen- intesistitum, cur sint vel stant. Adserti veritas attento S acumen dimadserenti per exempla patet ; inferius vero in eius universalitatem inquiretur. g. 4. Cognitio rationis eorum, quae sunt vel fiunt,' philosophi- Definitio elue., dicitur.

Loesta contracta. A q. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION