F. Th. M. Mamachi ... Ad Joh. D. Mansium De ratione temporum Athanasianorum, deque aliquot Synodis 4. seculo celebratis epistolae 4

발행: 1748년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

g. XXV. De sinceritate vero habeo quid contra excipiam. Audi Cl. Tille montium ita de Socrate pronunciantem . si estoit fori eredule , O usit de peu de discernement dansle chola des pieees , O des persones fur P au.

torite des quelles ii fait fon histoire; ce qui fuit qu' elle est tres pletne de fautes, O que dans les chines les plus veritabies il γ mele

des eirconstantes fabule es cre. It s' est Du- vent lause tromper; mais ye ne cro pas qUilfe tro e volontairement. C est, ce me fembler idee la plus veritable , qu' oη puisse avo irtant de Socrate que de Sozomene qui l copis en cet endroit , edi en beaucoup d' au- tres. Audi consona ex Godfrido Hermantio in praefat. ad vitam S. Athanasii . Plineurs celebres autevrs de nostre siecis , avojent deja remarquὸ un tres grand nombre de fautes dans P hi Oire de Socrate , doni Sozomene n presque esse que te eopse Oc. f. XXVI. Vide quodnam sit eruditorum s de tuis illis Graeculis c I) iudicium, quorum fidem tanti facis, ut supra S. Hieronymum, Theodoretum, Acta Concili Agrippinensis,Anonymum Maisejanum efferas. inorum, etiam seposito iudicio, vis ne per te nosse, quantae scriptores illi fuerint in conciliari chron ologia indaganda peritiae Θ Concilium Nicaenum I. sub S. Silvestro Ρapa I. conventia

se , vetus est celebris , S nemini seu veterum, seu recentiorum explorata sententia r id vero unum fere dixerim Socratem latuit, apud quem

392쪽

quem sub Iulio collocatur IJ. Nemo unus est eruditorum, qui utrumque Graeculum non accuset de male collocata Concilii cuiusdam Sirmiensis epocha . Quis sub Consulibus non suis assignatum a)ab utroque historico S. Athanasii obitum non fateatur Z Denique P. An

tonius Pagi in Critica Baronii ad annum 36s. num. a. quid sentit de consulari c 3 ) chro.

nologia a Socrate constituta Θ Socrates dum hujusmodi notas temporarias usurpat , non raro in errarem labitur. Haec , vir clarissime , tuis meditationibus in Epocham Sardicensis. Concilii a me constitutam reponenda mihi suc-

ci) Non nego aliquando lapsos fuisse Socratem , ac SoZomenum , sed hoc tibi erat Ottendendum, in consulatibus indicandis labi illos & saepe, & turpiter, ut tuus Anonymus solet. Vide Epist. Iv. pag. 288. seqq. et) Quid tu p An Johannem B. SOlerium , Heraeantium, & Ρapebrochium spernis, qui Socratis de anno Athanasii emortuali sequuntur sententiam λ Vide His. Chronoue Patriarch.

3J Video quidem de notis consulatuum agia Pagio . Sed is non probat, quod dicit. Affert

exemplum de anno Athanasii emortuali. At est id etiam in controvessia positum . Sumere autem, quasi concessum sit, quod est in controversia, id vero critici accurati esse negamus. Atque in eo etiam peccat, quod uno exem plo concludat, non raro in his rebus peccare

Socratem. Ac protulisset quidem, si exemplum clarius habuisset.

393쪽

currebant; quae eadem mente a te accipi velim , qua a me scripta sunt, ut scilicet intricatae husus chronologiae explicandae ramtio aliqua , ea facilior , quae hucusque am- gnata est, ineatur . s. XXVII. Superest modo ea disquiramus, quae tu de fuga S. Athanasii Romana contra me statuisti. Atque ego quidem in causa superior abscederem, si quidem Anonymi MaG, Diani sinceritas, quam superius adstruere conatus sum , agnoscatur. Cum vero adve sarium te eius infensissimum profitearis , cO in praesens seposito, quibus patroniS causam meam perorem , accipe . Gregorius post occupatam Alexandrinam cathedram sexennio Occubuit, teste ca) Theodoreto ; hoc vero eius obitu cum exordio anni 3q6. illigato, quae mea est sententia , de qua superius satis disputaum est , superest annus 3qo. pro secessione Romana Athanasii ab intruso Gregorio pulsi fugatique . En igitur alterum senistentiae meae patronum Theodoretum. Recte tu quiqem admones , repugnare sententiae huic eae Socratem , affirmantem S. Athanasii abdicationem inter primas Concilii Antiocheni curas fuisse ; Antiochenum vero Concilium anno 3 I. celebratum affirmant omnes. Opposui Socrati S. Athanasium ca) , qui in epistola ad Orthodoxos Ita enim inscribebatur in vetusta editione , quae tunc erat ad ma

394쪽

nus ,) seu in Encyclica ad Episcopos, ut in nova Montiauconii reformatur, asserit contra Ecclesiasticam Regulam electum Gregorium in in Sede Alexandrina intrusum fuisse , quae sa- me verba non satis cohaerere arbitrabar cum eius assumptione in Antiocheno Concilio deis dicationis, cuius tam celebris fuit per orbem fama , ut eius sanctiones perinde ac ortho doxae ab Ecclesia interdum receptae fuerint.

