Elogia S.R.E. cardinalium pietate doctrina legationibus ac rebus pro ecclesia gestis illustrium a pontificatu Alexandri 3. ad Benedictum 13. apposita eorum imaginibus quae in pinacotheca Philippi cardinalis de Montibus spectantur

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

AB URBANO IV. ANNO MCCLXII. CR. DIAC. CARD. TIT. S. MARIAE IN PORTICU .

I, Dolestens Clericali militiae adscriptus expectationem, quam

de se excitaverat, insigni non minus doctrina, quam vitae pro bitate superavit. Patrimonio S. Petri praesectus, conscripto jussu Pontificis milite, Petri a Uico hominis audacissimi, qui a parti hus Mansredi tyranni steterat, ae Terras Patrimonii Echletae imfesto Germanorum equitatu quaquaversum afflixerat, impetus fierigit, ac repressit. Post Nicolai III. obitum, eum Cardinales Pon tificem electuri Viterbium convenissent, Matthaeus, & Jordanus Cardinales ex Nicolai similia a factiosis civibus tumultu concitato , arctae custodiae traditi sunt. Inde quum evasissent, Matthaeus , ut erat vir mitissimi ingenii, Viterbiensibus a poenis, &censuris condigne illatis absolutionem ab Honorio IV, & veniam duris quidem, quod ita Pontifici visum est, conditionibus impetravit. Anagnia Romam armato milite deduxit Bonifacium VIII. hostium insidias deelinantem. Interfuit raro exemplo creationibus xi I I. Romanorum Pontificum, nempe qui ab Urbano IV. usquo ad Clementem U. ad Petri Cathedram evecti suerunt. Vir egre gius, muhitus Apostolica sortitudine, & longa aetate semper usias pro hono Ecclesiae .

52쪽

BALNEO REGII IN HETRURIA NATU s

A B. GREGORIO X. AN. MCCLXXIII. CR. EPISC USCARDINALIS ALBANENSIS. OBIIT LUGDUNI i . IULli lar

octrinae singulari , & rerum Divinarum cognitioni Ange.

Iicos mores adjunxit. Galliam sere omnem, ac Italiam , bonamque Germaniae partem ordinis sui Minister Generalis nullo usus vehiculo , aut equo peragravit , ut Fratres Minores ad pauper talem, & religiosae vitae observantiam vel suo hoc exemplo impelleret. Coruscantibus ejus virtutibus, a Beato Gregorio X. absens Purpura, & Insula Albanensi donatus Romam contendit ad Pontificem , ut tantum ab se honorem deprecaretur, quem ex Obe dientia accipere coacuas est . A uetus nova hae Dignitate Uir Apostolicus susceptas eousque pro Ecdlesia curas, novis , iisque gravissimis laboribus cumulavit. Hus praesertim opera , & studio Graeci in Concilio Lugdunensi xiv. Generali ad Sanctae Romanae Ecclesiae unionem redierunt, ibique ad caelestem patriam migravit. id de S. Bonaventura satis i Elatus est iunere post hominum memoriam honorificentissimo. Nam ejus exequias Summus Pontifex, & uterque Imperator cohonestarunt, Gregorio ipso coram Concilii Patribus sess. x. conteitante, Ecclesiam in Boemventurae obitu inaestimabile damnum passam esse. Orationem sinebrem pronunciavit Petrus de Tarantasia Cardinalis Episcopus Ostien. Ordinis Praedicatorum, postea Innocentius V. Sixtus IV. solennes illi Sanctorum honores ὀecrevit. Doctorem Ecclesiae Sixtus V. declaravit, appellatum jam antea Doctorem Seraphicum, ob caelestem ardorem, quo omnia ejus opera plena sunt, quem que in pie legentium animis sicile possint excitare.

53쪽

MALA BRANCA URSINUS

ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM

A NIC AD III. AN. MCCLXXVIII. CR. EPISCOPUS CARDINALIS OSTIENSIS .

L Octor Parisiensis Ordinem Praedicatorum ingressus est, &a Nicolao III. ejus avunculo in Ursinorum similiam adoptatus, non tam sanguinis propinquitate, quam virtutis splendore Episco pus Cardinalis os leniis erratur. Sedis Apostolicae Legatus ad Florentinos, ut pacem inter Guelphos, & Ghibellinos componeret , perniciosam discordiam gravibus eloquentissimisque concion, bus sedavit. Ne vero facile in aperta iterum odia erumperent, mutuis utramque factionem matrimoniis, a quibus hactenus a horruerant, conjunxit, ac devinxit. Urbis. Magistratum ex octo primariis GuelpLis, sexque Ghibellinis constituit, eisdem forma rite administrandae Reipublicae praeseripta. Generalis Inquisitor Fidei grassantes per Insubriam haereses eraditavit, bona Ecclesiae malae fidei possessoribus erepta, Sedi Apostolicae vindicavit. Pauperum amator studiotissimus, consanguineis ac propinquis nihil ultra vitae necessaria elargitus est. Μonasterium Sanctae Sabinae in Urbe insigni Bibliotheca ornavit, annuisque redditibus ditavit. Post diuturnam Sanctae Sedis vacationem promotor fuit Sancti Caelestini ad Pontifieatum, ei, ut jam incoeperat, suturus stre nuus administrator, nisi illum brevi mors abripuisset. Latino desur,eto de abdicatione S. Caelestini agi eoeptum est . Vir fuit magnae doctrinae, auctoritatis, & prudentiae, qui non dubia sarinbratis fama decessit.

54쪽

PROTO NOTARI Us AP OsTOLI CusA NICOLAO III. CR. PR. CARD. TIT. SS. XII. APOST DEINDE EPISCOPUS SABINEM OBIIT ROMAE 1. MARTII 13io.

Bscurum genus virtute sua, & doctrina praesertim jurisprudentiae, Nicolaus vero III. purpura condecoravit. Legatus prismo missus est in Hispaniam eum Hieronymo Cardinali Alculano pro firmanda pace inter Reges Galliae, & Castellae: deinde cum Benedicto C etano Cardinali ad Francorum, Anglorum, & Αra gonum Reges, uis multates, quae inter illos vigebant, sedaret, eorumque arma in Saracenos vertenda curaret. Aliam quoque illi Μartinus IV. demandavit Legationem ad Carolum Siciliae Regem , arduam sane eo tempore , quo Siculi Petrum Aragoniae Regem in Insulam caesis Gallis receperant. Cum e vita Carolus excessisset, ne Regnum detento ab Aragoniis in earcere Carolo II. sne certo moderatore fluctuaret, ab Honorio IV. Gerardus Se dis Apostolicae cum Roberto Comite Atrebaten. Siciliae procu rator ins ituitur. Carolo libertate donato Gerardus Regno prudemtissime administrato Romam redit, unde a Nicolao Legatus se cundo ad Francorum, & Anglorum Reges mittitur, ut gravissima dissidia inter eos exorta, ac proxime in apertum bellam eruinptura extingueret: quod intra semestre spatium egregie perfecit. In Siciliae Legatione celebre decretum edidit in Clericos concubinarios , Parmensi Ecclesiae multa beneficia eontulit. & Coen bium, ac Templum Sancti Martini a fundamentis erexit. Pietas in Deum, sngularis ue in agendis rebus sapientia eum seculi sui primarium lumen effecerunt.

55쪽

a X Canonico Bellovacensi Sacrorum Canonum scientia elarissi. mus in Sacrum Collegium cooptatur. Legationis munere jubente Martino iunctus est ad Eduardum Anglorum Regem, ut indictum singulare certamen inter Carolum Neapolitanorum, & Petrum Aragonum Reges impediret. Guardus Reges a concepto certamine amoliri, atque propositis pacis conditionibus conciliare strenue, sed frustra eontendit. Recusantem Petrum Martinus veluti Siciliae invaserem anathemate percussit, & Joannem Legatum ima Galliam II. misit, ut eumdem ab honore regio dejectum publica praeconis voce denuntiaret, Aragoniam Romanae Ecclesiae nomi, ne Carolo Ualesio Philippi Franeorum Regis filio vostigalem traderet , ac legitimum ejus possessorem institueret. Legatus Cruce Primo contra Petrum praedicata cum Crucesignatis militibus, &eodem Philippo Rege in Aragoniam movit. Rebus prospere M sis, mandante Pontifice Joannes Sanctium Castellae, & Philippum Pulchrum Galliae Reges inter se dissidentes reconciliavit. Collegium Cholet eum sui nominis Lutetiae Parisiorum landavit, & liberalissime dotavit: a quo plures egregii viri de virtute, & literis optime meriti prodierunt. Erecta suerat in ejus sepulchro argentea statua, quae temporum calamitate in aeream versa est.

56쪽

GUILIELΜUS DE LONGIS DE AD RARIA

Aroli II. Regis Neapolitani a seeretis, & eonsiliis, & Camcellarius, eo rogante Purpura decoratus est. In Concilio Viennensi Bonifacit VIII. famam a Rege Francolum Philippo impetitam, tuendam in Jure Canonieo suscepit. Id vero adeo felici suecessu cum Richardo Senens, & Fr. Gentili de Montestoris Cardinat,bus praestitit, ut multi Gallorum Praesulum . qui Regi adhaes Tant , ejusque cauiam propugnaverant, palam convicti, Bonifacium ab impactis calumniis immunem proclamaverint. Sub Bonbsacio VIII. plures Legationes felici exitu obivit, ac multa in pa tria sua sacra aedificia erexit, annuoque censu dolavit . Decessit sanctis operibus, & virtutibus clarus.

57쪽

GENTILIS DE MONΤE FLORIS PICENUs

A BONIFACIO VIII. ANNO MCCXCVIII. CR. PR. CARD. TIT. SS. SILUESTRI, ET MARTINI. a X Lectore Saeti Palatii inter Cardinales cooptatus a Cle. mente V. in Hungariam Legatus indictis omnium ordinum Coinmitiis IIungaros . qui Carolum Martellum Regem Apostolica

sententia confirmatum rejecerant, anathemate perculsos absolvit , Omniumque animos mira concorclia conjunctos ad parendum Regi adduxit, constitutis poenis in eos, qui deinceps novas res molirentur. Matthaeum Palatinum ob admissa in Deum , Regem, populumque Hungaricum flagitia sacris interdixit. Α Bonifacio Fidei custos contra haereses conlii tutus, strenue institit sectae Fraticet lorum sunditus extirpandae. In Concilio generali Viennensi Bonifacit VIII. causam eorum Philippo Galliarum Rege petitis ex Jure Canonico argumentis acerrime defendit. Rebus pro Ecclesie sortiter gestis , doctrina , & pietate clarissimus Avenione obiit, ejusque corpus Assisium delatum in Sacello, quod in Templo Saneti Francisei extruxerat, tumulatum est.

58쪽

A BONIFACIO VIII. ANNO MCCXCVIII. CR. DIAC. CARD. ΤIT. S. MARIAE IN VIA LATALI Adriani U. Pontificis ex Fratre Nepos, Bonifacio VIII. Anagniae capto, populum ad arma excitavit, ac praecipuus auctor fuit, ut pulsis hostibus Pontifex liberaretur. Clementis U. jussu cum aliis quatuor Cardinalibus Legationis munere lanctus est apud Henricum VII. Imperatorem, quem comitatus Ianua Romam, fer Vata ab vastatione militum Italia, in Basilica Lateranensi coronavit. Sub Joanne XXII. Legationem apud Galliae, & Angliae R ges suscepit, ut eos bello inter se decertantes amicitiae foedere Conjungeret, utque atrox bellum sedaret in Anglia, Scotia, &Hibernia excitatum a Roberto Bruisio, qui Scottae Regnum ex cum Eduardi Angliae Regis jugo invaserat. Patriam suam multis beneficiis devinxit, in eaque Templum Deiparae extrui jussit, sun-

dato ingenti aere Collegio Canonicorum, aliorumque Sacerdotum, qui in eo rem Divinam perpetuo sacerent. Obiit Avenione, & corpus ejus Januam translatum in Templo S. Laurentii magnifico se pulchro conditum est.

60쪽

A IOANNE XXII. AN. MCCCXVI. CR. DIAC. CARD. Tu. SANCTI THEODORI. a X Protonotario Apostolico Cardinalis creatus, majorum suorum virtutes aemulatus nihil gessit non eis dignum. In Italiam L gatus decernitur ad comprimendam Ludovici Bavari audaciam, aliorumque rebellium conatus. Praesuit Aemiliae, Piceno, Ηγtruriae, Umbriae, & Sardiniae. Florentiae concione habita in amplissimo soro, Castruccium Lucensium tyrannum Sedi Apostolicae insensissimum, & Guidonem Tartarum Aretinum Episcopum Chibellinorum ducem anathemate damnavit, utrumque bello per sequendi cura Carolo Roberti Neapol. Regis filio demandata. Bavari in Italiam adventu populus Romanus ad res novas excitatur, quem cum frustra ad officium revocare studuisset, Urbem interdicto supposuit. Redux in Hetruriam, ietas a Pontifice censuras in Bavarum publicavit. Eo in Germaniam redeunte Legatus cum copiis Ecclesiae , & Regis Roberti Romam reversus, Ludovicialia omnia abrogavit. & Urbem Ecclesiastico Interdicto solvit. Civibus in Pontificis fidem revocatis. Italiae rebus pro temporis conditione compositis, Avenionem rediit, ubi vitae strenue &laudabiliter actae finem imposuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION