Oratio de mysterio Trinitatis habita a m. Ioh. Paulo Commerellio consiliario ecclesiastico ..

발행: 1766년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

3쪽

ΟRATIO

MYSTERIO

HABITABI. IOH. PAULO C ΟΜΜERELLIO

5쪽

EXCELLENTISSIMI lSUIS QUISQUE TITULIS AUDITORES

CONDECORATISSIMI l

Verba mysterio Trinitatis accommodaturi arduum

certe opus conamur. Dispalescit Gravitas ex Varietate Methodorum hanc Materiam tractandi vetustate tritarum. Provolant Romano-Catholici ad Traditi

nos. Quid promovent λ Num Traditiones sunt sulcra Auctoritatis Sacrae Scripturae λ Numsecuris gloriabitur confraeum, qui secat in ea ν Num sundamentum vilius est superstructo λ Philosophi christianirantes ex Ratione aliquid subsidii petere volunt. Quid agunt Z Multa impervia rationi deprehendunt, & is, qui est recto pectore, demonstrat experime tis: Deum, ut trinum, esse objectum solius Revelationis. A a Theo

6쪽

Theologi eruditissimi Methodum pure - exegeticam probarunt tutissimam esse, ubi scilicet remotis omnibus Terminis Scholasticis id tantum asseritur, quod in Sacra Scriptura no- his est revelatum. Et sine dubio nunquam lites infinitae ortae fuissent, nisi Via haec Regia esset relicta. At secundum nos praestat inter christianos Methodus practica a necessitate ad eκistentiam concludens. Unitas essentiae divinae optime probatur eκ eo medio Termino, quia unicum Ens persectissimum susscit, alterum abesse potest, ut non ιiecessarium, ergo non Deus. Philosophi sibimet ipsis relictiloquuntur de Homine in mero statu naturali, uti insantes clausis oculis simulant invisibilitatem. Homini sincere cogitanti Idea peccatoris non rogata occurrit. Mente constans peccator acri & intento animo intuetur necessitatem Redemptoris & Sanctificatoris, & nil majus ipsi est in votis, quam

existentia ipsorum realis. Hanc suffultam esse Longanimitate vel patientia, Vasa irae certe non sine causa sustinente, probare ausus concludit: Ergo datur uterque & Redemptor& Sanctificator. Peccatores vivunt, ergo Deus conser, ando possibilitatem reductionis ad salutem declarat, ut homo in

casu

7쪽

DE MYsTERIO TRINITATIS.

casu manifesti desectus virium propriarum Viis divinis, aquarum notitia & intelligentia totus alienus est , obviam ire cogatur. Sine redemptione & lanctificatione existentia hominis in statu lapsus est poena, non beneficium, non obstante assectata oratione stoicorum. His autem suppositis pateat via necesse est ad beatitudinem acquirendam. Pauper spiritu intelligit vim hujus argumenti, nunquam philosophus gravi a que intolerabili arrogantia intumescens. Interim satemur, confluxum harum Methodorum tractandi Materiam de mysterio Trinitatis non esse spernendum. Non, ut unaquaeque ad probandum satis idonea habeatur, sed ut altera alteram illustret, & e. g. in probanda αυθμωα dictorum & refellendis argumentis antitrinitariorum a comtradictione desumtis sua quaecunque contribuat. Sequentia autem demonstrabunt, modestiam plurimorum Theologorum nimiam suisse in attentione ad illud Scholasticum: Periculosum est, de Deo etiam vera dicere. Procedamus vero ordine sequenti, auxiliante Sacr Sancta Trinitate, ut

Primo

8쪽

O RATIO Primo, nostram Sententiam de mysterio Trinitatis, argumentis munitam, explicaturi Secundo, Proceminentiam Patris, stante coaequalitate

filii, & ratiociniis & Vindiciis dictorum, ex Novo Testamento petitorum, demonstraturi, ad dicta Veteris Testamenti, omni exceptione majora, attamen in sequentibus ad evitandam recoctionem proponenda, provocaturi, ubi Tertio, veram Filii & Spiritus Sancti Deitatem probaturi & ad objectiones adversariorum responsuri, , Quarto, Practicam Quaestionem de credendo vel non credendo hunc articulum soluturi, Quinto, in memoriam anni ineuntis pia vota enunciaturi & fausta quaevis a Deo Trino simus expetituri. Ad primum. Infinita & incircumscripta est essentia Dei, at non indefinita & indistincta. Potest definiri definitione logica, quae non insere finitudinem, sed essentiam tantum distinguit, non limitat. Esentialiter disseri Creator ab omni creatura in omni respectu possibili consideratus. Nostrae distinctiones inter essentiam & attributa fundatae sunt in nostra imperfectio

9쪽

Da MYsTERIO TRINITATIS.

ne, quia Deum simul considerare non possumus. In Deo enim omnia sunt Unicum. Nec divisibilitas nec ulla succcssio vel cogitationum vel actionum quadrat in Deum, quia est Ens infinitum, & finitudo rerum determinat earum successionem. Intellectus divinus non concipit sutura & praeterita ut praesentia, sed uti sunt, sutura ut sutura, praeterita ut praeterbia, praesentia ut praesentia. Concipit res, prout sunt rationes existentiae aliarum, concipit alias, prout habent rationes suae determinationis in aliis; & ita concipit omnia suo ordine, & tamen simul & sine successione. Actiones Dei, quatenus terminantur in creaturis, sunt successivae, in Deo sunt simultaneae, qnamvis ordinatae. Aeternitas Dei continet omnia Tempora, sed nullo Tempore continetur. Existit Deus &existit mundus, sed non simul; i. e. non continentur eadem serie successiva. Alio enim modo Deus existit, non durat,

scd EST. Quomodo autem essentia divina ah omnibus aliis essentiis sic essentialiter distincta existat, permanet Mysterium omnibus spiritibus finitis, quibus omnes essentiae rerum sunt mysteria, imperscrutabile, & omni haesitationis ratione destituta est applicatio illius Scholastici: Finitum non est capax infiniti. Creator

10쪽

ORATIO Creator ab omni creatura essentialiter disserens etiam

in modo substendi essentialiter disserat necesse est. Natura de subsistentia naturae constituunt personam Entia creata existunt singulatim, & ubicunque natura humana subsistit, ibi est persona hominis, ut individuum, ab omnibus aliis hominibus sepai qum. Modus subsistendi in divina natura ut alius sit, essenti is disserentia naturarum poscit. Foecunditas vel exuberantia ivinoe naturae non involvit contradictionem; existentia autem ejusdem sine ulla activitate credi nequit. Multiplicari divina natura non potest, quia est infinita, & infinitum sua natura incapax est multiplicationis. Si ergo adsunt plures personae in Deitate, unicus tantum sunt Deus , quia alias modus subsistendi in Deitate idem esset cum modo subsistendi apud homines, apud infinitum, uti apud finitum, quod est contradictio. Maximi aestimamus verba ES. LXVI, p. Numquid ego, qui alios parere facio, Use non generarem, dicit Iehovah, nuin ego, qui generationem coeteris tribuo, serilis ero, ait Deus tuus. Nemo negat, de facillima emissione scelus Zionis in ultima aetate esse sermonem. Simile autem certe hic

desumitur a natura divina , & applicatur in regno gratiae ad

SEARCH

MENU NAVIGATION