Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

CA .XlX. DE CANONICIs . 30Τimplebant ossicia, non tamen praeter evangelium ει canones aliam habebantiregula me unde pro prie sic dicti canonici non erant. Arbitraria fuit hujusmodi clericorum vivendi ratio, & hinc extra Africam non adeo innotuit vita communis

clericorum .

Canonicorum origo ct multiplicatio . s. II. Uerum tempore addito in Occidente . communis clericorum vita publica ecclesiae di Principianv auctoritate promota & praescripta suit, ct ad regulam adstricta. Novae hujus institutionis auctor Chroclogangus, episcopus Metensis . qui tempore Pipini ad emendandos corruptos sui

Cleri mores, tericos suos in unam coegit societatem. eisque a votis liberis regulam dedit monasticis institutis sere depromtam . secundum quam vivere deberent γ . Nihil prius . neque melius eo tempore monachorum institutis habe-hatur : S ita regulis monasticis clericos adigere'. tantundem erat ac bonos mores instillare r quam vis Chroclogangi regula actiones plerumque in vita communi indisserentes spectat, pauci admodumsdelibatis de Tecta institutione clericorum iaregimine animarum . dc vitae sanctitate , quae duo antiquos patres habuere sollicitos. Avide hoc novum clericorum vivendi genus probarunt

di admiserunt episcopi. publicaque auctoritate Carolus M. & Ludovicus Pius jusserunt . promoveruntque ci) . Quin: monitu Ludovici Pii *nodus Aqui ranensis pro clericorum communi vi

442쪽

ta aequius melius instituenda an . II CCXVI. regulam condidit pleniorem , quam ab ipso Ludovico confirmatam omnibus canonicis servandanti Propuluit. Clericis ergo oppletae sunt ecclesiae cathedrales , paro hales, ipsa etiam monachorum claustra, quod lapsa monastica disciplina optimum aliquando visum fuit, malis monachis optimos clericos substituere. Ipsae quoque feminae ca-Nonicam admiserunt vitam . novumque inde genus velatarum virginum invaluit, ut ' quaedam moHactae , quaedam eanonicae essent Canonici a monachis diu Vi .

g. III. Ita nati & brevi propagati proprie te

dicti canonici, hoc est clerici, qui in commune di ad regulam vivunt. Pro diversa ratione ecclesiarum in quibus erant, vel sub episcopo . vel sub praepolito , vel sub abbate age hunt. Quod

ita canonica ad monasticam accedebat, eorum receptacula dicta monasteria , & distinctionis caussa subinde canonica monasteria , quemadmodum Augustinus domum , in qua cum suis clericis Vi- Vehat, monasterium mxit clericorum b J. Omnium autem canonicorum una erat Conditio , una clo mus , Una mensa . communia Vestimenta . juniores clerici in rebus ecclesiasticis educabantur, omnes ast satas precationis horas conveniebant . serviebant ecclesiae. curamque in cathedralibus ct parochialibus ecplesiis exercebant animarum . Ubicumque vero essent tantum observantia ordinis canonicam profitebanturi vitam . non solemni Prosesione et quin nec omnem ejurabant Proprie-

443쪽

CAP. XIX. DE CANONICIS . 399 itatem . quando eis ipsa regula aliquid proprii habere permittebat Unde canonici omnino cliversi erant a monachis, qui laici sere erant. ει proposito consecrationis , hoc est solemni professione , qua tria vota nuncupabant, monacb enm admittebant, passimque in ejus aetatis monu mentis monspice ct canonice Diuere opponuntur Canonici deserunt Ditam commuΠem .

f. IV. Feliciter quidem in promovenda ca-inonica vita cesserunt episcoporum & principum Conatus; at non diu tamen hoc sanctum per- . mansit institutum . Cynonici enim bonis aucti, mandatorum Dei fere obliti sunt, es dum nemo esset , qui argueret, a sancto propositu cadentes, ad saecularein redierunt vitam : quin alicubi pro- , Pter utatus mores vi a monasteriis expulsi sunt eorumque l0cum monaclii Oscup runt . Itae. non ecclesiae auctoritate , sed idesidia episcopia Tiam & canonicorum cupiditatibus canonica vita desecit , quod jamdiu Ivo. Carnotensis observavit OG. Inclinante ad exitum saeculo X. jam alicubi monasteria canonici reliquerant of . quo-Tum malum eXemplum celstri imitantes unius circiter saeculi spatio paene in omnibus ecclesiis c cidit clericorum communi. vita . In saeculum autem reversi canunici omni vitioruin genere seipsos polluerunx, evaseruntque ipsis saecu, lariptis deteriores cs . Et quidem in. illa temor po-

444쪽

4oo INSTITU T. IUR. CAN. PARs I. poruin calamitate . quid boni sperari poterat ita clericis. qui impietatis si ritu, ut loquitur Tri. themius, relicta vita communi, honis atristi &otio diffluentes. continuis peccandi occasionibus erant obnoxii Canonica Dita restituta P votis adpiricta . U. Interim tamen non defuere viri egregii. qui hono ecclesiae nati, lapsa in canonicam vitam instaurandam susceperunt. Saeculo XI. tantum opus in Italia in primis adgressus est Petrus D mi anus . paullo post in Gallia ivo Carnotensis. Experientia jam constabat, ex nimia bonorum adfluentia inductos fuisse canonicos, ut vitam Communem abiicerent, Si adquirendis reditibus &honis ecclesiasticis inhiarent. Ergo ipsi malorum radici occursum . Votumque paupertatis canonicis injectum . Hujus novi instituti canonici subregula Augustini inclaruerunt a quo nomine ad exemplum Augustiniani monasterii proprietatis dicationem videntur indigitasse. ut ita a canonicis peculiatis Aquisgranensibus distinguerentur nam alioquin constat. Augustinum nullam specialem regulam clericis imposuisse suis ca) . Atque ex hoc tempore dupleX canonicorum genus invaluit , regularium scilitet di Decularium . R sulares ejurata omni proprietate sub praeposito communem vivunt vitam , sensimque proprius ad monachos accesserunt ob . Soeculares vero Clerici sunt, qui propriis perpetuisque praebendis donati . seorsim quidem vivunt , seu canonicum

445쪽

CAP.XIX. DE CANONICIS . 4 Iinstitutum, quatenus patitur vita singularis, ob servunt. Ita accepta vocabula non .otiosum continent tautologiam , nec contradictionena in adi

cto , quamvis negari non possit, iis collapsam canonicam disciplinam indicari . Divisio mensae canonicalis . s. VI. Iam ad saeculum reversis canonicis.

quaecumque ex vita communi dimanabant , immutari necesse fuit, di si quae ex pristinis insti-tlitis supersuerunt , novam induerunt naturam .

Relicta ergo sunt claustra , communia dormitOxia , quotidiani ad divinam legem & regulam addiscendam non amplius frequentati conventus, vestis non amplius communis . Ipsa quoque mensa canonicalis in varias partes tributa est. Et in ecclesiis quidem cathedralibus primum mensa canonica inter episcopum & capitulum tributa

est . unde distinctio invaluit inter e scopi- Miture mensam , di inde ipsa mensa capituli e

xhedralis , non secus ac reliquorum capitulorum in tot portiones abiit. quot erant canonici, Ortaque inde sunt plura ecclesiastica beneficia. quae jure perpetuo canonicis tributa , praefendae nomen retinuerunt. Stante vita communi pra hendae nomine ventinant, quae ad usum quot dianum canonicis dabantur, esculenta & poculenta . vocabulo' ex mundana militia in ecclesiasticania

traductor at inde adjecta communi vita pars de tunica perpetuum canonicis adsignata praebendae nomen retinuit, quasi quae cibi di potus quotidiani vicem subierit.

Canonici unum corpuε comPonunt.

VII. Quaecumque vero fuerit praebendarum divisio. non desierunt tamen canonici sae- Inpitdur. n. TL Nu cur

446쪽

culares unum componere corpus , non adeo tamen

arctum ac in vita communi, quod res suas a reliquis clericis eidem ecclesiae addictis separatas habet . Passim collegium canonicorum capituli nomine venit. Capitulum stante vita communi proprie erat caput regulae in congregationibus quotidie legi solitum ca) et at mutato canonicorum statu corpus ipsum canonicorum & eoru i congregationes cuitula dicta surit. Sunt vero capitula alia cathedralia, alia vero ecclesiarum collegiatarum. Et quo collegia canonicorum ecclesiae cathedralis ab .aliis distinguantur, sepaecli ta sunt capitula in summo , canonici in summo . R eorum capita praepositus in summo, decanus

Praepositi origine sua capita capitulorum . g. VIII. Stante canonicorum communi vita totius capituli peculiaria capita praepositi fuerunt. In monasteriis Benedictorum proximam post ab hatem in monachos praepositus obtinuit potestatem . qui curam etiam habebat temporalium . Ad exemplum vitae monasticae instituta vita canonicalis etiam praepositos habuit suos , qui in monasteriis cathedralibus post episcopos aliis curis distractos . in collegiatis vero a se & internar canonicorum curam habuerunt , & temporalia procurarunt. Ita amplissimam habebat praepositus potestatem . unde non alius , quam preshν-

ter. & qui prudentia & merito Virtutum clareis

447쪽

CAP. XIX. DE CANONICis . 4os scebat is , eo munere donabatur. Tractu autem temporis auistis bonis capitulorum in pleris que ecclesiis praepositi administrationi temporalium , postlaabita interna canonicorum cura. se totos dederunt, unde paene eorum interior Potestas cessavit. Ita factum , ut relicta communi vita . honisque inter canonicos tributis , Praeposti officium in aliquibus ecclesiis extingiteretur. Ubi vero adhuc praepositi supersunt, fere notia sunt capita capitulorum , nec curam habent animarum , tantumque de tunica ferunt partem potiorem , omnique ossicio vacuam obtinent digni talem M. Hodie fere decani capita capitularum. g. IX. Moribus jampridem receptis capitulorum capita in plerisque ecclesiis decani sunt. In monasteriis sub abbate & praeposito multi fuerunt cani , quorum singulis decem monachorum cura demandata erat. Et hinc exemplo monachorum in vita canonicali etiam decani instituti, decem canonicorum curam sub praeposito habuerunt. Quum vero praepositi administrationi temporalium fere tantum intenti, passim a monasteriis abeia seni ; in plerisque ecclesiis omnis interior canonicorum cura ad decanos devoluta est. Atque

hinc di ciata communi vita, di praepositi OD scio tantum non extincto, usu in capitulis unus decanus superstes fuit, qui in plerisque ecclesiis totius capituli caput evasit. Ita decanus . sessionis processionisque honore Praepo-N n a sto

448쪽

sto reservato , canonicorum dc cleri inferioris curam habet spiritualem & capitulum indicit.& cum eo deliberat, nec praepositus, i isi voca. tus , et interest amplius OJ . Nec sectis ac praepositus, eligebatur decanus a capitulo cc . Sab episcopo confirmabatur . Dignitates Capitulorum . 3 X. In capitulis canonicorum alii merui

obtinent canonicatum , alii vero dignitatem. Inter dignitates censentur archidiaconi, praepositi . decant, archipresbyteri, primicerit, cantores. similes. Dignitas in genere est quaedam amplitudo , quae merita consequitur & potestatem equo sensu antiqui canones omnibus clericis dignitatem tribuunt. At canonicis ad saecul uir reversis dignitatis nomine venire coepit beneficium . cui cum praeeminentia adhaeret etiam jurisdictio . Stante canonicorum communi Uitatum ossicia ipsa clericalia , quae tamquam cumulus ordinatis clericis accedebant, tum ossicia, quae ipsa communis vita invexit , merae videntur fuisse delegationes, quae nullum proprianuadjunctam habebant jurisdictionem, S subincleab arbitrio episcopi pendebant cd9. Excussa inde communi vita . singulisque ometis itatis pro. priisque reditibus constitutis . merae illae delegationes neclum heneficia, sed in clignitates cle- generarunt. Scilicet paullatim quae jurisdictio ex episcopi arbitrio delegabatur, epilcoporunia

449쪽

CA .XIX. DE CANONICIS . Μn ligentia & canonicorum ambitione tamquam ropria singulis coaluit ossiciis. Atque ita primum in capitulis dignitates emerserunt, inde vero in novis capitulis fundatione fuerunt insit. tutae . Uariant autem in ordine & numero cl gnitatum ecclesiarum instituta . quia subinde in una ecclesia merus canonicatus, aut ossicium quod alibi dignitas reputatur . Etenim dignitates potius usu di fundatione . quam expresso totius. ecclesiae decreto invaluerunt . Undeω peculiares ecclesiarum mores di fundationes sunt, quae numerum S. ordinem disponunt dignitatuin . Moribus autem hodiernis revocata aclepiscopum fere omni sacra jurisdictione jacent iaplerisque ecclesis dignitates , tutatumque digniora loca in choro nomenque retinent dignitatis : ες hinc merito ventosae ct inanes auditini o) . e Capitula quaedam habent iurisdictionem .Xl. Iam capitula canonicorum non sesum res proprias ab episcopi mensa habent separatas, verum etiam in multis ecclesiis jurisdictionem obtinent . quam per se . aut per decauum eXercent.

Est quidem hujusmodi jurisdictio in plerisque ecclesiis tantum censoria, qua canonicos immori

geros aliosque clericos capitulo subjectos poenis emendant levioribus ; at alibi omne sacrum adpreliendit imperium . quod capitrita & in canonicos di bonam dioece L partem pro varietav

450쪽

ecclesiarum exercebant ca). Immo constar, canonicorum sententiis ipsum episcopum adstr ' n

fuisse ob , di in ecclesia Ultrajectensi cclvo . n

dem omnem videtur superare ipse episcopus ca- Pitulo suberat, tantumque a capituli sententia Bd metropolitam appellabat . ut in ejus ecclesiae salutis memoriae proditum est M . Nata vero est canonicorum jurisdictio ex censura canonica, virgis aliquando etiam explicata, quam episcopi ad regendos canonicos in commune viUentes Praepositis ia decanis dederunt. Sine figura judicii fiante vita communi immorigeros canonicos Praepositi. aut decani corrigebant; at inde re. jecta communi vita capitula retinuere correctionem . quae negligentibus episcopis crevit & convaluit in ordinariam jurisdictionem. & canoni- 'eorum potentia, quam auxerunt eXemtiones,

quandoque in ipsos insurrexit episcopos. Ita moribus, & alicubi etiam expressis privilegiis .capitula sibi quaesiverunt jurisdictionem. Successu temporis attentioribus factis episcopis adju-xisdietionein repetendam suam . decrevit multo-Tum capitulorum potestas, eamque tibi superstes erat , licet aliquatenus imminutam, Triclentini patres confirmarunt . Officia canonicorum . XII. Uenio nunc ad canonicorum ossicia . Sciens pruflens quidem passa est ecclesia , ut ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION