Paulli Rosarii Farrugia in Venerando melitensi seminario philosophiae, ac Sacrum scripturarum professoris De Genuinitate et Authentia Pentateuchi disputatio

발행: 1864년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

LIBER III. sentem adsuturam divinum opem Spup0udit; contemnentes vero amictos et oppress0s lare praedixit. Inter innumeru

' Pentateuchi luca, in quibuS haS promissiones et cumminationes legimus, illum unu in Seligimus, quo haec mala Hebraeis divitiam iram lucessentibus praenuntiantur: 3' Adducet Dominus gentem de longinquo, et de extremis terrae sinibus in similitudinem aquilae volantis eum impetu, cujus linguam intelligere non possiS: gentem procacissimam, quae non deserat Seni, nec miSereatur par Vuli . . . d0nec te disperdui, et cunierat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi,

atque sublimes, in quibus habebas siduciam in onmiterra tua . . . quam dabit Dominus Deus tuus: et comedes fructum uteri tui, et filiarum tuarum . . . inungustia, et Vastitate, qua Opprimet le hostis tuus. VIam vero hoc Vaticinium, antequam Israelitae munitas urbes tenerent, praenunciatum non modo completum

Iuli obsidione '' Samariae, et oppugnatione urbis uterusalem sub Nabuchodonosor peracta, Verum adhuc terribilius qu0ud eius minimas circumstantias sub Tito, qua in obsidione quaedam mulier, uti narrat Iosephus, assulum lilium comedere adstricta fuit. Hinc liquido patet etiam futurorum Scientia Moysen a Deo fuisse d0ualum; ac pr0inde p0liori jure contendimus cum tum praeteritorum tum praesentium nolitiam habuisse. Id ipsum tandem evincitur 4, ex eo quod nec tanta

lbi Joadp. blav. de bello lib. vi et vii.

462쪽

CAPUT VI. 5l Sapientia. quanta illi adtribuitur, opus erat Moysi ad ea conseribenda, quae in Pentaleuclio narrantur. Nam ipse vidit, imo magna pars ipSe fuit, e0rum quae qualu0r posterioribus Pentaleuchi libris occurrunt: nihil enim aliud isti libri continent, nisi sermones Dei ad ipsum saetos, descriptionem mansi0num in deserto, bella cum vicinis populis, denique breviarium legis in Deuteronomio. Quae tamen omnia ab ipso M0yse descripta suisse intelligimus ex ipso Pentateucho. Nam omnes sermones D0mini, quae iii 3' Ex0do occurrunt, ab ipso Moyse conscriptae fuerunt: legitur enim: '' Scripsit autem Moyses uni. ergos sermones Domini: ' et ibidem: Assumens lusi volumen laederis legit, audiente populo, qui dixerunt: omnia quae l0cutus est Dominus faciemus. V Ab ipso Moyse etiam mansiones populi in deserto deseriptae dicuntur: ' ΙIae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas SuaS in manu Moysi et Aaron, quas descripsit Moyses juxta castrorum lora, quae D0mini jussione mulabant. V Pariterque haee habemus post hellum contra Amalec gestum: Dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc in libro, et trade auribus Iosue. ' Denique lotius legis breviarium, quale est Deuteronomium, Moysen etiam scripsit: legitur enim: '' Seripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus siliis Levi. V Iam Vero ad ea testanda,

463쪽

452 LIBER III. quae videntur, et audiuntur haud ingens doctrinae supellex requiritur, sed susscit expeditum sensuum exercitium: ubi igitur mediocri, imo nulla doctrina Moyses praeditus, non ideo accuratis rerum notitiis, quas in suis quatuor posterioribus libris narravit, prorsus impar dicendus, ni dicere Velimus, eum etiam expedito sensuum usu caruisse: quod nemo umquam somniavit. Id ipsum de iis, quae in Genesi narrantur, dicere possumuS. Nam,

etiam deficiente illi divina illustratione, divinaque disciplina, Moyses earum rerum notitiam sibi competirare poterat tum ex orati traditione quasi per munus ab

Adam, ministerio Mathusalem, Sem, Isaae, Levi et

Amram accepta, tum ex antiquis monumentis ejus aetate

existentibus haurire poterat. Nullo paclo igitur degeientifieo Moseos charactere dubitare possumuS. 176. Quod vero Moyses praeter charalerem scientificum et charactere morali praeditus suit evincitur 1'. ex qualitate doctrinae, quam tradidit. Ilaec enim non modo a quavis mendacii specie ubhurret, verum tenerrimam in Deum pietatem Spirat, summumque virtutis studium. Opus enim suum exorsus est Moyses a di inae sapientiae, bonitalis et polentiae laudatione, quas in creationis descriptione tam magnifice expressit, ut omnium semper habuerit admirationem. Tolius constitutionis Iudaicae legem primariam et fundamentalem hane esse voluit: Audi, Israel, Dominus noster Dominus unus est: Diliges Dominum Deum tuum ex t0to corde tuo, et ex lola anima, et ex tula sortitudine tua: tandem

464쪽

cAPUT VI. 453 Diliges amicum tuum sicut teipsum: V ita ut omnia Hebraicae legislationis praecepta, Sive moralia, Si Ve caeremonialia, sive laudem judicialia illa sint, ab hiseolandamentalibus praeceptis, et ipso Iesu testante, dependere videantur, et re actuque dependeant. Imo ad omnem sere paginam nil aliud spirat quam summum virtutis studium, nihilque aliud inculcat, quam constans

omnium Virtutum exercitium. Huc enim revocantur illae

omneS leges, quas pro extirpandis vitiis sanxit, illae patheticae ad populum orationes, quibus ad patientiam, ad siduciam, ad submissum Dei voluntati animum, ad timorem Dei, omnesque alias virtutes excitabat. Moyse quidem digna sunt, quae leguntur : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus pelit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas

eum, ac servias Domino Deo tuo in lolo corde tuo et int0ta anima tua. . . V Non est Deus noster, ut dii eorum,

et inimici nostri sunt judices ... Beatus es tu, Israel, quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino' Scutum auxilii lui et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici

tui, et tu eorum colla calcabis . . . '' Perseetus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.' Atqui haec omnia lalia sunt, quae hominem evehunt ad omnem just, tiam, et Sanctitatem, quaeque auct0rem omnium Virtutum genere cumulatum produnt atque proclamant.

465쪽

LIBER III. 15 Praeterea moralis Moseos character evincitur 2, exm0do, quo Suam doctrinam proposuit. Est enim omnino simplex ex una parte, et Semper Sibi e0nSlaus, sibique c0haerens ex altera: qualis profecto esse debet eorum StyluS, qui Solo amore et Veritalis studio impelluntur. Res enim in Pentaleucho narrantur maxime Sublimes, ae praeclara gentis Hebraeurum facinora reseruntur, simplici vero dicendi modo, negi cloque, ut plurimum, Stylo. Nullam enim in hisce omnibus enarraudis Moyses assectat eruditionem, ut sibi conciliet nudit0rum plausum, perraro, inSpecio orientalium mure, suos conceptus ornat imaginibus ex penu oratoriae desumptis, Suasque ideas Vestit siguratis dipondi modis, et a communi loquendi usu alienis: Summa ubique fulget simplicitas, brevitas, Sinceritas. Praeterea iste mullus est semper sibi c0nstanS, Sibique cohaerens, sese lite exhibet ab omni adulationis umbra alienum. Moyses cui in lumin aula '' Pharaonis, tum in deserto coram populi principibus, magnalibus, ceterisque popularibus Deum metuendum constanter λ' docuit. Imo quod cupit alius, tum

Pharaonis '' perfidiam, tum p0puli Aaronis suo si utris ingratitudinem quam durissime '' exprobravit. Ei Dei jussa compleret tum Phara0nis ' minas, tum concitati populi rebelli unes despectui imo nihili habuit. Uno verbo in Dei gluria gelanda Semper Mob Ses Sibi constans,

466쪽

CAPUT VI. 55 sibique cohaerens fuit: ac proinde omnem imposioris

umbram Speciemque a Se remo ei.

Ipse moralis Moseos character ulterius evincitur 5 ex motivo, quo ad suam doctrinam proiionendam ductus suit. Hoc enim pacto nobis suspectus esse posset Moy ses, Si propriae gloriae captandae, commodis et divitiis acquirendis hisee in rerum adjunctis impensius Studeret. At nihil hujusmodi eontra Moysen urgeri potest: nam et ipsis suis privatis commoditatibus publicas lotiusque gentis utilitates praeposuit, ne plurimis malis tuto pede oecurr t. omnes enim filiae Pharaonis divitias sprevit, populi liberationem nonnisi cogente Deo Euscepit, intola sua vita nihil nisi molestias pertulit et aerumnas. lino, quum Deus rebellem populum illius fidei commissum exterminandum dixisset, semetipsum Moysen victimam pro ejus salute obtulit, Deumque ila deprecatus. Dimitte illis hanc noxam, . aut si non saeis, dolo me de libro quem scripsisti. Neque vel levissimum ab hoc populo emolumentum illi expectandum erat: num adeo erat rebellis duraeque cervicis, ae ad idololatriam pronus, ut tertio adhuc ab exitu ex Aegypto die eontra

eum insurrexerit, qui dixit: ' duid faciam populo huic Adhue paullulum et lap dabit me. V Ipse tandem

omni avaritia superiorem sese gessit: nam fratre Aa rone, prolati a Deo jussus, constituto Pontifice, summoque Sacerdotio in aeternam haereditatem Aaronis filiis dulo, dosue alterius tribus Virum ducem populi eousii tuit, propriis filiis in Levitarum plebem redaelis. Tol

467쪽

4M LIBER III. tandem tantisque exanitatis laboribus moritur pauper, ita ut haec in veritate dicere potuerit: ' Tu scis, quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec amixerim quemquam illorum. ' At quum haec sint in caussa, ecquis vel tenuiter de Moseos probitale, ac proinde de ejus morali characlere dubitare possit Quum igitur Pentateuchi Seriptorem lum charaetere scientifico, tum morali praeditum suisse viderimus, optimo jure concludimus non modo genuinum Verum etiam authenticum ab omnibus Pentaleuehum habendum esse. 477. Jam vero Penia teuchi authentia ulterius evincitur ex eo quod Moyses ne decipere quidem Iudaeos potuisset, etiamsi voluisset. Nun potuisset eos decipere in saetis, historiisque in libro Geneseos narra lis: nam Judaei aeque ac Moyses ex documentis antiquis, ex labulis gunealogicis, vel ex orati traditione, aliisque id

genus cognoscere poterani. Non potuisset eos decipere in historiis in quatuor posterioribus libris relatis, nam Judaei ea omnia viderant et audierant, aut e suis parentibus intellexerunt. Nisi ergo dicere velimus, Moysen Israelitis ' persuasisse, se scire quae nesciebant, se Vidisse aut nudivisse, quae nec viderant nec audierant, Se V. gr: mare rubrum siccis pedibus '' trajecisse, so quadraginta anni; cibo divinitus elaborato nutri log suisse, aliaque sexeuntia, dum uehraui nihil de hs seirent, salendum p t Moysen, quum nullo modo dudaeos decipere posset, ea omnia quae in Pentaleucho narravit, ad veritalis

468쪽

CAPUT VI. 57 normam exegisse, ac proinde ejus libros non m0do genuinos, Verum etiam authenticos eSSe.

178. Haec eadem Pentaleuchi authentia evincitur tandem ex eo quod omnia monumenta publica ab origine Hebraeorum Reipublicae Summam harmoniam, Summumque concentum praeserunt cum iis, quae Pentateucho consignala Sunt. Sic, ut nonnulla, quae alibi '' protulimus, commemoremus, lubulae u gis in arca Servatae fuerunt usque ad captivitatem Babylonicum, at hoc monumentum veritatem Mosui eae narrationis, qua de rebus ad montem Sinai gestis '' edocemur, confirmabat. Pariterque mei Sura mannae, irga Aaronis indula soliis ad latus arcae repositae, nec non laminae aureae altaria Ilixae, veritatem Mosaieae historiae produnt, ubi legimus populum Israeliticum per quadraginta annos hoc cibo nlitum fuisse, et Summum Sacerdolium miraculose Aaroni ejusque posteris confirmatum, rebellio nemque inde Levilarum cum Core, Dathan et Abiron' ' ortum fuisse. Serpens tandem aeneus, qui ad EZechiae uSque tempora servatus est, aliam partem historiae Pentateuchi confirmabat. Jam Vero, ni luce meridiana caecutire velimus, Pentaleuchi authentiam

Veneremur oportet.

179. Hinc non temere sed summa evidentia coacti fuere, quotquot sive Hebraei, sive Christiani, sive Ethnici

469쪽

658 LIBIΞR III. CAPUT VI. Scriptores Pentaleuchi genuinitatem, utque authentiani ad coelos usque evexerunt. Sic, ne ea, quae alibi protulimus, inaniter repetamus, optimo jure Clemens Alexandrinus omnium Patrum nomine, postquam Judaicae gentis vices in Aegγplo et in deserto narravit, se haec omnia ex scriptura fide digna ' hausisse

180. Antequam vero hanc nostram elucubrationem absolVamus, in qua, adjuvante Deo, prouti nobis initio proposuimus, tum Adversarii principia, tum argumenta, tum demum conclubiones, quas c0ntra Pentateuchi gen innitatem, utque a uilicuitatu in lucem, tuque medium idit, prorsus salsa, prorsus impia, ne dicam anilia, esse ostendimus, abs re non esSe ducimus omnes Pentateuchiosores Sequentibus Augus ini verbis urgere: Quid adhuc potest dicere impudentissima pertinacia' . . . Falsum

esse Scriptum ' Quid hoc sacrilegio magis impium reperiri potest ' Quid ista voce impudentius p Quid audacius

Quid sceleratius ' Simulacrorum cultoreS . . numqvum hoc adversus Scripturas illas ausi sunt dicere. Consequetur namque omnium litterarum Summa perVersio,

et omnium, qui memoriae mundali Sunt, librorum abolitio, si quod tanta populorum religione roboratum est, iunia hominum ei temporum conseSsione firmatum, in hanc dubitationem adducitur, ut ne historiae quidem vulgaris iidem possit gravitatemque obtinere. ''

49l Clomons. Alex. lib. i. Stromat. 50. August. de nior. eccles. lib. i. cap. xxix n. M.

470쪽

De Suerarum Scripturarum studii opportunitate et necessitate :-quid huc de re catholici aentiant, et quid Prote,tantes. v. Quid existimamdum ex rei natura sit quid ex historia quid demum ex nostrorum tamporum adjunctis ussirmari debeat. VI. Praesentia elucubrationia scopus finisque declaratur: cui adjicitur brevia de Adversarii doctrina, institutione, utque operibus historia VII. Totius operis in auas partes distributio. X.

I. De distinctione ab Adversario invecta partem doctrinalem Pentaleuchi inter et histo

ritam. Spreto authentico ecclesiae magisterio nec Scripturae rite intelligi possunt, nec certus harum ea non constitui n. I.2: IQuod quidem et ratione et saeto ipso comprobatur. n. 3. 2Adversarii distinetio Pentatecho impacta retegitur. n. 4. Non dissimiles veterum haereticorum sententiae n.5. Hisce omnibus variis rationum momentis occurritur. n. 6. 5 Varum salsitas tandem ex Christi Apostolorumque testificatione, nee non ex scriptorum tum he-hraeorum tum ecclesiasticorum Persuasione rein fellitur. n. 7. 7

ll. De vero atque autentico Christi magisterio.

SEARCH

MENU NAVIGATION