Disputatio literaria inauguralis de praeceptoribus in rhetorum scholis apud Romanos ... rectori magnifici Henrici Egberti Vinke ... Examini submittit Janus Jacobus van der Kloes

발행: 1840년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 연설

41쪽

publicis vacabant, praecipue literarum studiis impendisse. Inde Otium literarium dicunt, et loca, in quibus literis operam navabunt, Scholae dicebantur. ΔCholasticus is erat, qui literis colendis tempus terebat. Hoc nomine appellabantur studiosi juvenes , qui in scholis discebant i): qua Vi Vocem GraeCam σχολαστικος in Antonini de rebus suis commentariis su) positam esse, notavit Gaiaheru S. Praesertim vero eo nomine dicebantur docentes, primum diverSarum artium , tum Vero rhetorices. Sic in Dial. de causis corrupi. eloquent. C. 55. D At nunc adolescentuli nostri deducuntur in scenus Scholasticorum, qui RhetorES DOCantur.

Sophistae. Sophista est, apud quem dicendi artificium discitur; cf. Juven. Sat. VII. VS. 165.

Des mercodo Rhetoribus oblata.

Variu luc quaeri possunt: et primum quidem a quibusnam ea data, vel potius, fuerintus

mercedes Publicas GH Uero priνatas. Diu apud Romanos Rhetores docuerunt sine ulla mercede publice iis concessu. Ita fiebat, ut, sicut artifices, artem suam pretio discen-it ili Quinctil. Inst. 0rat. l. XII. c. ll. j I 6.

42쪽

tibiis venditarent. De Plutarchi loco, qui est in Quaest. Rom. 59 : D οψε ἔρξαντο ρεισθου διδασκειν , καὶ πρωτος αγεωξε γραμματοδοασκαλεῖον Σπυpiος Καρμίλιος ἀπελευθερος Καρβιλίου του πρωροτου γόαμιετhν εκβιαλοντος '' dissicilis quaestio est.

Etenim ex Spurio Carbitio liberto memorato intelligitur, annum Urbis sere 6oo designari, quo tempore disciplinas mercede tradere Romae non inaudita reS erat. Itaque cum Wo-Wexo i) peculiaris quaedam ars in Spurii in

stitutione quaerenda est; aut statuendum , ante eum tale γραμνατογῶα ζαλπιον non in usu fuisse. Quidquid hac de re judicatur, privata

Rhetorum illis temporibu S merces erat. COD- veniebat igitur parentes inter et Rhetorem depretio, quo dato, liberos institueret. Quorum nomen celebri u S erat, quorumque Scholae magno discipulorum numero frequentabantur, eorum institutio majori pretio constabat. Inde enim explicandum esSe Romanorum morem puerΟS non continuo eminentissimo doctori tradendi, sed detinendi apud minoreS, quem Conqueritur Quinctilianus 2), verosimile est. Non vero Semper de mercedibus pacti Sunt praeceptores atque parentes. M. Certe Antonium Gniphonem nunquam hoc secisse auctor eSt Sue

43쪽

tonius si). Deinde praesertim a nobilioribus honoraria accipiebant, et a Senatoribus, quos fautores habebant. Usu enim venit, ut illi suo sumtu Rhetorem alerent, ad quem Studiosa j Ventus conflueret a . De tempore, quo Pecunia SOIUebmur, parum constat. Dicebatur illud Minoroal ; quod sic dictum videtur a Minervae festo, quo discipuli magistro mercedem asserebant. Non enim Macrobii tempore in Quinquatribus, qui in honorem Minervae, Inense Martio Celebrari solebant, Minervat tantum praeceptoribus datum fuisse, antiquitas hujus nominis mihi e- Vincere videtur 5). Altera quaestio, quam hoc loco tractare opexae pretium est, Tufertur ad mercedis quantitatem.

Si Iuvenalem audiamus, privata haec mer ces tenuissima sere fuit. Is enim eam lautis simam dicit, quum babeant accipiantque tantum pecuniae, quo frumentum emere possint έ).

i) Be Ill. Gramm. C. T. 23 CL Casaub. ad Sueton. Vespas. C. 18. 33 Macrob. Saturn. l. I. c. I 2: o hoc mense Martio) mercedes exsolvebant magistris. Bernhardibus, Grundr. d. Rom. Litt. p. 22, judicat Macrobium h. l. do suo tantum tempore loqui, ejusque dicta de priori

bus temp0ribus nou Valero.

44쪽

Bomanis enim hoc moris erat, ut iii balneis, villis aedibusque condendis nullis sumtibus par Cerent, nec parci essent in epulis magnificentissimis habendis, sed institutionem liberorum Suorum parum curarent. Et, Si citharoedo pro una productione ducenta SeStertia Concedere non gravarentur, disticulter toti dum Rhetori per annum concessissent IJ. Ρrelium autem,

quod

, Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt Consilia, et vitae diversum iter ingredietur, Ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,

Summula ne pereat, qua vilis tessera et Onit Frumenti: qNippe haec merces liautissimu

-- - , Sed vos parentosi scit . in saevas imponitu leges, si praeceptori Verborum regula Constet,st legat historias; auctores noVerit omneS., Tanquam ungues digitosque suos : ut forte rogatus, Bum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat Nutricem Anchisae, nomen patriclinque noverCae Anchemoli : dieat, quot Acestes vixerit OnDOS, quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas pExigite, ut mores teneros ceu Pollice ducat, Ut si quis cera vultum facit: exigite, ut sit Et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, Ne faciant vicibus. Non est leve, tot puerorum observare manus Oculosque in lane trementes. Haec, inquit, cures, et, quum Se verterit annus, Acolas, victori populus quod postulat, aurum. Ex quo loco apparet disciplinarum praecei tores per totum annum non majus praemium Consecutos fuisse. qua

45쪽

quod Rhetores accipiebant, illud superabat, quod Grammaticis tribuebatur si). Neque ο-

mittendum est, Satirarum scriptorem harum rerum testem esse minus locupletem. Iuvenalis enim , quum Sat. VII parentum a Varitiam in iis, quae ad liberorum informationem pertinerent , perstringit, ea, quae de Rhetorum

honorariis dicit, nonnihil exaggerasse CenSendus est. Hoc certe satis constat labem avaritiae non eum in modum Romanis adhaesisse, ut nulli omnino essent, qui doctores juventutis lautius tractarent. Ita enim Gniphonem novimus plura ex liberalitate discentium con-Secutum eSSe, quum nunquam de mercedibus

pacisceretur sa). Porro de Antonio Cicero re seri, eum S. Clodio Rhetori duo millia jugorum campi Leontini assignasse. Quod vero quam insigne donum visum fuerit illis temporibus, ex Ciceronis verbis colligi potest: χ At quanta merces data est Rhetori P Audite, audite , P. C.; et cognoscite rei p. vulnera. Duo

millia jugerum campi Leontini S. Clodio Rhe tori assignasti, et quidem immunia, ut populi

quam una hora victoribus, h. e. iis, qui in ludis cir-ecnsibus, Vel in amphitheatro, Vel in theatro vicerant, populi suffragio contingeret. IJ Juv. 8at. VII. Vs. 217. 123 Suet. de Ili. Gramm. c. 7.

46쪽

Romani tanta mercede nihil sapere disceres iSed praeter tenuitatem mercedis accidit illis temporibus, quod ne nunc quidem ignotum est: negligenter soloebautur Uebita, algus constituti pretii pars a sorWis abri iebatur. In debitis mercedibus solvendis adeo negligentes erant discipuli, ut plures dicendi magistri, umbratilis vitae pertaesi, e scholis transirent ad forum , atque patroni fierent CauSSa-Tum , quorum vita minuS molesta et quaeStu Osior erat.

Deinde non ipsi parentes mercedem Solve bant apud Romanos, sed fiebat hoc per dispenSatorem Sive Servum, Cui aeris cura demandata erat. Hic pecuniam tradebat paedagogo. Iam vero de horum servorum fide in tradenda hac pecunia, sic Iuvenalis scribit, paullo ante de mercedum exiguitate conqueStus:

- et tamen ex hoc

Scit., quod grammaticus labor meruit)Discipuli custos praemordet Acoenonoetus Et, qui dispensat, franget sibi '' u . Ex illis praemorsibus paedagogi et dispensatoris fraudibus audacioribus haud raro lites coram judice ortae esse videntur. Etenim in eadem Satira Iuvenalis testatur: χ Ra fl) Philipp. II. c. I 7. 2) Sat. VII. vs. 2I6.

47쪽

D Rara lamen merces , quae cognitione tribuni Non egeat'' i).

h. e. raro merces praeceptori Solvitur, a d quam non requiratur judicium tribuni. Tribunus ille aerarius est, qui de levioribus caussis rebusque pecuniariis cognOSCebat. Lubente vero tempore Publica merces rhetoribus concessa est. VeSpaSianus primus e fisco Latinis Graecisque Rhetoribus annua centena constituit su). Hoc pretium valde exiguum esse pro illis temporibus liquet: nam Terpno Diodoroque citharoediS pro una productione data ducenta sunt: quam ob rem artes musicas Martialis I) Pecuniosas vocat. Verumtamen Medicis ducena saltem quinquagena annua merceS fuit . . Privatorum hominum dona his publicis mercedibus exclusa suisse nullo modo apparet: quam ob caussam illis temporibus plus Iucri cum eloquentiae professione conjunctum fuisse Videtur: nam verosimiliter de temporibus post Neronem scribit Suetonius: B Prosessorum adeo copia floruit, injecto magno hominibus studio, ut nonnulli ex infima fortuna in Ordinem Senatorium atque ad summos honores processerint c5).

48쪽

Inter beatos illos, quibus ars opes assurret,suit Quinctilianus. Hunc enim plures Sallus habuisse legimus a . Ρlinius quidem animo eum beatissimum, sed modicum iacultatibus

fuisse tradit IJ; sed Ρlinius ipse ditissimus

ita judicare potuit: quum tamen, Si CompBretur cum plurimis illius temporis Rhetoribus, satis opibus instructus esse potuerit. Quanquam, si vere dicam, hac de re ut satis comis pertum sit, multum abest. Nomen enim Quinctiliani apud Iuvenalem pro Rhetore quocunque celebri inveniri, quis ignorat PEadem dissicultate laborat quaestio de ΑΟΠο- rariis , quae Rhetoribus, muHerct Suo Perfunctis , Publica tribuebantur. Ea in usu Quinctiliani ut Iuvenalis aetate fuisse probabile est. Hic enim loquitur alicubi de honorariorum

rhetoricorum tenuitate, additque se ipsis auctorem esse, ut ipsi se rude donent: unde non temere essicias, eos publice rude donari jam tum Consuevisse. Et, si Institutionum oratoria rum Consideremus exordium : D post impetratam

studiis meis quietem, quae per viginti annosorudiendis juvenibus impenderam V, rogare impromptu est, cur hanc sibi quietem expetere debuerit, nisi ejus labor cum aliquo publico

fructu esset conjunctus. Et quamvis de mu

49쪽

nerum vacatione parum constet, legimus tamen Hadrianum D doctores, qui proscssioni suae inliabiles videbantur, dotatos honoratosque a professione dimisisse ' si . Mos post viginti docendi stipendia munera doctoribus publicis Concedendi, quem non inepte Spaldingius a Romanorum consuetudine in stipendiis milita ribus tribuendis derivat, deinde in legem abiit; cf. Codex Iustin. l. XIL tit. 15, de Pro sess., qui in urbe Constant.

Quo loco Rhetores habili sint. Locus de honore, quo habebantur Rhetores,

complectitur quaestionem de Orcino, ad quem in civitate reserebantur: item aestimationem, qua fruebantur pro diverso, quo praediti erant, iugenio et vitae genere. Ple-

l Ael. Spart. in vita Hadrian. c. 16. De honorariorum ratione tempore sequentium Imperatorum CLIul. Capit. in vita Anton. P. c. 11 : , Rhetoribus et Philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit . Ael. Lamprid. in vita Alexandri Sev. e. 44:. Rhetoribus , grammaticis, medicis , haruspicibus , mechanicis , architectis salaria instituit, et auditoria decrevit, et discipulos cum annonis pauperum filius, modo ingenuos, dari jussit.

50쪽

Plerique, non aliter atque Grammatici, libertinae conditionis erant, nobilis alicujus viri clientela utentes. Cujus rei argumentum nunCnon asseram libertinae conditionis GrammaticOS, a Suetonio citatos, qui iidem rhetoricam tradebant sa); nam, ut suerint, qui diserte ab

antiquis memorentur, inter Rhetores equestris

ordinis viri su), temporibus Augusti et quae

Proxime Secuta sunt; plerique tanton libertinitum quoque suerunt. Otacilius Pilitus, a Suetonio I) memoratus, libertus erat Pompeji ;Timagenes, dein Caesaris amicitia nobilitatus, Servus erat ). In censum omnino venit locus Senecae, ubi D Blandus '' inquit, D Rhetor, eques Romanus, Romae docuit. Ante i tam intra libertitios praeceptores PulchHTVimas disciplinae continebantur, et minime probabili more tur e orat Vocere, quod honestum erat cliscere ' 5). Ut vero non sine exceptione minoris ordinis homines rhetoricam profitebantur, ita post Plinii tempora RhetoreS honore creverunt. Nam sub Caesaribus Romanis honestum et gloriosum esse coepit rhetoricam publica auctoritate docere, praecipue

SEARCH

MENU NAVIGATION