Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

CAP. XIX. DE CANONI Is go nonici saeculares in saeculo viverent ; at non simul sustinuit de interna canonicali disciplina aliquid mutari. Interna scilicet canonicalis disciplina ex statu climanat clericali, consistitque i explicandis miniis ecclesiasticis, S ad vitam ducendam dignam christiano sacerdote . Ita quit, het canonicus ordinis praebendae suae addicti te

netur defungi ministerio . aliudve proprium emplicare ossicium , cujus ratione peculiare nomea vel decani. vel cantoris inter canonicos sortitur. Omnes vero canonici stringuntur ad castitatem , sobrietatem . vitae integritatem , sacrarum litterarum studia, verbo , ad Omne opus honum . Haec enim omnia potius σκ Vita clericali, quam canonica consequuntur. Clerici , inquit Dionysius Carthusianus , Docantur cari nisi , quoniam-reyularem se rectam tenentun ducere Ditam , vitiorumque obliquitates Ditando , sinceriter gradari juseta prae a eis a sanctis patribus saluta ca .

Canonici ad horas canonicas ad lin. g. XIlI. Porro canonicis omnibus incumbit solemnis horarum canonicarum recitatio , adeo ut in choro ad psallendum instituto quotidie , vel alternis sere hebdommauis ad cori implenda omcia adesse teneantur. Ad intimam christianismi naturam oratio spectat. Et hinc olim as statas precationis horas & clerici & laici c0nveniebant. omnesque orabant & canebant cM; sed multo magis ratione vocationis suae ad hoc ossicivi clerici adigebantur. Uita communi inde per cleri s admissa , aucta est canonicorum obligatio ad.

Q Tract. de vita sanoa, Thomassa. Por. L.

452쪽

solemnes statasque precationis horas persolvendas. quum exinde etiam ex praecepto regulae solemni psalmodiae adstricti sunt. Pars enim magna re gulae canonicalis circa statas precationis horas versatur . Excussa ergo per caenonicos communi vita . simul. excuti non potuit solemnis pia lino dia , quae potius ex natura christianismi ct cle. vicatus . quam ex vita communi derivatur, praefertim quando canonici ad saeculum reversi ex praebendis ecclesiasticis vivunt. Unde etiam post abjectam communem vitam concilia nil tantopere Canonicis inculcarunt, quam ut in choro ad psal.

lendum instituto , hymnis ct canticis Dei nomen: re--renter , disin se devoteque laudent, quemadmodum patres Tridentini loquuntur ca). Distributiones quotidianae praesentibus accrescunt. f. XlU. Iam vita communi clericorum in singularem versae, propriisque reditibus singulis canonicis tributis. jure verendum erat , ne cano

nici simul staram ahiicerent psalmodiam . Hinc temporalium etiam illecebra sacrificinin laudis sustinendum voluit ecclesia, instituitque propterea Ei ributiones quotidianas. hoc est certas specierum vel pecuniae praebitiones . quas statis horis ad dictas praesentes tantum canonici lucrarentur . Primus Ivo Carnotensis quotidianas induxit disributiones; easque deinceps passim admiserunt ecclesiae . canones inculcarunt, di novissime probavit, intermissasque restitui Tridentina synodus

jussit, eam in rem tertiam canonicatuum partem

impendi praecipiens o P. Pane autem instituto

453쪽

CAP. XIX. DE CANONI Is P 4o' quotidiano psalmodiam promotum ivit ecclena:

ut ad quas horas canonicos panis interni refectio non movebat, panis corporei refectis pro caret, ut loquitur Ιvo Carnotensis . Unde distributionum quotidianarum hoc est ingenium, ut praesentibus in choro tantum accrescant, di pro e Parte , qua praesentes sunt. Hae matris exemplo distributiones quotidignas admittens occlesia filiorum suorum se aptavit infirmitati, eosque, qua demum cumque ratione poterat, impellens ad ossicium , prorsusque ab ejus mente alienum fuit, ut propter panem quotidianum canonici psalmodiam eelebrarent. Bene enim noverat ecclesia Voluntarie offerri dehere laudis sacrificium, α superstitiosum esse cultum propter temporalia Deo Xbibitum . Quamvis, quae est hominum malitia , canonici plerumque ad lucrandas distributiones horas frequentent, alias non frequentaturi. Canonici tenentur ad residentiam .

g. m. Iam canonici, quo per se incumbentibus sibi ossiciis defungantur, in ecclesiis suis

debent immorari: quam canonicorum residentiam Post abjectam communem vitam per canones statutam , Tridentini paeres confirmarunt, decernentes , ut nulli canonico liceat ultra tres menses quolibet anno propriam derelinquere ecclesiam Oa . Quo decreto non arbitrio canonicorum relique-Tunt , ut tribus anni mensibus pro lubitu absint. sed tantum voluerunt, ut ex Mnestis causis absque superioris 'venia pro eo tempore abesse posisnt, Deo tantum absentiae suae rationem red-

454쪽

gro INsTITU T. IUR. CAN. PAR ἔ.dituri ab . Ueri speciem nullam habet, volitisse synodii in genio cano ilicorum indulgere : nimisque profecto carnales sunt , qui putant . ea concellisse canonicis tribus anni mensibus sine

hone ita causis abesse . Interi in sunt quaedam ca nonibus probatae cautae, quae c4nonicos ultra tres menses a residentia absolvunt . veluti si ab -

snt propter servit tu in episcopi ea ciIraturi, quae spectant ad ecclesiam γ'ὼ , modo non sint ultra duos cc J, dc deinde si cum episcopi expressu licentia absint sacris canonibus & illeologiae in aliquo probato gymnasio operam daturi G. EX

justis causiis absentes luerantur fructus praeben Udrum , quos fructus gro bos appellant canon istae , non vero quotidianas distributiones , quae in cho ro tantum praesentibus accrescunt: quamvis qui ex justa caussa absunt a choro. & distributiones eZ consuetudine percipiunt . ad restitutionem non tenentur, quod Bonifacius VIII. non obscure

Principes alicubi sunt canonici honoris.

f. XUI. Personalis autem lanction hun sacra-ruin Perlalutio veros tantum canonicos, non honorarios obligat. Sunt canonici honoris , qui sine ossicio canonicis proprio inter canonicos censentur, ut ut singularis honoris caussa iis praebenda canonicalis adsignetur . Ita imperatores Occidentis & Romae & Aqui rant . & reges Galliae ita Permultis insignioribus seclesiis inter canonicos

455쪽

CAP. XIX. DE CANONICIS .

relati sunt ca). Similiter rex noster in insigni regiaque basilica B. Nicolai Bariensis inter cano. nicos obtinet thas aurarii dignitatem. exstatque in clio ro sedes regis e regione 1edis prioris extructa , praesentesqile Barii reges nostri cum canonicalibus insigni is choro interfuerunt, di cli-sributiones acceperunt quotidianas. Quam dignitatem regi 3e Apuliae coronae , latifundiis & ministris ea hasilica aucta. de more gentis suae Carolus II Anaegavensis attexuit . Pia regum devotio, qua ossiciis canonicorum consueverunt interesse , aut de iisdem absentes voluerunt participare . canonicos induxit honorarios. Cert Carolus M in choro una cum reliquis canonicis offerebat sacrificium labiorum 6 . Et Henricus sanctus captus dulcedine precum canonicorum A gentinae , inter eos censeri voluit c0. Non obligantur canonici principes ad ossicia aliqua canonico-Tum , tantumque jurant protectionem & conservationem jurium ecclesiae . ubi canonici censentur . Iuperstitesque honorarias praebendas vicariis conserunt suis . Qualitates ad obtinendos canonicatus 3. XUII. . Iam in cooptandis canonicis multae

requiruntur qualitates. In primis cD qui recipiuntur . eo ordine dehent esse donati, aut saltem anni spatio initiari, quem ossicium singulis Praebendis adnexum exigit ce . quin etiam solius tonsurae clerici canonici esse possent . modo iis

456쪽

413 msTITUT. IUR. CAN. PARS I. I incumhens ossicium non supponat certum ordinem . Sed in inferioribus ordinibus constituti canonici, quousque saltem hypodiaconatu initientur , jure suffragii in capitulo non utuntur, quod ad impellendos canonicos ad sacros ordines recipiendos Clemens U. constituit ca J , & inde Triclentini patres confirmarunt. Certa quoque aetas II necessaria est in canonicis, eaque generatim talis est, quae ossicio & ordini praehendae adnexo parem faciat. Itaque in meris canonicatibus nullo certo ordine donatis XIV. aetatis anni lassiciunt γ): in dignitatibus vero. quihus annexa est cura animarum , anni XXV. incepti, in aliis tali cura vacantibus anni XXII.

impleti requiruntur co). Scientia cill) quoque

theologiae ct sacrorum canonum praediti sint oportet in ecclesiis cathedralibus & insigniorihus col- Iegiatis dignitates omnes, & pro dimidia saltem parte canonici co . Cooperatores enim canonici , saltem cathedrales, episcopo sunt in regimine animarum , & ecclesiae efformant senatum . Theologia vero , qua initiati esse debent canonici , cst scientia de Deo rebusque divinis ex lumine rationis, scripturis sanctis de traditionibus hausta ; canones vero regulae morum S disciplinae a sanctis patribus spiritu Dei conditae , non tricae forenses . In quibusdam porro capitu- Iig IU) necessaria est in canonicis generis no-hilitas : quod, modo Pietas ct eruditio adsit,

457쪽

juvat potius , qtiam aggravat ecolesias ca . Hoe institutum in Germania & h nc rationem habet . quod ex canonicis eliguntur episcopi & archiepiscopi , principes & imperii electores, in quibus decus natalium primum occupat locum . Solemnitates in capitulissemandae . f. XVIII. Negotia ad canonicos pertinentia in capitulo , hoc est in unum coactis canonicis sunt expedienda . Sunt autem capitula vel .le- sitima , vel indicta et quorum illa statis certisque

diebus habentur , haec vero pro re nata indicuntur . Pro negotiis capitularibus decanus, aut quicumque alius est capituli caput , indicit capitulum consueto campanae signo G , modo absentes vocandi non sint, quos vel litteris . Vel nuncio oportet advocare cG . Suffragium autem

in capitulis de jure tantum habent veri canon ci . modo sacris ordinibus sint initiati M. Unde episcopi in capitulis per decanum , aliudve capituli caput , indictis tum demum suffragium ferent , si canonici simul sint ce) . Quicumque vero jus suffragii habent, in actibus saltem maioris momenti , 'etiam absentes in eadem provincia vocari debent: adeo ut unus ex suffragatoribus sive praesens, sive absens non Vocutus, capitularem actum impugnans, nullum reddat . Absentes autem ex legitima caussa vices suas uni, aut pluribus canonicis in solidum committere

prae . eb Cap. XXXI. ex. de Hest. cs in Cap. XXXVIII. m. de elect.

458쪽

ra INSTITU T. IUR. CAN. PARS I tere possunt, quorum primi occupantis potior erit conditio. δc si omnes simul concurrant. Unus tantum a capitulo eleeltis . aut, capitulo non concordante , primus in scriptura nominatus su D fragium feret ca) . Omnibus autem sitis agatori-hus congregatis negotium expediendum proponitur , habitoque de more tractatri . feruntur sus- fragia , quibus omnibus simul collatis ex majorio saniori parte copituli concluditur b. : in quo

distant a capitulis aliae societates, ubi major numerita tabellarum exprimit lotius corporis consensum . . . Sed receptis moribus pars tantum mu-ior attenritur . nisi spectisti Iege , vel fundatione aliud cavleatur . Distilum cathedrale est ecclesiae senatus. g. XIX. Inter collegia canonicorum eminet potissimum capitulum ecclesiae cathedralis . quod in nova disciplina senatum constituit ecclesiasti- cum . Per plura saecula presbyteri & diaconi urbis presbyterium . in quo , praesidente episcOPo , negotia ecclesiastica trabahantur . efformarunt M. At inde instituta clericorum communi vita canonici monasterii episcopalis strictius episcopo , quocum in communem vitam coalesce-hant. adhaeserunt: unde totius paroeciae corpusillustrius efformarunt, eosque in regenda ecclesia

episcopi adhibuerunt in consilium . Semel quaesitam presbyterii praerogativam abiecta inde

communi vita canonici cathedrales retinuerunt , inco GP. XLII. M. Geler, cap. XLVI. eod. in 6. cb Cop I. O IV. G. de his , quae funt a majori parte Copituli. cc R. supr. cap. XVI. g. 4. Q Thomass. par. I. lib. 3, c P. 9. n. I a.

459쪽

CAp. XIX. EE CANONIcis . 4rs in tanta praesertim bqnorum copia dς potentia . quibus supra ceteros urbis clericos eminebant. Ita factum , ut unum corpus, exclus' reliquo clero , sali canonici cathetirales una cum episc'poformarent . cujus episcopus caput esset , membra canonici , novique hujus senatus conlatio negotia ecclesiiastica tractarentur . MDit plenius tuae discretionis prudentia , sunt verba Alexandri III. ad Patriarcham Hierosolymitanum ca), qualiter tu sfratres tui unum corpus stis . itet quod tu caput, ct illi membra Oe probentur . Unde non decet, te, assaissis membris , aliorum con silio in ecclesις tuae nebotiis uti et quum id non si dubium 9 βο- ne fati tuae ct n. patrum consitutionibus contra

ire a

Dissociam unitas inter episcopum D capitulum . f. Sancta isthaec inter episcopum & canonicos cathedrales unitas ecclesiae honorem , quo salvo salva pax est , efformabat. Verum inde inembra a capite dissociara sunt, senatus ec clesiastici integra fere concidit auctoritas. A ca- Pite membrorum separationem promovit mensa canonicalis ab episcopi mensa sejunita , auxerunt clivitiae di insolentia canonicorum , perfecerunt vero confirmaruntque exemtiones capitulorum ab episcopali potestate . quas inde usqWe a saeculo Xli I. malo monachorum exemplo a 'sede apostolica Permulta capitula . praesertim extra Italiam, impetrarunt. Ita capitula cathedralia propri corpora , in quibus episcopi partem non haberent , coePerunt constituere . Inde canonicorum in epi-

η P. IV. ex. de his, quae sunt a P risit

460쪽

4 6 INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. scopos crevit contumacia , ecclesiae honor imminutus , magis magisque lapsa canonicorum disci. plina , factumque ut episcopi non ut episcopi. sed ut meri canonici aliquibus capitulis. interesesent ca . Quin virgae episcopali subinde cano. nicatuin adnecti necesse fuit . ut episcopi superesse capitulis possent Ur e quod non bene convenit cum sacerdotii plenitudine , quam continet episcopatus. Presbyterii au roritas imminuta . g. XXI. Porro cli ciata capitulum inter &episcopum confoederatione, quod erat consequens, integra fere presbyterii concidit auctoritas . Saeculo XII. coeperuut judicia ecclesiastica ad formam civilium agitari, adsumtique sunt ab episcopis novi ossiciales , qui episcopalem explicarent jurisdictionem . Unde capituli potestas admodum imminuta , deinceps semper decrevit impetratis a plerisque capitulis exemtionibus . omnino tamen antiqua disciplina non potuit abrogari , sollicitis praesertim canonicis in summo aula a jura tuenda . Et hinc invaluit, ut pleraque negotia a solo tantum pendeant episcopo , ali Vero aut consensum , aut consilium capituli requirant. Quae consilium requirunt capituli, eo posthabito nulla non censentur . idque quod con stium non importat necessitatem cor quae vero de adsensu capituli fieri debent, eo posthabito nulla sunt. Vix autem est, ut pro omnibus

ecclesiis certa regula statui possit . quae definiat

SEARCH

MENU NAVIGATION