장음표시 사용
461쪽
CAP. XIX. DE CANONICIS . qIT negotia omnia, quae recentioribus moribus aut consensum , aut consilium capituli requirunt. Passini vero requirunt capituli consensum in omnibus causiis , in quibus vertitur capituli intereia
se is), in alienandis rebus non parvi pretii ad ecclesiam pertinentibus ch , di in uniendis ecclesiis di heneficiis c .
Descreta Tridentina de capitulis cathedralibus . g. XXil. Quaecumque vero fuerit membrorum a capite dissocia Io , numquam tamen capitulum cathedrale ecclesiae senatum esse . desiit. Unde Tridentini patres optarunt cerre pristinam
instaurare auctoritatem ; at acleo con Irant Iitis exemtionibus si rem omnino non perfecere , ex parte tamen mutuam inter episcopum m capti utrum renovarunt confoederationem . Sal-Vis ergo capitulorum exemtionibus, di , si qualis competeret, jurisdictione . statuerunt, loci sedisque emper deberi episcopo praerogati Vam , eum 'ue ad res ecclesiasticas tractandas pro arbitrio i uicere capitulum posse , modo suae utilitatis reson sit . quam tractandum proponit , praecipuam que m omnibus rebus episcopi esse auctorita- Ut vero capitulnm cathedrale primigeniam senatus ecclesiastici formam omnino re- erret , voluerunt, ut episcopi de consilio capituli -iqngulis canonicatibus ecclesiarum cathedrali ui yliquem sacrum ordinem adnecterent, modo ta
462쪽
ig INsTITU T. IUR. CAN. PAR3 I. men saltem dimidia pars canonicorum presbyteri sint , ceteri diaconi & hypodiaconi, nisi plures
aut omnes presbyteros laudabilior invexerit coli. suetudo a . Non semel quoque mandarunt episcopis , ut ad instituendum de novo c3nonicum. cui lectio scripturae mandetur . ad officia chori regenda , ad seminarii reditus ordinandos constralio capituli uterentur . Potestatem porro iidem Tridentini patres episcopis fecerunt visitandi Scorrigendi capitula exemta canonicosque Omnes , quotiffs opus fuerit, etiam auctoritate apostolica ch) ς extra visitationem vero poenas sumendi de canonicis criminosis cum consilio S adsensu duorum canonicorum, quod ad id capitulum anni cujusque exordio designabit, nisi agatur de magnis criminibus , ubi de fuga timetur , in quibus ad summariam informationem di necessariam detentionem initio solus episcopus procedet, deinceps duorum canonicorum consilium qidhibitu-- rus is J .
Auctoritas capituli sede Vacante. . g. XXIII. Iam vero capituli cathedralis potestas ecclesia vacante etiam moribus hodiernis summa est . Vacat ecclesia, vel quum omnino episcopo destituitur, quod contingit episcopo mor' tuo , translato , deposito , eodemque episcopatui Tenunciante , vel . quum habet quidem episcopum, sed impeditum, aut omnino ineptum ad ecclesiae gubernationem . Ita vacare dicebatur e clesia Carthaginiensis , . quo tempore Cyprianas persecutiouem evitaturus aufugerat . Antiquisiis
463쪽
CAP. XIX. DE CANONICIS . 419idia est φcclesiae disciplina , quae fert, ut vacantes ecclesiae per presbyterium administrentur. Naturale omnino erat , ut qui vivente episcopo ad regimen scclesiae concurrebant, sede vacante in eodem regimine perseverarent. Certe ob persecutionein Decianam absente Cypriano clerus Carthaginiensis regimen ecclesiae suscepit: e demque persecutione extinio Fabiano , clerici Romani ecclesiam interim administrarunt, eoque nomine se praepositos dixerunt . Sed incle insitutis in Occidente interventoribus , qui episcopi
erant ad ecclesias vacantes a metropolitano misit, ut maturam novi episcopi electionem promoverent , easque interim regerent clυ, potestas pres-hyterii sede vacante oblanguit, nec, nisi abolitis interventoribus, ct ad solos canonicos cathedrales episcopi electione devoluta , restituta est. Jure Proprio capitutam Dacantem rasis ecclesiam . g. XXIV. Senatus autem ecclesiasticus in regimine ecclesiae vacantis non alienas vices sustinet, quod non recte multi adfirmant . sed jus
Proprium exercet. Ex canonum enim dispositione, non alieno mandato vacante sede capitulum habet jurisdictionem , dc antiqua potius potestas presbxterii reviviscit . quam aliqua de novo accedit: quod ipse vidit cardinalis de Luca cc J. qui scribit non ex privi Iegio , vel delagatione ecclesiae vacantis ad capitulum devolvi administrationem , sed ex jure non decrescendi, hoc estea jure primigenio, quo simul cum episcopo re-
caa Epist. III. M. VIII. ad cler. CarthaFin . inter prian. cbb Caa. XIX. D. 6. , Can. XVI. D. II.
O Discurs. XXXI. in cono. Trident.
464쪽
geto INSTITU T. IUR. CAN. PARs r. gebat ecclesiam . Unde Imiversa episcopi ordinaria potestas in capituluin devolvitur . quatentis tamen devolvi potest, nec innovationem, aut deminutionem jurium episcopalium continet: qua generali regula continentur omnia, quae vacante sede facere potest capitulum, minusque Fermo sinus ca) capituli potestatem ad ea. . quae jurisdictionis contentiolae & necessitatis sunt . restringit: nec minus recte alii contendunt, Ca pitulum in ea succedere, quae in jure expressa reperiuntur. Sane senatus ecclesiasticus non ex privilegio, vel delegatione , sed ratione juris non decrescendi sede vacante regit ecclesiam , ut proinde consequens sit , Universam , cujus capax est, explicare posse episcopalem potestatem, prout interregni patitur natura . Quae sede vacante capitulum non facit. f. XXV. liaque multa sunt, quae dum vacat ecclesia , capitulum non facit, vel quod non habet, vel quod canones ejus liminant potestatem.. Non facit quae sunt ordinis episeo palis G , di quae ex mera pontificis delegatione episcopo competunt, quam eis au explicanda pon-- tificalia recte eXternos advocet episcopos . Nihil cIIJ quoque sede vacante capitii litin potest innovare, nec de iuribus episcopalibus cle minue re' O: quod ex interregni natura dimanat, in quo nihil in novant, nihil deminuunt , qui gu- hernant , sed tantum ea sibi sumunt , quae sine damno non disseruntur . Ita tempore sedis va
ne sede Dacante in 6 cc Tit. decret ac ne sed
465쪽
CAP. XIX. DE CANONICIS . gar antis aliquid alienare . beneficia unIre aiu distrahere capitulum prohibetur . Povro OHJ contra auri quam praxiin novo Tridentini jure quo primo anno sedes vacat, capitulum arctatos tantum beneficio jam adepto vel mox adepturo , post annum vero omnes ad ordines suscipiendos dimittit. Apud nos vero pactis conventis inter Benedictum XIV. di Carolum Bor-honium olim regem nostrum adhuc limitata est capituli potestas in dandis ad ordines dimissoriis, nam post annum vicarius capitularis de sacra- congregationis concilii expressa venia tantum dimittit ad ordines, infra annum de adsenso pleni capituli secretis suffragiis expressis concedit tantum clim istarias ad tonsuram laicis heneficio mox recipiendo coae his , dc clericis ad hecleficium actu certum Adinem requirens . praesentatis, mo
do utrique ab episcopo defuncto ab ordinibus rejecti non sint clib. Demum cIUD quousque
durat sedis vacantia , non conseri capitulum beneficia . quorum libera collatio ad solum pertinet episcopum cc , idque potius ea ratione inductum videtur , quod collatio beneficiorum moram admittat . di beneficiarii summo episcopi & ecclesiae judicio sint eligendi, quam quod beneficioruat collatio inter fructus reputetur , S ita jurium episcopalium inferret deminutionem . ut Vulgo sentiunt canon istae , quos jure meritoque castigat
466쪽
fiet emTITU T. IUR. CAN. PAR8 I. Vicarius Capitularis P oeconomus a capitula eligendi . g. XXVI. Iam ecclesiae vacantis administrationatura sua ad universum spectat capitulum , re- , xitque olim clerus Romanus, mortuo pontifice Fabiano , in solidum eccle11am: quae communis administratio & deinceps ut plurimum obtinuit. Verum quum experient a ipsa constet, quam segniter, ubi commune honum paucos admodum tangit, administrent commissa negotia plures, vicaria alterius opera ecclesiam vacantem capi in Ium regat oportet. Statuerunt namque Triden. tini patres, ut capitulum , ubi cura temporalium ad ipsum pertinet, unum aut duos decernat OecOnomos , qui interim mensam procurent episcopalem: & ad explicandam jurisdiectionem infra octo dies vicarium seu ossicialem constituat, aut CXissentem confirmet, qui sit juris canonici peritus , vel licentialsis, vel alias quantum fieri potest idoneus, alias capitulo negligente metropolita, vel senior coepiscopus , si ecclesia vacans sit metropolitana, vel exemta , oeconomum & vicurium constitue t ca). Constituto autem vic rio adliugeapitulum remanet supremus ecclesiae rector , tantumque exercitium jurisdictionis in vicarium devolvitur ch). Unde jure suo de suspecto vicario cognoscit, sibi aliqua reservat, & cum caussa potest vicarium amovere', quamvis recentio. ribus sacrae eongregationis concilii decretis nec limitari vicarii potestas, nec revocari vicarius umquam possit. Constituti autem vicarius di oeco
467쪽
CAP. XIX. DE CANONIcIs . AEas nomus regiminis & procurationis suae episcopo Posςenti rationem reddent . quamvis a capitulo absoluti & lihertati sint ca .
Desinitio irregularitati . I. I. T T Actenus de singulis clericis eorrumque Is A propriis officiis disseruimus: de iisdes
modo traetationem instituere oportet generalem, quAe Omnibus communia complectatur. Exose diemur ab irregularitate. Qui in clerum cooptan-cPr ex optimis christignorum seligendi, di semet cooptati sancte vivere debent. Unde inde usque ab initio christianismi regulae constitui coeperunt , -ae qualitates & virtutes ordinandorum Praescriberent, praeciperentque quatenus ordinati esse deberent. Praescriptis qualitatibus desituti olim a canone alieni dicebantur o . inde vero nova & harbara voce irregulares audierunt: observantque viri eruditi inter pontifices primum Innocentium III. irregularitatis Vocem usurpasse in . Itaque irregularitatis nomine veniunt canonica omnia impedimenta personalia . quae Uetant quominus quis ordinetur , vel in suscepto
ordine ministret. Antiqua disciplina simplici ει generali regula , quae irreprehesibiles esse jubet
468쪽
ecclesiae ministros, irregularitatem omnem metita videtur: at lapsu temporis novis inductis irregularitatis caussis , dc veteri ministrorum; sanctitate multum deminuta , tandem invaluit , in casibus tantum in jure expressis contrahi irregularitatem ca) ; quodque statuit Clemens IlI. clo
in dubio irregularitatem contractam praesumi, Iocum tant rim habet in casu , quo constat eat jure decretam , sed dubitetur , .n factum admissum ad spoclem illam pertineat, ut recte Franci strus de Roye cc . Satis quidem ampla est
haec irregularitatis materia, sed nos hic ejus praecipuas caussas aperiemus, respectu praesertim habito ad ordinandos. Irresularitas ex crimine. g. II. Iam qualitates, quarum desectus a camnone facit alienos, vel sunt animi, vel corporis , Vel externae in mundo conditionis . Ratione vi- Iiorum animi habentur irregulares quoiqiust crimen aliquod ad iniserunt . Praecepit apostolus . episcopos di diaconos irreprehensibiles esse & sine crimine , quod sane decet christianum sacerdotium . Criminis autem nomine non quaevis Dec cata , sed tantum graviora tum ecclesiastica . tum
civilia intellexit ecclesia , qualia idolatria , apOssas a . haeresis, simonia , haptismi iteratio , homicidium nedum voluntari iam , sed in sui etiam S patriae defensionem admissiun ,-adulterium, fornicatio . furtum , fraus, sacrilegium & similia , Et generatim ea omnia crimina. quae publicae
ab Cap. XVIII. de sent. comm. in 6. XII. m. de homicid. co Lib. III. H-
469쪽
CAP.M. DE IRREGULARITATIBUS gas subiiciebant poenitentiae . a canone alienos v clentur reddidisse ca): minusque persecta Gregorii M. regula videtur , crimina omnia per legem Mosis morte vindicata a sacro arcere ministerio ch). Etenim sornicatio , periurium & id genus alia in lege Mosis non sunt capitalia, di tamen faciunt irregulare . Quin aliena crimina. quorum turpitudo in alios redundabat . clericatu Temovehant. Certe Neocaesareenses canones laicos & clericos adulterii convictas uxores non abiicientes, S apostolici viduae , ejectae meretricis , ancillae 8c scenicae maritos a canone fatuunt alienos, Sumciebat crimen esse admissum, parumque reserebat, num publicum a occultum esset. Criminosi cum vitae sanctitate simul omnino amittebant ius ad clericatum , &Pergetuum a receptis gradibus cadebant Ob : adeo Ut nec alta de crimine poenitentia idoneum ad ordines redderet cfa, amissum unquam res fluebat sacerdotium cs . Delet quidem publica poenitentia maculas omnes , Si notam quandam simul relinquit, quae pristinorum criminum refricat memoriam. Post inductas solemnes poe-mitentium stationes, quae ad humilem abjectamque conditionem redigebant, videtur poenitentiapb altari removisse.
470쪽
ηz6 INSTITUT. JUR. CAN. PARs l. Clinici ct in haeres bu asi irrequores .f. III. Itaque in clerum cooptandi ab eo tempore. quo in Christo renati erant. sceleris puri omnino esse debebant. Ante baptismum admissa
scelera . etiam in catechumenatu , aqua salutari prorsus tollebantur, nec ulla supererat macula. quae ordinibus erat impedimento. Et hinc eos. qui ante baptismum sacrificaverant . patres An.
. cyrani ad ordines admittunt ca). Uerum si in ipso haptismo aliquid regulis ecclosiae contrarium admissum st. ejusmodi crimen haptizatum Ebordine reiicit. Ita tantia, hoc est , qui in te tosilutari unda tingi flagitant , quum mors faucio hus urget . a canone sunt alieni, nisi in hominum raritate eorum sit virtus eximia γ . Clinicorum fides non est ex instituto, sed ex necessitate. primorumque saeculorum mos fuit , eos in clerum cooptare, qui Curisti nomine audito pius religionem statim admisissent co . Porro qui apud haereticos haptizati sunt , ordinarie ad clerum non admittuntur . quae antiqua regula est ab Innocentio papa I. confirmata c . Quin moribus praesentibiis a sacro ministerio etiam abiguntur, quornm pater avusque haeretici fuere , etsi ipsi catholicae ecclesiae semper adhaeserint ,
Hodie fibrae soli publici criminos irregulares . g. IV. Per decem & amplius saecula stetit
disciplina . quae criminosos, etiam occultos , reii. icit a canone . Sed inde paullatim fere crimin, hus publicis . non item occultis irregularitas adhaesit.