Elogia S.R.E. cardinalium pietate doctrina legationibus ac rebus pro ecclesia gestis illustrium a pontificatu Alexandri 3. ad Benedictum 13. apposita eorum imaginibus quae in pinacotheca Philippi cardinalis de Montibus spectantur

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

AB URBANO U. ANNO MCCCLXVIIL CR. PR. CARD. TIT. SS. QUATUOR CORONATORUM.1 1 orum probitate , ingenii Iaude , & sacra Scripturarum , scientia celebris Regnante Carolo V. Franciae Cancellarius fuit. Sub Gregorio XI. Legatione iunctus est eum Simone Cardinale de Langliam apud Galliae, & Angliae Reges ad concordiam inter eos flatuendam. Gymnasium Bellovacense, vel Dormanum appellatum, Parisiis erexit. Viduis, & pupillis, aliisque id genus deploratis hominibus parato semper aere succurrit, dictus propter ea pater pauperum, & orphanorum. Excellens jurii rudentia &eloquentia ex Advocato in suprema Parisiensi Curia ad seculi, &Ecclesiae dignitates eum evexerunt, fama virtutum vivum mor tuumque meritis laudibus cumulavit. Parisiis in Τemplo Carthusanorum, quos Opibus auxit, requiescit in sepulchro egregio marmore, di aenea ejus statua exornato. P

72쪽

PHILIPPUS CABASSO LAEUS CABELLICEN.

IIT PERUslAE et . AUGUSTI 13 2. IX Episcopo Cabellicensi erratus Patriarcha Hierosolymitanus Innocentii VI. jussu in Germaniam Legatus mittitur ad decimas colliῆendas pro restituendo B. Petri Patrimonio bellorum injuriis prorius devastato. Ab Urbano V. in Italiam proficiscente Uicarius generalis Avenione constituitur, dumque ea dignitate laudabiliter fungitur, nihil tale eogitans in sacrum Cardinalium Collegium cooptatur. Ecclesiae calamitatibus mirifice virtute sua profuit. Gregorius XI. initio Pontificatus eum in Umbriam, Hetruriam , Cam paniam, aliaque finitimi loca Legatum misit, commissa ei rerum tum Divinarum, tum humanarum cura. Bonarum artium cultor, ac patronus maxime fructatur Francisci Petrarchae conluetudine, qui eum inter Cardinales adscriptum alloquens, dixit non assenta torie Non solum hoc panniculo non superbis, sed nec qualibet purpura, aut corona; imo & landitus te novi factus numilior nulla te re alia, quam solis auctum curis sentis.

73쪽

IMON DE LANGII A

ARCHIEPIsCOPUS CANTUARIEN.AB URBANO V. AN. MCCCLXVIII. CR. PR. CARD. TIT SANCTI SI XTI,

V Eslmonasteriensis Coenobii Abbas electus ob praeclaras an,

ὶ mi dotes Eduardo III. procurante Archiepiscopus Cantuariensis renunciatur. A Gregorio XI. cum Joanne Cardinali de Dormanis br' in Galliam, & Angliam ad conciliandos earum Reges Legatus i mittitur . Strenuam uterque procurandae paci operam navavit, quam omnem bellicus furor elusit. Sapientiae ejus famam confir-ύ ς mant datae ad eum a Sancta Catharina Senensi Epistolae & coinmissa ei iterum a Gregorio Anglicana Legatio, quam morte prae G ventus non obivit. Floruit Simon eximia in pauperes Caritate sac munificentia in Religiosos ordines. νestmonasteriensem E clesam plurimum exornavit, ac Templum Carthusianorum Boni passus a fundamentis erexit. 42

74쪽

EPISCOPUS FLORENTI AEAB URBANO U. ANNO MCCCLXX. CR. CARDINALISTIT. S. LAURENTII IN DAMASO,

DEINDE Episcopus P QUEM

1 Obilitate, & doctrina praeclarus primum Volaterranus, de inde Florentinus Episeopus creatur. Hus opera inter Carolum IV. Imperatorem, Ludovicum Poloniae Regem , Rodulphum Austriae meem, Ze Joannem Moraviae Μarchionem , ad quos pro Urbano Legationem obivit, pax summo Reipublicae Christianae bono firmata est. Sacro Cardinalium Collegio adscriptus, a Gregorio XI. Legatus instituitur per universam Italiam, ut Religiosas Familias utriusque sexus relaxatione, & bellorum motibus labefactitas ad pristinam legum observantiam revocaret, Clerique cor ruptos mores , ac foede collapsum Religionis cultum repararet. Quod per Concilia Provincialia, & Synodos Dioecesinas magna ex parte strenue perfecit. Gregorio XI. vita functo interfuit Cinmitiis Urbani UI., cujus asperitate offensus septemdecim Cardinales sequutus est, qui Fundis Pseudo - pontificem Clementem VII. elegerunt. Quamobrem eum Urbanus gradu Cardinatatus amovit. Facti poenitens Dactatum scripsit de abolendo schismate, totus- ue incubuit, ut coneordibus Principibus unus esset Pastor Eccleiae, & unum ovile. Petrum ob singularem sapientiam Carolus IV. inter Imperii Prineipes adscivit, quam dignitatem ejus gratia voluit propagatam in omnes Florentinos Episcopos . Corpus Avenione ex ejusdem Testamento translatum Florentiam in Cathedrali Eeciesia quiescit.

75쪽

AB URBANO UI. ANNO MCCCLXXVIII. CR. PR. CARD. TIT. S. MARIAE IN TRAN,TYBERIM,

a Regum Galliae progenie, Caroli II. Comitis Alensonii filius,

egregiis disciplinis instructus ea optimae indolis, ac ingenii specimina dedit, ut merito ad primarios Ecclesiae honores adhuc ado lolcens ascenderet. Archiepiscopus Rothomagentis renunciatus , quod Carolo V. Regi Clericum minus aptum Ecclesiae bonis ditare volenti restitisset, eum non leviter offendit; utque sibi caveret, relicto Archiepiscopatu ad Urbanum VI. confugit, a quo benigne exceptus, inter Cardinales annumeratus est. Summa a ctoritate Legatus decernitur in Patrimonium S. Petri ad colligendos milites pro restituendo in Regnum Neapolitanum Carolo III. Creatus Patriarcha Aquileiensis, cum ejus gentis Principes eum recipere detraetarent, anathemate, ac vi armorum tandem sedem suam adeptus est. Id belli genus Urbanus improbavit, & eum CI menti Pleudo- Pontifici saventem omni dignitate spoliavit. Ad pristinos honores revocatus a Bonifacio IX. ad Sabinensem primum , mox ad Ostiensem Episcopatum promotus est. Romae evita excessit ea probitatis fama , quam indicant haec verba ab ejus Epitaphio apud S. Mariam Transiyberim excepta: Ecclesiae Cardo tanta virtute refulsit, Ut Dasuphcibus cumulentur marmora votis.

76쪽

FLORENTI AB EPIs Co P Us AB URBANO UI. AN. MCCCLXXXIV. CR. CARDINALISTIT. S. LAURENTII IN DAMAM,

77쪽

B. BONAUENTURA BADUARIUS DE PERAGA PATAVINUS

AB URBANO UI. AN. MCCCLXXXIV. CR. PR. CARDINALIS a I T. SANCTAE CAECILIAE. OBIIT ROMAE ANNO 1379. V Itae innocentia, literarumque eruditione commendatus ad summum ordinis sui Magistratum ascendit. Ab Urbano VI. absens, nihilque tale cogitans inter Cardinales adoptatur: primus qui ex Eremitarum ordine ad Purpurae Dignitatem assumptus est. Nunquam Roma discessit, publicis Ecclesiae rebus non minus intentus, quam privatis pietatis officiis. Ortae sunt inter eum, &Franciscum Carrariensem Patavii tyrannum graves simultates, quod hic jus Ecclesiasticum foede conculcaret, Baduarius vero impii Sejus conatibus strenue sese opponeret. Ea re Carrariensis vehemen ter commotus, vindictaeque cupidus per occultos sicarios, ut cremditum est, egit, ut assertor Ecclesiasticae libertatis de medio iobteretur. Sublatus est quidem pro votis nefarii hominis: nam cum ad Vaticanum pergeret in Ponte Aelio sagitta confossus est, au-elore sceleris nusquam cognito, aut reperto. Beati titulo collo nestatus est, ac veluti Martyr celebratus . Μulta scripsit pieta tem, ac sapientiam auctoris testantia , coluitque maxime Ι'et rar Cham, cui egregia oratione funebri nondum Cardinalis in Patavino

78쪽

IOANNES DE BRONIA Co

EPIs C OPUS VIVARIE N. A CLEMENTE UII. A. P. AN. MCCCLXXXV. CR. PR. CARD. TIT SANCTAE ANASTASI AE,

79쪽

A CLEMENTE VII. A. P. EPISCOPUS METEN.

HINC ANNO MCCCLXXXVI. CR. DIAC. CARD. ΤΙΤ. S. GEORGII IN VELABRox Atre Guidone Lucemburgieo, & Matilde Castillionam S. Pauli

Comiti sti e Campaniae Comitibus oriunda natus est. Puer bonam animam sortitus soli Deo placere studuit . XV. aetatis anno ex Carnotensi Archidiacono a Clemente VII. A. P. Metensis Episscopus declaratur; cujus mandatis obtemperare coactus , eum enim legitimum esse Pontificem arbitrabatur, Ecclesiae admin, strationem suscepit, & Metensem Civitatem nova prorsus, & imussitata pompa verus Christi discipulus asinae pullo insidens, comtemta seculi vanitate ingressus est , zelo in pascendo Grege si ius toti Galliae admirabilis . Avenionem accertitur, & Sacro Cardinalium Collegio aggregatur. Auctus ea Dignitate in humilitate perseveravit, & spretis fluxarum rerum illecebris , perpetuam comversationem habuit in Caelis. Morbo ex austeritate vitae contracto, anno aetatis XXII. purissimam animam Creatori suo reddidit . Ob innumera ad ejus tumulum patrata miracula Clemens VII. ejus saeras Reliquias honorifice collocari , ipsumque pro Beato coli concessit, dato Diplomate, in quo Cardinalem non ainpellavit , ne Clementis Anti-Papae in eo creando auctoritatem pro bare videretur.

80쪽

ARCHIEPISCOPUS ARELATE A BENEDICTO XIII. A. P. AN. MCCCCVIII. CR. PRO CARD. TIT. S. STEPHANI IN MONTE CAELIO,

OBIIT AVENIO NE 13. DECEMBRIs 346

Bearniae Principibus ortum Benedictus XIII. A. P., ut eosdem in sua obedientia contineret, Archiepiscopum tum Arelatensem Purpurae Dignitate decoravit . Illius partes secutus estusque ad Concilium Constantiense, ad quod unionis Ecclesiae procurandae gratia, divino monitu prosectus, derelicto denique Benedicto, Martino U. suffragatus est, mox cum aliquibus Pse do - Cardinalibus legitimus Sanctae Romanae Eeclesiae Cardinalis agnitus & confirmatus. Legationibus Sardiniae , & Siciliae secunda nominis fama perfunctus, munus idem in Hispania obivit. Regesque Callesiae , & Aragoniae bello decertantes conciliavit. Schisma quod, mortuo Benedicto, supererat, sustulit , & Ααidium Munionem in ejus locum subrogatum, illegitimo Pontificatu abire coegit . In praemium optime navatae operae Avenionensi Provinciae praeficitur . Orto novo schismate inter Euge nium , & Felicem U. A. P. . partes Eugenii constantissime tutatus est. Alphonso Carilio Hispano Diacono Cardinali S. Eustachii in Aventonensem Legationem ab A. P. intruso, bellum intulit, eoque fugato Avenionem recepit. Administrata summa omnium gratia,& laude, ea Legatione usque ad Pauli II. tempora vulgo bonus Legatus appellatus est. Aetate omni ad ultimam senectutem laudabiliter peracta. Decus Seraphici ordinis, obiit Αvenione landato Caelestinorum Monasterio, amplissimoque Collegio, in quo viginti quinque adolescentes in utroque dure instituerentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION