Elogia S.R.E. cardinalium pietate doctrina legationibus ac rebus pro ecclesia gestis illustrium a pontificatu Alexandri 3. ad Benedictum 13. apposita eorum imaginibus quae in pinacotheca Philippi cardinalis de Montibus spectantur

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

ARCHIEPISCOPUS SALERNIT A NusA JOANNE XXII. AN. MCCCXX. CR. PR. CARD. TIT. SS. SILVESTRI, ET MARTINI IN MONT.

IIT ANNO i II a X Praefectura ordinis sui in Aquitania ob vitae integritatem, miramque in concionando secundiam a Joanne XXII. ut Italiae malis succurreret, cum Guidone ordinis Praedicatorum Nuntius mittitur. Res enim tune tota Italia sus deque ibant, & omnia odiis, & armis personabant. Ita pertinaces erant in exitioso pro posito Principum animi, ut Caduceatores vel eloquentissimi nihil apud eos praeter breves inducias, obtinerent. Bertrandus a I borioso hoc negocio ad Archiepiscopatum Salernitanum evehitur, pauloque post ad Cardinatatum. Michaele de Caesena Schismati, eo a supremo Magistratu ordinis Minorum amoto in ejus locum substituit Pontifex Bertrandum, qui nihil non egit, ut pristinam in Seraphico ordine disciplinam restitueret. Adeo scientia, ser mone, scriptis claruit, ut Doctor famosus communiter appella

retur .

62쪽

ANNIBALDUS CAIEΤANUS SEU DE CECCANO ROMANUS

ARCHIEPISCOPUs NEAPOLITANUS A IOANNE XXII. AN. MCCCXXVII. CR. PR. CARDINALISTIT. S. LAURENTII IN LUCINA, DEINDE EPISC. TUSCULAM

OBIIT APUD S. GERMANUM i . JUL. 33so.

Agno ingenio, parique scientia praecipue Juris Divini ornatus primum Archiepiscopus Neapolitanus, deinde Cardinalis creatus est . Duas Legationes obivit alteram cum Petro Praenestino, alteram cum Stephano SS. Joannis, & Pauli Cardinalibus ad Phi. lippum Galliae, & Eduardum Angliae Reges, ut pacem inter eos statuerent. Primo inducias ad triennium impetrarunt, secum do elusa omni eorum opera ingens utrinque bellum exarsit. Hinc in Germaniam profectus est ad conjungendos contra Ludovicunia, Bararum Principes, quod cum satis feliciter praestitisset, desperatis pene Regni Neapolitani rebus consulturus mittitur, quo in negocio diu plurimumque laboravit, pactis tandem induciis metu centurarum Apostolicarum inter Ludovicum Regem Hungariae,& Reginam Neapolis Joannam . Ineunte anno Jubilaei Clemens VI. Pontis ex Annibaldum Urbi praefecit, qui exacto iniquo Tribuno plebis Nicolao Laurentii filio, divina, & humana administraret. Legatus Praefesturam aggressus ad S. Laurentium in Pibstibus duabus sagittis impetitur ictu vaeuor auctores sceleris in certi; omnis tamen sulpicio in Tribunum recidit, qui anathemate percussus aufugit in Bohemiam. Celebrato Jubilaeo Legatus decernitur ad Regem Hungariae , ut eum a mente gerendi belli Neapolitani deduceret. Dum iter suscipit ad Legationem per Campa niam . ibi inopinato morbo non sine veneni suspicione extinguitur, magno Christianae Reipublicae incommodo; Vir, inquit Guillelmus Cisengrenius, suae aetatis eloquentissimus, Poeta gravis, Theotin pus , sacrarum legum exercitatissimus, Uitas BB. Petri & Pauli Apostolorum doetissimis commentariis heroico versu conscripsit. 3 t

63쪽

A IOANNE XXII. ANNO MCCCXXVII. CR. CARDIN. TIT. S. ANGELI IN FORO PISCIUM. OBIIT AVENIONE 3. JULII i 3 3.

o Tephanum Columnam belli gloria, opibus, & rebus gestis inclytum Patrem habuit. A Joanne Pontifice Cardinalis renuntiatus jussus est contra Nicolaum a Laurentio tyrannum Urbis praesecturam administrare, & locum Judicis supremum in Causis Civilibus tenere. Hoc in munere tantam praestetulit morum integritatem , prudentiam, & aequitatem, ut vulgo justitiae norma indigitaretur. Fridericum Austriae Ducem adversus rebelles Ludovici Ba vari acies constanter & diu juvit, egitque ita solerter, ut Ludo vicus ex Italiae finibus semel iterumque eliminaretur. Hus consilio Pontifex selectos aliquot ex ordine Minoium Fratres in Armeniam ad praedicandum Christi Evangelium misit . viros doctrina, di eruditione praeclaros doctus ipse, eruditissimusque in deliciis habuit, & praesertim Fr. Petrarcham, qui eidem trium fratrum, totidemque nepotum senera aequo animo serenti pia dens in haee verba scripsit M Habent, magne Princeps , qui no hiscum vivunt, habebunt, qui nascentur postea, quod in te suspisciant, quod laudent, quod efferant, quod mirentur, infractum malis animi robur, & generosam vere Romani spiritus majestatem. Q

64쪽

A IOANNE XXII. AN. MCCCXXXI. CR. sae CARD. TIT. S. PEΤRI AD VINCULA,

. Egum conlanguineus , & amicus rogatu Philippi VI. RegIs Galliae, qui duos postulabat, solus in numerum jam plenum Cardinalium cooptatur. Μonitis a Clemente VI. Electoribus Imperii, ut alium in Ludovici Bavari locum substituerent, agente potissimum Τalayrando Carolus IV. Romanorum Rex electus est. Ut bellum inter Gallos, Anglosque saevissime coortum sedaret, eum Innocentius VI. Legatum milit cum Cardinali Capoccio . Imminente in Pictaviensi agro pugnae discrimine ad utraque castra coinmeantes , annitebantur ad continendas adversas acies; sed irrito conatu , sacessere jussi a Joanne Rege, qui, Francis magna strage

Profligatis, captus, mox in Angliam ductus poenas dedit contumaciae . Innocentius cogitans ea, quae pacis erant, simulque liberaturus Joannem , Glayrandum cum socio eodem in Angliam trajicere jussit, quorum opera tandem induciae inter Reges statutae sunt. Pace Bituricensi firmata , Rex Joannes Urbanum U. Av nione invisit, & decreta contra Saracenos transmarina prosectione, Dux ipie constituitur eum Talayrando, qui a latere Legatus Regem comitaretur. Magnum opus utriusque mors, quae eodem anno contigit, abrupit. Petrarcha Talayrandum appellat oculatissimum, ac lucidissimum Ecclesiae sydus. Fundavit Collegium Τωlosae, Petragoriis Sacellum S. Antonii cum x I t. perpetuis Sacerdintiis, & nobile Coenobium Carthusianorum apud Claramvallem.

65쪽

EPISCOPUs AEDUEN.A JOANNE XXII. AN. MCCCXXXI. CR. PR. CARD. TIT. S. CLEMENTIS OBIIT AvENIONE aa. IULII is s.

Ietate, ae doctrina praesertim V. I. clarissimus in Parisiens Sonatu Consiliarius fuit, & unus apud Regem e sanctiori Consilio . Creatus Episcopus Aeduensis pro Ecclesiastica jurisdictione coram Rege Philippo VI., Galliaeque Episcopis, ae Principibus in con ventum Anno I 3 as. vocatis docte seliciterque disseruit adversus Petrum de Cugneriis, qui in Parisiensi Senatu Advocatus, reje ctis Conciliorum Decretis, ae Patrum sinctionibus, petulantissimo ausu Immunitatem Ecclesiasticam evertere nitebatur. Rex rejecta Cugnerit impia sententia, jussit, ut Clerus jurisdictione, & liber tale Ecclesiastica veluti prius, & ut ratio postulabat, frueretur. Ex quo Philippus a Sede Apostoliea Catholici nomen obtinuit, & Pe trus ejusdem Regis petitione in Sacrum Cardinalium Collegium cooptatus est. Scripta ab eo egregia volumina diu, uti thesaurus, Parisiis asservata, & inedita malo fato anno is . perierunt. Prae ter multa multis in locis sacra aedifieia excitata, Collegium Aingustodunense Parisiis landavit, magnoque censu locupletavit.

66쪽

A BENEDICTO XII. AN. MCCCXXXVIII. CR. PR. CARD. TIT. SS. QUATUOR CORONATORUM,

Enedicto XII. consanguinitate proximus Cisteretensi ordini nomen dedit. Motus ejus virtute, & doctrina Patruus illum ex Abbate Episcopum Albiensem creavit, deinde Purpura decoravit, Cardinalem Album, ab habitu Cisteretensi cognominatum. Clemens VI. Legatum misit in Italiam amplissima auctoritate instructum, ut res foede turbatas componeret, pacem statueret, ac Principum animos conciliaret adversus Ludovicum Bavarum, qui novam in Italiam irruptionem, vastationemque minitabatur. Ab ea Legatione redux in Curiam, a Pontifice, totoque sacro Senatu ob Pacatam magna ex parte Italiam , contentum ultra Alpes metu Ludovicum, conciliatos Principes, ac populos, eliminatas haereses, assertumque Religionis splendorem magno honore exceptus est, &in praemium egregie navatae operae Tusculano Episcopatu donatus . In Academia Parisiens Cistereten. Collegium a Benedicto LII. incoeptum perfecit, sexdecim in Τheologia auditoribus perpetuo sentitis, & celebre Τemplum, quod Bernardinorum dicitur, alandamentis erexit. In exercendo onere Pastorali, quod invitus susceperat, multa successoribus virtutis, & sanctimoniae exempla reliquit. Nam hospites , & advenas exemplo S. Gregorii Magni Papae, quotidie ad mensam adhibuit. Pauperes urbanos, & exteros benigne sevit, infirmos consolatus est, carceribus mancipatos visitavit, pupillos, & viduas defendit, orationibus, & vigiliis sedulo vacavit. His intentus operibus vocatus est ad aeternam mer cedem recipiendam.

67쪽

GUIDO DE BONONIA

ARCHIEPISCOPUS LUGDUNERA CLEMENTE VI. AN. MCCCXLII. CR. PR. CARDINALISTIT. S. CAECILIAE,

OBIIT ILERDAE IN HISPANIA TARRACON. ets. Nov. 13 3.

I Oberti Bononiae, & Arverniae Plincipis filius, per matrem

Blancham abnepos S. Ludovici Regis, apud Joannem Regem con- singuineum suum magna in aestimatione suit. Ex Archiepiscopo Lugdunensi creatus Cardinalis Legationem obivit ad Ludovicum IIungariae Regem, ut eum arma illaturum in Regnum Neapolitanum cum Joanna Regina conciliaret. Rebus ex sententia compositis Romam revertus, cum Annibaldo Cardinali de Ceceano Annum Jubilaei 13so. celebravit, spatio quindecim dierum pro lucrandis Indulgentiis ad octo dies contracto, ut annonae dissicultati praeingenii advenarum concursu consuleretur. Ortam in Vibe seditionem cum Legati composuissent, Guido Patavium petiit, ubi Synodum habuit, & ex morbo convaluit ope S. Antonii, cujus L, psana in Τemplo recenter in ejus honorem erecto, solenni pompa collocavit. Hinc expensis suis onus suscepit statuendae pacis inter Joannem Galliae, & Eduardum Angliae Reges: mox feliciori exitu Legatus Innocentii VI. in Hispania pacem sancivit inter P trum Caliellae, & Petrum Aragoniae Reges. Carolus IV. Romae ab Urbano U. Imperator coronatus Germaniam repetens Guid nem in partibus Italiae Vicarium constituit. Hinc iterum in Hispaniam missus est ad sedandam novas Regum discordias. Dus suasi Rex Callellae Henricus cum Ferdinando Lusitaniae, & Carolo Navari ae Regibus foedus renovavit. Ilerdae obivit, Vir, inquit Petrarcha , magnanimus, super quem, praeter unum Pontificem , nihil vidit status Ecclesiae militantis.

68쪽

AEGIDIUS ALBERNOTI Us

ARCHIEPISCOPUS TOLET AN Us A CLEMENTE UI. AN. MCCCL. CR. PR. CARD. TIT. SANCTI CLEMENTIS,

Αgnanimi hujus viri praeclara gesta ab ejus aetatis Scriptoribus mirifice celebrantur . Sedis Apotholicae Legatus ab Innocentio VI. missus B. Petri Patrimonium a tyrannis vindicavit, ac plures Urbes, & Oppida in Aemilia, & Piceno Ecclesiae recuperavit. Ιii Vicecomites praecipuos ea tempestate pacis eversores arma mo vit, ac Bernabonem prope Bononiam adeo luculento praelio vicit, ut paucis fuga delapsis, reliqui vel acie occubuerint, vel in manus victoris devenerint. Tota sere pacata Italia, Avenionem re deunti Innocentius VI. comitante universo Cardinalium Collegio procul ab Urbe obviam prodiit, & in Consistorio magnopere laudatum Ecclesiae Patrem, Christianae libertatis vindicem omnium assensu appellavit. In IIungariam profladius Ludovicum Regem nomine Pontificis convenit, ut eum ad tuenda armis Ecclesiae jura excitaret, quod feliciter perfecit. Aliam Legationem Nea poli obivit, & Joannam Reginam fidei sacramento in Urbani V. Verba adegit, quae Sedi Apostoli eae Benefietariam se professa est. Bononiam ingentibus ornavit beneficiis, & Collegium pro Hispanica Natione ibidem erexit . Denique tota vita sic se gessit, ut eum boni omnes laudarent, ac diligerent, mali metuerent, eoque Vindice impune peccare desperarent. Corpus Assilio Toletum ad Templum S. Ddephonsi haud communi pompa translatum est. Nam Gregorius XI. Pontifex hoc ejus meritis tribuit, ut quicumque seretrum quantocunque spatio humeris b alarent, eamdem Indulgentiam consequerentur, quae anno Jubilaei visitantibus Uaticanam Basilicam conceditur. Non desuerunt toto itinere ingenui, nobilesque portitores.

69쪽

A CLEMENTE VI. ANNO MCCCL. CR. PR. CARD. TIT SANCTI VITALIS,

- Ingulari ingenii aeumine, & praestantia praeditus, Perusiae Juris prudentiae docentibus Baldo, & Bariolo operam dedit, tantumque profecit, ut venerabilis, & juris peritissimus a Baldo num paretur. Pro Romana Ecclesia contra Ludovicum Bavarum , aliosque rebelles invicte se gessit. Ab Innocentio UI. cum Τalayrando Cardinali mittitur ad Joannem Francorum, & Eduar dum Anglorum Reges pacandos, nihil tamen licet aequissimis pacis conditionibus propositis apud Joannem impetrare potuerunt, qui ini quo certamine superatus, & captus in Angliam traducitur. Tum Legati Joanne jam facto mitiore inducias inter illos constituunt. Eodem Legationis munere sensit, discordias inter Carolum NMVarrae Regem, & Carolum Ducem Normanniae composuere, &constituta pace inter Reges Angliae, & Scottae in Italiam reversi sunt. Clarissimis hisce in Christianam Rempublicam meritis illud ad Nicolai laudem aceedit, quod & in Consistoriis publicis, &concionibus suam libere proferret sententiam, utpote fidem, aequi'tatemque omnibus humanis rationibus anteferens . Litigantibus paupς ibus, quos bona causa niti animadvertebat, aderat conssiliis, di opibus, aere suo in eorum defensionem conductis Causidicis. Ex paternis bonis Perusiae Collegium, quod Sapientiam veterem ap pellant, erexit, in quo quadraginta Juvenes literarum studiis integro septennio gratis instituerentur.

70쪽

AB INNOCENTIO UI. AN. MCCCLXI. CR. PR. CARD. TIT. S. MARCELLI. BIIT v ITERBII ag. OCTOBRIS 1 369.

SEARCH

MENU NAVIGATION