Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

CAP.XX. DE IRREGULARITATIBUS . get 7st. Saeculis septiino & o flavo magna erat cle' i icorum peccat Hium multitudo, ire disciplinae rigor molliendus videretur. Ergo tres confinxit

epistolas Pseudo-lsidorus. quibus sub nomine Callisti I. ad episcopos Galliarum , Gregorii M. ad Secundinum & Isidori Hispalensis ad Messanum , contra generalem canonum sententiam

inculcatur , lapsos post poenitentiam ordinibu restituendos esse suis. In tanta canonum & falsarum decretalium varietate ad eorum concordiam primi Η incinarus Rhemensis & Rabbaniis Maurus dictinctione usi , dixerunt, publicis . non occultis criminibus assigi irregularitatem , canonerita ad sola publica crimina, decretales ad occulta reserentes. Nova doctrina tum receptu non fuit, coeperuntque tandem XI. saecuIo episcopi, optimis quibusque , in primis Petro Damiano clo, reclamantibus, oecuItos criminosor peracta clam poenitentia suis ordinibus restituere Vix tamen erat, ut illibatus staret rigor disciplinae, adeo nempe multi erant clerici insectismonia , & Iuto haerentes incontinentiae. Ergo

Urbanus II. & reliqui pontifices per indulgentiam variisque adhibitis modificationibus concedere coeperunt, ut occulti criminosi ordinibui restituerentur suis . In dies eum occultis criminosis auctis dispensationibus. ει preeunte Gratia. no, qui ad discordes canones de more conciIiandos inter publica h occulta crimina ante excogitam admisit distinctionem OD. nova tandem

472쪽

INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. doctrina, quae ferme criminibus publicis trihuit irregularitatem , canon istarum auctori ita te in ecclesiae Latinae quodammodo convaluit disciplinam cab . Non tamen per omnia antiqui mores obliterati, nam tum publicae cujuscumque peccati Poenitentiae, tum homicidio etiam occulto cli alligata mansit irregularitas: tantumque hodie in

sui defensionem occidentes a canone non censentur alieni, quod Clemens V. primus statuit co . Irregularitas ex defectu lenitatis . g. U. Immites quoque , qui judicia capitalia

unquam eXercuerint, aut militiae cingulum susceperint , sunt irregulares. Probat quidem dc judicia capitalia & militiam evangelium GJ J , quihus clum nocentibus non parcitur , innocentibus consulitur, impune alioquin trucidandis et at certe non patitur christianum sacerdotium, ut agni immaculati carnes milites & justitiae criminunta ultricis administri contrectent. Primorum chri- Bianorum ingenium adeo mite a fundendo sangui ne alienum fuit . ut nefas ducerent vel ipsas Cruentas exsecutiones inspectηre . Abstinebanta spectaculis, in quibus in crudeli damnatorum ad hestias laniens oculos Romani pascebant , ne eorum seritati communicarent . Multo magis ergo humanitatis & mansuetudinis laude nitere . oportet christianos sacerdotes , quibus etiam labhis est abstinendum, quae aput homines licita

473쪽

CAP. XX. DE IRREGULARITATIBUS get' repMantur , M ita summum sacerdotem Cliristum reserant , cujus summa humilitas & mansuetudo fuit. Puras a sanguine esse dehere sacerdotum manus S ipsi gentiles Viderunt, scimusque ex Suetonio , Titum imperatorem pontificatum mu-ximum adsumsisse . ut puras servaret manus, nec auctor deinceps, nec conscius alicujus mortis esset. Unde jampridem a canone alienos fecit ecclesia milites . judices criminales . carnifices, accusatores , testes , scribas in caussa sanguinis. di generatim quotquot in cruentas exsecutiones influunt & concurrunt . Uetiti etiam sunt clerici per se truncationes membrorum facere, aut

inserendas iudicare ca). Quin adeo mite est ingenium ecclesiae , ut non permittat, clericos in

loco , ubi judicium sanguinis eXercetur , interesse cbJ. Nescio quid in humauitatis contrahunt quotquot cruentas exsecutiones inspectant. Ut vero justitiae in causis sanguinis administri sint irregulares, Passim requirunt, ut reipsa sanguis effundatur , quod non videtur secundum canones admittendum. Certe patres concilii Tolerani I. coa diaconatu excludunt conse istis stipendiis militem. etiams graviora non admisierit, hoc est licet re- ipse sanguinem non fudisset. Hodie non omnes immites sunt irregulares. f. VI. Uerum recentibus moribus disciplina . quae immites a canone iacit alienos . in multis

laxata est. Et primum quidem cl9 episcopi clericique jurisdictionem obtinentes criminalem,

474쪽

ao INsTITUT. IUR. CAN. PARs I. iudicibus suis causas sanguinis iudicandas impune comittunt, quod Bonifacius Uli I. primus constituit contra morem vetustatis, qui sic se ie-hat, ut episcopi potius apud judices pro reis de- Precatores accederent, quam eos ad juilitiae exsecutionem impellerent . Feuda mero mistoque imperio donata, & per ecclesiam adquisita disciplinae induxerunt mutationem . Etenim vel regalia erant abiicienda , vel iis retentis , clericis Permittendae causDrum criminalium delegationes: satiusque visum Bonifacio nubem in serre disciplinae, quam dominia abiicere temporalia γ . Ir- regulares quoque non censentur clerici . qui sibi illatas injurias persequentes , reos eti3m criminum capitalium apud iudices deserunt, modo expresse edicant. quod eos poena sanguinis assci nolint, quod etiam Boni iacius VIII. constituit , ne alias clerici passim caederentur, & compilaxentur c . Nequitia pessimorum hominum teπ-pore Bonifacii in clericos eorumque bona valdecreverat. Unde necessitas veluti postulavit . exasperari ecclesiae mansuetudinem , ita lamen Diclerici in sanguinis poenam , proposta protestatione, non viderentur assentiri . Sine metu quoque irregularitatis episcopi tradunt clericos degradatos curiae saeculari puniendos . emcaci tamen facta intercessione , ut citra mortis periculum sententia moderetur . quod ad antiqua clu-hia decidenda Innocentius III. decrevit . A

475쪽

jurisdietione criminali judicum laicorum clericis

olim non exemtis , evenire non poterat, ut spontestia episcopi clericos magistratibns traderent puniendos. Quin confugientes ad ecclesiam reos petentibus magistratibus sere non tradebant nisi saltem de vita condonanda promissionem extorsinsent. At inde inducta clericorum sere in criminibus omnibus a potestate magistratumn exemtione . necessitas ipsa . ne delicta remanerent impunita . & ne quidquam de immunitate ecclesiastica decederet. episcopos adegit , degradatos reos puniendos magistratibus obiicere . creditumque fuit evitari irregularitatem emeaci interposita intercessione , ut ad sanguinem usque non procedatur. Porro IU) in quibusdam ecclesiis irregulares non censentur testes di scribae in caussa sanguinis, quia remo te tantum ad mortem conincurrunt ca): quin moribus hodiernis passim ii locis ubi exercetur sanguinis vindieta intersunt clerici, nec pamen quidquam metuunt de irregularitate , Irregularitas digamiae . f. VII. Nec tantum Immites, verum etiam diuami, hoc est plurium uxorum mariti, ab altaris arcentur ministerio . Praecepit apostolus episcopum di diaconum unius uxoris esse virum co . Forte hac regula apostolus tantum polygamos dc divortientes, quorum copia ea aetate magnae Maz, non etiam eos, qui post mortem primae secundam duxerant uxorem. christian

476쪽

ga et INsTITU T. IUR. CAN. PARS T. prohibuit dedicari sacerdotio: quod multi veterum . in primis Clarysostomus ca) S Theodore-tus O , tenuerunt, di apostoli verba ad tempus

ordinationis relata cum libertate christianis ab apostolis facta secundas nuptias contrahendi, non obscure subindicant. At inde studio continentiae magis magisque aucto inter christianos, hactenus ut secundas nuptias aegre serrent. 3PO- soli verba plenius sere omnis accepit ecclesia . quasi etiam cligam os succedaneos arcerent a sacerdotio . Quo j iure testibus Origene ces & Tertulliano ipso fecundo saeculo ecclesia passim

utebatur . Una vero fere primis quatuor saeculis fuit ratio . qua praeeunte apostolo , digamosa canone alienos patres judicabant, macula nempe incontinentiae, quam praeseserebant secundae

nuptiae ce . Sed inde Graecis patribus. quibus i accessit Hieronymus , in incontinentiae suspicione

Permanentibus, Latini, in primis Augustinus cs a,

mysticam excogitarunt rationem , quod digami pluribus acceptis uxoribus sacrainentum unionis Christum inter ecclesiam non eXprimerent . Unde Graeci cum Hieronymo a sacerdotio eos non eXcluserunt, qui duas quidem uXOres , sed ambas ante , vel unam ante . alteram Posthaptismurn duxerant, quon lavacro salutari ma Culae abstergerentur omnes: contra Latini dice hant

O uom. X. in 1. ae Timoth. III. 2. 'in T. ad Timoth. III. a. ct epi f. CX. ad Domnum. cc Hom. XVII. in Luc. ων De exhortat. ω' fit. ca . VII. ce) Thohet . par. II. lib. 1. cy 58. De bono conses. cap. XTUL

477쪽

' CAP. XX. DE IRREGULARITATIBUS. 43s hant irregulares, quod licet maculis omnibus ensent purgati, tamen Claristi.& ecclesiae unionis sacramentum non exprimerent. In baptistrioquit Innocentius I. ca) , peccata remittuntur , noma eptarum uriorum numerus aboletur , seu , ut loquitur Augustinus, De sacramento vitur , HO peccato , nam in baptismo peccata omnia dimi tu itur. Posthabitis solidissimis Hieronymi rationibus universa tandem Latina ecclesia veluti cauLsam irregularitatis digamorum defectum sacramenti ab Augustino inculcatum admisit, & inde universam digamorum doctrinam metita est. It Pontifices viduarum maritos , quos olim ratione incontinentiae uxorum in maritos redundantis Canones a clero arcebant cm , tamquam digamos judicarunt irregulares, veluti qui persectam unionem Christum inter & ecclesiam non eXprimerent co et ut e contrario eos, qui ab aliis ductas mulieres , sed non cognitas sibi copularunt uxores, negarunt esse irregulares , quod non tam animorum consensus, quam commiAtio carnis in Plures divisa unionis abolet sacramentum da.

Digami ab interpretatione ct smilitudine . VIII. Sed ubi nihil minus , quam digamia

deprehenditur . eam interpretati sunt, aut pro- . Pter similitudinem excogitarunt decretalistae . Per interpretationem digamos dicunt , qui sacris or- cinibus initiati aut secundas nuptias, aut cum vidua matrimonium attentant. Hos quidem ir-TOgulares Innocentius III. pronunciat c , sed sit jur. n. ITI, R r non

478쪽

43g INSTITU T. IUR. CAN. PAR3 I. non ob desectum sacramenti, qui, nullis ex, flentibus nuptiis, nullus est , .sed ob scelus attentatum , dc quantum in ipsis fuit, etiam contummatum: at nostri hisce pontificis permoti verbis. cum hujusmodi clericis . tamquam digamis. non licere di pensari. digamos interpretativos diacere maluerunt. Similiter dicunt digamos inter. Pretatiuos , qui cum unica, sed ab alio corrupta,

Veluti meretrice , nuptias contrahunt . Exclusexunt quidem maritos meretricium ab ulturis ministerio olim canones ca), sed ratione turpis anteactae Vitae mulieris in maritum redunctantis; at decretalium interpretes . lapsa ecclesiastica disciplina , eam rationem non intelligentes, ad digam iam retulerunt , quod ex infamia Lonseque-hatur. Per similitudinent digamos dicunt, qui aut virgines ducunt Deo dicatas. aut qui ipsi voto castitatis adstricti virgines ducunt, cluista nempe a carnali ad spirituale matrimonium similitudine. Fraudi ad excogitandos digamos similitudine interpretibus forsan fuit male acceptus ca- non XVIII. Ancyranus ex versione Isidpri, ubi satuitur, ut qui a pollicita virginitate cadunt, Hyamorum destritionem impleant , hoc est poenitentiam digamis decretam . at glossa aliorsu verba accepit, talesque ab ordinibus repelli scripsit tamquam digamos Ο 9.i tilitterati irresulares .f. IX. Porro arcentur a canone inscii sit.

terarum γ'ὼ . Qui enim fieri potest, ut in cathedra doctris ae sedeant . & doceant,' qui ipsi

antea

479쪽

CAP. XX. DE IRREGULARITATIBUS. g Satarea non didicerint g Scientia autem , qtiam hahere debent ad clerum promovendi , praecipue en sacrarum script tirarum Sc canonum , unde sacrae doctrinae R. ecclesiasticae disciplinae hau. Titur cognitio . Non tamen in omnibus clericis Eaclem requiritur scietatia , sed cuique gradui conveniens . Episcoporum di presbyterorum omnium uehet esse eminentissima, mediocris toleratUr, modo ea laopia virtutum cumulo pense Ur .

Minoribus ordinibus initiandi latine scire debent, S. ad primam tonsuram sufficit Iegendi & scri-hendi peritia . Semel vero recepto clericatu Paullatim clerici assuescant oportet studiis scripturarum & canonum , ut ita demum eorum pectus fiat Christi bibliotheca . Sed proh dolor splerique clerici etiam majores , posthabitis scri-Ptura ruin & canonum studiis , ' volutantur in coeno casuistarum .

Et neophyti. f. X. Demum animi vitio non tam praesenti . quam futuro sunt irregulares neophyti, hoc est super per baptismum in Christo geniti. Iubet certe apostolus, episcopum non esse neophytum. ne in Iuperbiam elatus . in judicium incidat diaboli Uba . Pro humana conditione fit, ut de novo in aliquam societatem adsciti intumescant. s statim ad silmmas ejus evadant dignitates . Ita non generatim ab omnibus ordinibus excluduntur neopbyti , sed tantum a majoribus γ): minores enim ordines statim ab illuminatione Iecte con-

480쪽

a 6 disTITUT. IUR. CAN. PARS T. feruntur ca . Quod si neophytorum aisque L.

gratia uberior illustret , ad ipsum etiam promo vetur episcopatum, eXemploque esse possunt Am-hrosus & Nectarius. Inde a multis saeculis: cunis receptus haptismus neophytorum irregularitatem secit rariorem. Iure neopllytorum modo censentur laici , qui quamvis cludum baptigati ab ipso tamen clericatu ad summas festinant in ecclesia dignitates γ . Debet ante esse diicipii-liis, quisquis doctor esse desiderat X r ignoratque momentaneus sacerdos humilitatem . inciduntque in arrogantiam , qui in puncto horae nedum

discipuli, jam magistri sunt , J.

Irregulares ex Nitis corporis .

XI. Vitia quoque inducunt irregularitatem, 'sed quae sacro ministerio obeundo impares faciunt , vel horrori sunt aspicientibus. Ueteris testamenti lo fuit, quae omnino corpore integros & sine macula jubebat esse sacerdotes & Levitas ce). At Christi ecclesia primis saeculis animi virtutes tantum contemplata etiam corporis damna perpes s sacerdotio dedicavit , modo tale non esset vitium, quod sacro ministerio erat impedimento , quod eX canonibus di constitutioni-hus vulgo dictis apostolicis, Iimocentio Ι. aliisque constat f . Tantum a canone erant alieni,

qui sine necessitate sponte sua sibi aliquod membrum

Di il

SEARCH

MENU NAVIGATION