Disputatio literaria inauguralis de praeceptoribus in rhetorum scholis apud Romanos ... rectori magnifici Henrici Egberti Vinke ... Examini submittit Janus Jacobus van der Kloes

발행: 1840년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 연설

21쪽

manos primis jam temporibus proprium sibi

quoddam coluisse eloquentiae genus, e sun ebribus orationibus putet, quas in laudes mortuorum habere solebant I), quarumque nonnullae Ciceronis adhuc aetate exstabant sa). Neque admodum Vei Osimile est, ratione habitas erum geStarum, quas proditas invenimus, principibus istis viris, qui, regibus expulsis, sapienter ordinarunt rempublicam eamque consilio administrarunt, eloquendi facultatem defuisse, qua popularium animos vel excitarent vel Componerent. Cicero quidem, etsi se de eorum meritis nihil scriptum legisse testatur, conjectura tamen ductuS, Suspicabatur in antiquissimis illis laudabiles suisse oratores 5): et poterat, si reputemus, quae de plebis motibus,

oratione pacatis, similibusque antiquae eloquentiae speciminibus relata novimus. Eas tamen Iaudes haud ita magnas fuisse, ipsa nOS monet temporum, quibus inclaruerunt, conditio. Vivebant enim in civitate continuis bellis agitata; lingua utebantur parum exculta; praeterea eo maxime ferebatur gentis indoles, ut promti magis essent ad agendum, quam ad inveniendum et excogitandum Celeres atque pa

- 13 Classicus do hoc more Iocus Oxstat apud Polybium I. VI. c. 53. Ceterum frequens laudationum montio fit ab antiquis.

22쪽

iciti. Horrido itaque et jejuno usi sunt dicendi genere, nullo artis ornatu illustri, quale homines decebat omni eruditione destitutos , quodque aptius erat ad imperandum, quam ad

alliciendum conciliandumque accommodatiuS. Ne vero durius hoc nostrum videatur de antiquissimis illis oratoribus judicium, ad Ciceronem et Quinctilianum provocare lubet: qui, non dico de his eorumve aequalibus, sed de iis oratoribus agenteS, qui proxima aetate istis successerunt, Laelii, Africani, Catonis Gracchorumque adeo dicendi genera horridiora fuisse

dicunt i): licet pluribus probari possit vete

rum testimoniis, cunctos liOSce Graeca humani

tate quodammodo jam fuisse imbutos su).

Verum enimvero mature Graecorum Com

il) fons. Cic. Brut. c. 17, collat. c. 85 et passim. Idem Orat. c. 45 Catonis Orationes horridulas vocat. Cf. imprimis Quinctil. Inst. 0rat. I. XII. c. 10. g 10 23 De Catone, Graecis litteris operam naVante, BCOuratissime egit doctiss. I. u. van Bolliuis, diatr. in M. Porcii Catonis Censorii scripta et DBgmenta , P. PSqq. , qui omnes omnino collegit Veterum locos, quibus haec res illustrari queat. De Laelii et Africani eloquentia eorumque litterarum studio es. Cic. Brut. c. 21 sqq. ibique interpΡ. Gracchos Graecos habuisse eloquentiae doctores auctor est Cicero, Brut. o. 27 et Plutarch. Τ. Graccho, C. B. Erecentioribus Romanae eloquentiae usque ad Caesares historiam tradidit F. Ellendi, in pro- Ieg. ad edit. Bruti, Bullim. Ib25.

23쪽

mercium in rebus Romanis vim hubure coepit. Nam quum , Pyrrho fugato Tarentinisque du- victis, anno Urbis 48έ, plures hujus urbis in colae Romam inigrassent si), a principibus in civitate viris filiorum educationi praepositi

Sunt: quorum institutionem ita curarunt, ut sensim paulatimque verum litterarum amorem excitarent, nonnullorumque animos Praepard

xent ad Graecae humanitatis ambitum melius percipiendum. Sic praeparati Romani deinde majorem cum Graecis contraxerunt notitium , quo tempore , Bello cum Perseo sinito, anno Urbis 586, Achaei de sinu patriae erepti et magno numero in urbem evocati sunt, ut caussam ibi de fenderent, ac suspicione sese liberarent, quasi

Regis partibus contra Romanos favissent su). In quibus quum essent plures, qui praecipuas in

urbibus suis dignitates obtinuerant, in con Suetudinem et usum nobilium Romanorum recepti sunt, eorumque familiaritate hoc maxime esse cerunt, ut Graecae elegantiae studium Romae magis magisque evalesceret. Alii, quum et ignavo otio torperent, et rebus neceSSariis, ut solent exsules, plurimum carerent, ad humaniora studiu conversi, multis Romanorum ad

24쪽

oadem suscipienda hortatores exstitisse viden

Illos autem statim, postquam in Grbem advenerant , scholas condidisse, in quibus Graecas artes disciplinasque juvenes discerent, non Idmodum credibile est; Verum tum demum, quum diutius, quam fas erat, in urbe et per Italiam detinerentur, aliorum exemplum S Cuti, id consilii iniisse videntur. Nam, ut tradit Suetonius cu), Crates Mallotes, quem ab Attalo rege, Sub annum sere Urbis 585, ad Senatum missum CSSe legimUS , quum adVerSa Valetudine a reditu arceretur, Grammati Cae Studium in urbem intulit primusque eam artem publice professus est. Huic vero Suetonii testimonio non obstant, quae de ludis litterariis apud Livium aliosque I) tradita invenimus. In his enim pueros ultra primas litteras non CSSe progreSSOS, recte judicat Wοwerus ;qui idem censet, Spurium Carbilium, quem memorat Plutarchus 5), ab iis, qui praeces- Serant, eo tantum nomine diversum fuisse, quod

25쪽

qu ad paulo majore arte in pueris instituendis usus Sit sa). Eodem sere tempore, quo Crates , Vel paulo certe post eum , Rhetores quoque publice Romae prodiisse videntur sa). Prima eorum mentis exstat in Senatusconsulto, quod, anno II Bis 592 latum, integrum nobis servaVit Suetonius I): D C. Fannio Strabone, M. Valetio nossalla Consulibus, M. PompoΠius PraH-tor Senassum COHSuluit. Quod perba facta sunt do Philosophis et motoribus, esse ea res

ita consuerunt: ut M. Pomponius praetor animadνeristret, curaretque, ut ei e re . qus Sua videretur , ut Romae ne essent V )Quo minus Vero patrum auctoritas eam haberet vim, ut totum exstingueretur Graecae eruditionis studium, fecerunt philosophi illius aetatis nobilissimi, Carneades, Diogenes et Critolaus. Hi enim, anno Urbis 598, quum Bo

mam legati missi essent 5) ab Atheniensibus,

ut l) Wowor. de Polvmath. C. 4. 2) Sueton. de Clar. Rhetor. c. n Rhetorica quoque apud nos, perinde atque Grammatica, sero recepta est. V 33 l. I. c. l. 43 Idem Senatusconsultum memoratur a Gellio,

Noot. Att. l. XV. c. II, quo tamen loco vocem Lati-riis ejiciendam esse recte judicarunt interpretes. CT porro fithun. l. XIII. p. 6l0 F, et Senec. Consol. ad Iolv. o. I 0.

26쪽

ut remissionem impetrarent muletae, quam ob Oropum vastatam ipsis Senatus imposuerat, dicendi sua facultate , quemadmodum declarat

Aelianus I): n εις τοσουτον ἐνέρρεψαν την συγκλητον, ως εἰπεῖν αυτους' ἔπεμψαν Ἀθηναῖοι πρεσβευοντας, Ου τους πείσοντας , γαρ τους βια- σομ ρυς ημας δρασαι, οσα θελουσιν ' Neque Ve-TO Unumquemque tantummodo e Senatoribus

admiratione sui percelluerunt, verum etiam disputationibus , quas ostentandi gratia magno hominum conventu habuerunt 2), universo populo probarunt, quantum prodesSe pDSset arS , dummodo ingenio natura ad dicendum apto recte adhiberetur. Tanta illi persuadendi facultate erant praediti, ut Cato Censorius, audito Carneade, quam primum eos dimittendos eSSuCenSeret, quum, illo Viro argumentante, quid

veri esset, haud facile discerni posset b). Maximos igitur in arte dicendi Graeci secerant Progressus, quo tempore Romani non nisi

tat R. Κue inerus, in Comment. de Ciceronis in philosophiam ejusque partes meritis. Ilamb. I 82b, p. 9 not. 6. li Var. Histor. l. ΙΙΙ. c. 17. 2, Gell. Noot. Att. l. VII. c. ra, Plut. Cat. Maj. c. 22. Gellii locum totum doscripsit Macrobius, Sa

turn. l. I. E. 5.

3) Plin. Hist. Nat. I. VII. c. 31. Idem quoque tradidit Plutarchus, loco, quem modo attulimus. CLLIndenus I. L p. 25 sqq.

27쪽

leviter eam attigerant. Nec mirum: num quatuor jam seculis ante in Sicilia prodierant Corax et Tisias, quos primos fuisse artium Scriptores tradit Quinctilianus si). Non reseram , quanta incrementa rhetorica ceperit a sophistis, qui eadem illa aetate per totam fere Graeciam exstiterant. Hi enim nullum genus disputationis a se alienum putantes 2) , arrogantibus sane verbis docere se profitebantur, quemadmodum caussa in serior dicendo superior sieri

p0sset 5 . Neque pluribus demonstraverim ,

quan- 13 Inst. orat. l. III. c. I. g 3. Cf. omnino Sext. Empir. adv. Mathemat. P. 370, qui multo magis audiendus est, quam Diogen. Laert. , de Vit. et plac. Philosoph. I. VIII. g 5T, qui Aristotelem scripsisse ait in libro σοφιστου nomine inscripto, Empedoclem Rhetoricessuisse inventorem. Satis enim probavit Clar. Geel, in Hist. Crit. Sophist. , quae reperitur in N. Act. Litt. Societ. Traj. P. II., Empedoclem Corace minorem Butate suisse, Sect. ΙΙ. c. I. g 1. Ρutat autem Uester- mann ., Gesoli. der Bereds. I. I. g 29, 3, verba Sexti , quocum consentit Quinctilianus, i. i. scribens: s Empedoclem primum aliqua movisse circa Rhetoricen, ' accipienda esse de methodo, quam in docendo secutus sit ille philosophus. Ceterum de Corace eL Tisia ex ipsis sontibus accurato egit Wes termanu, l. I.

g 27 sqq.

28쪽

quantopere eam informaverit Isocrates, qui, quum consu Sam accepisset dicendi exercitationem, primus, disserendi subtilitate et naturae obscuritate relicta , ad orationes civileS Se contulit, et in ea materia constanter claboravit si).

Eloquentiae pater a Cicerone sa) appellatus est, cujus domus cunctae Graeciae quasi lucus vulciam patuit atque incina iliconesi I), cujusque e ludo tanquam ex equo Trojano meri principes prodierunt ). Praestantissimos igitur discipulos habuit in omni studiorum generC , idemque discipulorum , qua pollebat, nobilitate

Aristotelem quoque excitavit, ut artem OrὼtOTiam tradere, scriptisque eam illustrare inciperet 5). Illius autem opera ac Studio OPUS περὶ 'Pητος in ηe conscriptum est, ex quo de Grae- eorum in hac arte progressibus judicari potest.

23 Cic. de Orat. I. II. c. 3. 33 Id. Brut. C. 8. 4) Id. de Orat. I. ΙΙ. e. 22. CL Id. 0rat. c. I 3,xilii haec verba leguntur: s Ρlato, exagitator omnium Blaetorum, hunc miratur unum. 53 Cic. de Drat. I. III. c. 3b, Quinci. Inst. 0rat. I. ΙΙΙ. c. l. k M.

29쪽

Ad magnum igitur persectionis gradum rhe torica apud Graecos pervenerat, licet Corruptelae jam hic illic apparuissent initia, quo tempore Atheniensium legati in urbem profecti Sunt: unde facile patet, quantos fructus ad di celidum Romani ab iis percipere potuerint. Neque tamen ideo continuo Rhetorices studia in urbe essio ruerunt. Vehementer enim obstabat nimius antiquitatis amor, Romanis prae aliis gentibus insitus: praeterea Verebantur principes in civitate viri, ne una cum Graeca institutione Graeci mores inducerentur, qui pristianam opprimerent SeVeritatem et morum sim plicitatem. Quibus sortasse metus accede bat, ne ex infima etiam plebe homines e

sisterent , dicendi facultate praediti, qui juris nequabilitatem defenderent, atque , hisce in nixi praesidiis, patriciorum potestatem frange

rent.

Parva igitur Romae Rhetorices fuere initia, neque magnopere publicarum Scholarum nume-Tus CreSCere poterat; quum alii domi privatos magistros liberis praeponerent; alii vero ipsi filiorum institutionem curarent; alii denique in ipsam Graeciam filios erudiendos mitterent. Haec Omnia, quum postea elegantiora studia promovisSe cenSenda sint, diu tamen ea Romae retardarunt. Contra, judiciorum ratione melius ordinata, Oratoribus latior campus OS-

30쪽

tendendae eloquentiae aperiebatur. Tum enim non tantum in Senatu et coram plebe artis praecepta ad vitae communis usum adhibere poterant, Sed etiam cauSSas privatas coram judico disceptabant; quae juris certamina, ut

apud Graecos, Sic quoque apud RomanOS, maximam vim habuerunt ad rhetorices studia PromoVenda, propterea quod oratorem multis rebus adstrictum tenere solebant, quibus in dicendo Sese accommodaret ti). Quum vero deinceps Graecorum consuetudine plurimi Romani bonarum litterarum fructus et suavitatem ultimis labiis degustassent, Censores prohibere non potuerunt, quominus Latini eliam Rhetores in urbe schola S aperirent.

Nam quum frequens juventus ad eorum ludos conveniret, totosque ibi desideret dies, anno Urbis 662 , tollere edicto eos non potuerunt 2 .

13 Unde non desuerunt, qui rostris, ἁγορα, sero, clepsydrae, sim.que rhetoricen originem debere dicerent. Vid. hac de re doct. A. 8 r, in Symbol. Τho l. Τ. VII. q. 237. 23 Edictum memoravit Suetonius , de Clar. I het. c. 1.

Continebatur hisce verbis : , Cn. Bomitius Aenobarbus et L. Licinius Crassus, Censores, ita edixerunt: Renuntiatum est nobis, esse hominos, qui novum genus disciplinae instituerunt: ad quos juventus in ludum conveniat: eos sibi nomen imposuisso Latinos Rheto-ν s : ibi homines adolescentulos totos dies desidere.

SEARCH

MENU NAVIGATION