Disputatio literaria inauguralis de praeceptoribus in rhetorum scholis apud Romanos ... rectori magnifici Henrici Egberti Vinke ... Examini submittit Janus Jacobus van der Kloes

발행: 1840년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

pue extra urbem ci). De Quinctiliano , fuerit

lae Vir consularis necne, disputatur 2). Frontonem vero, Antonino Pio imperante, ConSulem fuisse ConStat. Dct aestimatione quaerentibus, qua gaudebant Bhetores, tenendum est, quod jam animad- Vertimus , plerosque artem suam exerCutSSe, ut haberent, de quo viverent. Ita nonnumquam evenit, ut eorum avaritia notaretur, quod non potuit non discipulorum Vel paren tum odium in eos excitare. Cum porro in se rioris conditionis hominus essent, a nobilioribus interdum contumeliose tractabantur. Orbilius librum , cui est titulus Perialogos, edidit, continentem querelas de injuriis, quas Prosessores negligenter ab ambitione parentum acciperent I). Sed ex eodem, qui hoc nar rat, Scriptore patet, caussam harum injuria

tentarunt viri docti. Burmannus pro negligentor ab ambitione nec infrequentor conjecit, vel immerentes, Vel Non negligentes. Legendum esse videtur negligentiuas ambititione. Quae conjectura commendatur, Si Con Sideremus , nonnullos libros manuscr. et editionem Vet. variare in lectione vocis negligenter, pro qua alii h bent negligentiae, alii negligoniq. Quaenam autem illa parentum negligentia significetur, satis apparet ex

iis, quae j b disputavimus.

52쪽

rum non unice in parentibus silam suisse. DFuit autem sic scribit, D naturae a Cerbae non modo in antisophistas, quos omni sermone laceravit:

sed etiam in discipulos, ut Horatius significat, Plvosum eum appellans, et Domitius Marsus scribens: Si quos Orbilius forula scuticaque cecidit. Ac ne principum quidem virorum insectatione abstinuit, reli V Neque magis in contem tu suisse Rhetorum genus, ex Plinii loco, l. IV. ep. ai. essici potest; ubi legitur: χ Praetor hic Valerius Licinianus) modo inter eloquentissimos Caussarum aCtores habebatur: nunc eo decidit, ut exsul de Senatore, Rhetor de Oratoresieret. Itaque ipse in praefatione dixit dolenter et graviter: Quos tibi, Portuna, ludos facis ' Fracis enim ex Professoribus Senatores, ex Seniatoribus Professores. Cui sententiae tantum bilis , tantum amaritudinis inest, ut mihi videatur ideo professus eSSe, ut hOC diceret . Animadvertendum est enim hic agide uno Liciniano, qui relegatus ob incestum, Rhetor de Oratore factus fuerat si . Etenim ipse Ρlinius alibi valde honorifice de Rho-

53쪽

toribus loquitur si . Porio opportunitaS c OS injuria assiciendi non magua ei ut in iis, qui cives Romani essent: quo jure liberalium artium cloctoreS , Romae artem profitentes , a Iulio Caesare aliquando donatos esse novimus 2). Quin etiam nonnulli ab avaritia adeo fuerunt remoti, et liberalitate sua sese in animos di Scipulorum et parentum eum in modum in Sinu bant, ut legum defensione non indigerent 5). Qua in caussa illuStre exemplum est Summi doctoris Alabandensis Apollonii, qui, quum Incrcede doceret, tamen non putiebatur eos, quos judicabat oratoreS non POSSC evadere, operam apud Sese perdere, dimitte butque et, ad quam quemque artem putabat eSSe aptum,

ad eam impellere atque hortari solebat έ .

Praeter avaritiam alia vitia Rhetorum suae aetatis notavit Quinctilianus B Praeceptores Vinquit, D libenter detinent, quOS OCCupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas ,

partim ambitione , quo dissicilius sit, quod pol licentur, partim etiam inscientia tradendi vel negligentia

fl) L. II. cp. 3. . quo genere hominum nihil dub

ibi Instit. 0rat. l. XII. c. I l. j l4.

54쪽

In Romanis Rhetoribus fuiSSe, qui res Suli Slevius curarent, atque in hoc quoque hominum genere suisse nonnullos arti Suae minus idoneos vel impares si), etiam Sine antiquitatis testimoniis facile credimuS. Horum hominum Vero ambitio in caussa e-Tat, cur prudentia adhibenda esset in liberis dicendi magistro tradendis. Facile enim lioc modo ceteri doctissimi Ρrofessores Offendebantur , et simultates inde Suscipiebantur: quod praesertim accidebat, Si parens Vel tutor, vel quicunque aliuS pueros ad scholus mittebat, celebris nominis vir esset. Hoc docent dicta Plinii, qui, cum Maurico Rhetorem quaereret, ei Scribit. Nec ignoro suscipiendas onsensas in eligendo praeceptore. Sed oportet

me I) liorum unum alterumque exemplum reperitur

apud Quinctilianum. Magni nominis Prosessorum aliquis, ut opinor, haec sere scribit) interrogatus, quid

ESset σχημα et νοπια, neScire Se quidem , sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione, respondit. - Α-lius percontanti, I heodoreus an Apollodoreus esset Ego, inquit, parmul; rius Sum. - Ηio nimirum ignorans eos esse Rhetorum sectas, et credens de gladiatoribus agi, parmulariis Se favere declaravit. Haec interpretatio Gesneri est. Quamquam Quinctilianus Oxplicasse responsum hiano in modum videtur, quasi Rhetor se de his Omnibus nihil scire vello tacito assi masset. Nam odii it s nec sane potuit urbanius ex Cotis es-

si ine inscitiae suae clabi ' ; Ιnsi. 0rat. I. II. c. I l. ἶ2.

55쪽

me non modo ostensas , Verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo Subire, quam parentes pro suisV I). Varia igitur ratione eos discipulos sibi Oonquisivisse, atque, ut eo pervenirent, egiSSU, quod minus honestum esset, ipsa rei ratio dOCet. Legimus, ne alia asseram, plureS non tam institutionis bonitate, nec disciplinae Se veritate gloriam Sibi et scholis suis celebritatem quaesivisse, quam turpiter cos hominibus adulatos fuisse, et, quod virtutibus non pOS- sunt, ambitione effecisse su). Et sane saepe evenisse credibile est, quod cecinit Horatius: D Frater erat Romae consulti Rhetor, ut alter Alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi foret, huic ut Mucius

Denique, ubi de aestimatione , qua fruebantur juventutis doctores apud Romanos agitur, Vix

digna est, quae attendatur, parentum nonnullorum morosita S , Semper aliquid reprehendentium , et liberorum Suorum Stuporem in Culpam Rhetorum vertentium. Festive hanc gregem exagitat Iuvenalis, qui parum reputant,

non s

56쪽

non, ut e lapide aut trunco signum aliquod vel imago a Statuario exsculpitur, ita ex omnibus , etiam tenuissimi ingenii pueris, paucOTum annorum Sputio, Viros doctos estingi atque sormari, neque ex quovis stipite pulcrum simulacrum edolari posse si .

Celeberrimorum melorum nomina

Scio esse nonnullos, qui de Rhetorum rebus agentes , distributionem quandam aSSumant. Sic recentissimis de eloquentia apud Graecos et Romanos Scriptoribus, viris longe doctissimis, placuit divisionem Rhetorum reVOCare, quam Quinctilianus dixit antiquam , et pro antiquata videtur habuisse. Secundum eam treS statuuntur Oratorum Classes, Attica, Asiana, Rhodia: totidem dicendi genera : totidem Rhetorum scholae. Divisio illa proficiscitur ex diverso genere eloquentiae, quod sive Athenis, sive in Asia, sive Rhodi mugis sequebantur Oratores. AtticoS Volunt pressOS 1uisse et integros, nihil Superfluum admittentes; Asiu- Dos inflatos et inanes habent, judiciumque iis

57쪽

ac modum desuisse assii mant. Τertium deni que genus Rhodium adjecerunt, quod velut me

ilium atque ex utroque genere mixtum ESSE VO-lunt. Qui hoc dicendi genus sectati Sint, neque Attice preSsos, neque Asiane abundanteS fuisse. Cujus rei hanc caussam asserunt. ΑΕ Schinem , a Demosthene victum, Rhodum petiisse Bhodiosque docuisse artem oratori m. Itaque gentem illam Atticam recepisse eloquentium; isto tamen coelo atque terra degene

xatam.

Verum continuo in oculos incurrit istius divisionis incerta ratio. Quam ob rem idoneis hujus rei judicibus inter antiquos minime Satisfecit. Merito enim Quinctilianus rogat, quis Atticus orator hoc modo dicendus sit 3 DSit

Lysias: hunc enim amplectuntur amatores isti-US nominis modum. Interrogare tamen

Velim, an Isocrates Attice dixerit 3 Nihil e nim tam est Lysine diversum. Negabunt. At ejus schola principes oratorum dedit. Quae-xatur similius aliquid. Hyperides Atticus 3 Certe. At plus indulsit voluptati sitaque , hoc enim vult Quinctilianus, hic Atticus non erit Atticus, sed Asianus l). Transeo plurimos, Lycurgum , A ristogitona, et his priores Isaeum, Antiphontem: quos , ut homines inter Se genere similes, disserentes dixeris specie. Quid. - AeschinuS 3 nonne his latior, et audentior, ci

58쪽

et excelsior 3 Quid denique Demosthenes non

cunctos illos lentres et Circum SpectOS, Vi, Sub limitate, impetu, cultu, Compositione Superavit 3 non insurgit locis 2 non figuris gaudet

non translationibus nitet 3 non oratione ficta dat tacentibus vocem 3 non illud jusjurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnato Tes reipublicae satis manifeste docet, praeceptorem Platonem fuisse 2 quem ipsum non Λ sianum appellabimus, plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum PV 1 . Quinctilianus multus est in exemplis asserendis, quae ostendunt discrimen, quod in divi-Sione modo memorata Sumitur, minime verae Terum naturae Congruere: qui locus lectu di

gnissimus est. Nec immerito judicat falli eos, qui solos esse Atticos credunt tenues, et lucidoS, et significantes, et quadam eloquentiae frugali

lato ContentoS, ac Semper manum intra pallium continentes. Quam ob rem in clarissimis Ora toribus, quorum nobis Scripta fortunae benignitas servavit, multum haeSitabimus, utrum eos ad Asianos an vero ad Rhodios reseramuS.

Divisio porro illa nullo modo Rhetorum res illustrat sive conspectum historiae ipsorum suciliorem ossicit. Quinctiliani jam tempore sue-Tunt, qui Ciceronem propicr nonnulla loca, inqui l) quinet. Inst. 0rat. l. XII. e. 10. j I 0.

59쪽

quibus concitatius dicendi genus adhibuit, ad

Asianos reserri vellent. Hoc scilicet pertur bare est, non illuStrare. Denique plurimorum Rhetorum Scripta ae Viam non tulerunt. Hos igitur in certas classes dispescere si voluerimus, circumspicienda erunt antiquorum testimonia, atque ancipiti horum judicio in re admodum ambigua fides crit tribuenda ; ut eos taceam, quoS ad Certam Classem relatos fuisse non reperimus. Quid multa P Divisio , quam memora Vim HS , quum primo loco idoneo fundamento careat, deinde per se inepta sit, porro inutilis, denique talis, quae ad plurimos adhiberi nequeat, nulla opus esse videtur defensione , cur eum in recensendis celeberrimis Rhetoribus non Simus Secuti. Primo igitur loco huc in censum veniat: C. Albutius Silus, Novariensis. Sueton. de Clar. Rhet. c. 6. Non obScurus ΡroseSSOr atque auctor; Quinctil. Inst. Orat. l. ΙΙ. C. 15. 9 56. - ΡOrro: Apollo rus, Pergamenus. Apolloniae praeceptor fuit Caesaris Augusti; Quinctil. In St. Orat. l. III. c. I. 9 17. Ille, Τheodoro Oppo Situs , praecipue in se studia Convertit; es. Supra , 5. Venescii reus ab Asinio Pollione de sensus est, sed damnatus Massiliam secessit, ubi docuit; Senec. l. II. Contr. 15. Apollonius, Alabandensis, c0gnomine M0lon.

60쪽

Vixit in insula Rhodo ; Strab. Geogr. l. XI V. p. 655 ct 66i , Dionys. Halic. de Din. C. 8.Idum Romae aliquamdiu docuit; Cic. Brut. C. 89, Valer. Max. Memor. l. II. c. 2. 9 5. Cicero plus semel eum audivit ; Brut c. 89,90, si , Quinctil. Inst. Orat. l. XII. c. 6. 9 7. Et plures Romani, ut Favonius, Servius Sul Picius, Luccejus; Caesar, Sueton. in Vit. C. 4. Porquatus ex ejus disciplina profectus fuisse dicitur; Cic. Brut. c. 7o. Multa de rhetoricuscripsit; Quinctil. Inst Orat. l. ΙΙΙ. C. I. 9 16. Minime vero hic confundi debet cum Apollo. nio Alabandensi , qui a Strabone l. l. una Cum

natus fuit. Philosophiae eum non admodum favisse , patet ex Cicerone, de Orat. l. I. C. 17 ad quem locum imprimis conserri meretur Hen-xiclis., in edit. Cicer. p. 56. Vid. etiam onO- masticum Tullianum , voce Apollonius. Ejus liberali tatem supra p. 57 memora Vimus. Arellius Fuscus. Duo hujus nominis decla maiores fuisse videntur; nam Seneca Rhetor

passim de Arellio Fusco et de Arellio Fusco patre loquitur. Filium intelligi putant, Plin. Hist. Nat. l. XXVIII. c. 12 ; qui item Rhetor

erat, et a Seneca laudatur, l. I. contr. 6. De patre haec leguntur apud Senecam, Conti'. l. II. praef.: B Erat explicatio Fusci Arcilii

splendida quidem, sed operosa et implicita:

SEARCH

MENU NAVIGATION