Suspiciosa proinde mihi essiciebatur ea co S zomeni authoritas de electione Gregorii in eo Concilio, qua admissa, Theodoreti , &Anonymi Ma seiani chronologia impediebatur. Duobus uni oppositis fidem adstruendam Censui. Qiud rogo monstri hoc est; quid non Consonum optimae criticae legibus ps. XXVIII. Addo nunc ca) & ipsis pario

ter Socrati, ac SOZomen O repugnare eam ,

quam statuunt, in Antiochena Synodo dedicationis Athanasii abrogationem . Nam vir sanctus Romam haud ante secessit, quam post adventum Alexandriam Gregori intrusi, quo veniente Athanasius ipse paschalibus diebus fugitabundus Alexandriae aliquando egit , ut ipse de se S. Athanasius, a me in dissertatione productus, testatur. Haec ut inter se constent, Vide, quo nos deducant. Antiochenum illud Concilium convenit anno post obitum Constantini V. Marcellino, & Probino Cossi ex definitione Socratis, & Sozomeni,&S. Hieronymi , ergo post Majum anni 3 I, A a 3 in diis O Vide Epist. m. pag. 2Ο8. za Consule Epist. III. pag. ara. seqq.

395쪽

indictione XI v. Primum post hoc tempus Pasielia est anni 7 qa. Fieret ergo, Ut non. ante annum illum Athanasius Romam aufugere po. tuerit . Id vero olim quidem Baronio succurrit; nunc Optimorum chonologorum cal- eulis omnibus ex Socrate & SOZomen O re pro batur . Vide Tillemoni. not. qa. in S. Athana-

sum .

s. XXIX. Novit haec Tillemontius, nodum que hunc praecisurus Concilii exordium cum ipso anno 3 I. initio componit; atque ita deismum contigisse censet, ut paschalibus anni 3ΑΙ. diebus Gregorius Alexandriam inopinus supervenerit, Athanasius fugitabund ns latuerit. Opportune id quidem viro erudito succurrit,

ut Sogomenum cum Athanasio conciliaret; at non satis accommode ad veritatem historiae ;nam convocatos ad Concilium Epistopos occasione novi Templi dedicandi tradunt historirici , eamque dedicationem augusto mense peractam ex vetustis I documentis Pagius demonstrat; non ergo in anni exordio, sed circa mensem Augustum Patres Antiocheni colverunt . Convenit in eam rem chronicon S.Hieronymi, assentientibus ei pariter Sohrate, fleSozomeno , quod Concilium anno v. Constantii assignate coepit vero annus ille post medium Maium anni 3 r. His igitur omnibus simul i) Id ego non inficior. Sed vellem vetera haec documenta Mansius indicasset, quae id Omnino efficiant, quod optaret. At est id profecto difficile.

396쪽

mul collatis , illud demum resultat I) , nihil satis firmi in fide Socratis, & Sciromeni sta.

tui poss); nec temeritatis notam me iuste

incursurum , si verbis Tille montii pronuntia. vero . Missi si vaut mieux lassiser ce faut aunombre des fautes de ces autevrs ; qui brouillent diellement toute certe hisoire , qu' il est

asscite de s 3 reconnoistre, O d' γ rien fon-der. Tillem. not. - . in S. Athan. )g.XXX. Negocii aliquid facesseret S. Julii Papae I. epistola ad Epistopos Antiochiae agentes scripta ca) , quos arguit de inausta S. Athanasii exauthoratione aeque atque de non iusta Gregorii aiIumptione. In ea quidem, fateor, inauspicatam hanc assumptionem illis exprobrat Pontifex; simul tamen admonet id praestitum non a saniori parte, non a pluribus, sed a paucis et Audio paucos esse forum maloram autho

res , non ergo hoc praestitum in Concilio , in quo id decernitur , quod plerisque , non vero quod paucis libet. Tota constat epistolae huius veritas, si id constituerimus, ex Episcopis , qui dein Concilio dedicationis adfuerunt, quosdam nefariae molitionis authores se praebuisse ; non

vero in c3) Concilio; vel si in Concilio , in A a in alio

G An quia hi novi scriptores inter se dissentiunt, id tandem resultat, ut nihil firmi fide Socratis , ac Sozomeni statuatur λ Ridiculum i Vide pag. a I 3 sqq. Epist. MI. a) Vide Epist. III. f. XI. pag. 2O8. seqq. Ob In Coscilio scilicet, invito Mansio, qui neque Schelestratum, neque Pagium lesit, qui

397쪽

alio saltem,quam in concilio dedicationis. Haee fusius disserenda fuerant, ut solutio aliqua in inveniatur nexus implicatissimi; qua, si arridet, utaris ; si displicet, Tillemontii consilium amplectere . Ablice cr) Socratem , abiice Sogo.

menum, atque ita demum cum Anonymo Ma fetano , & Theodoreto secessionem S. Athanasii Romam cum anno Mo, Concilium Antiochenum dedicationis cum anno 3 I Augusto mense cum S. Hieronymo componas . s. XXXI. Ita semel e vetere loco in aliam

Sedem ca) translato Sardicensi Concilio , id

satis probationis arbitrabar fore , ut quae ex Epocha hac fixa pendebant, Antiochenum scilicet alterum Concilium, & Narcissi Marisque legatio e loco pariter suo dimoverentur, quo rum illud anno 3 hanc vero anno 3'I vin dicavi. Ita enim rem conficiebam. Antiochenum secundum Concilium, Chronologis Omnibus fatentibus, Sardicense praecessit c 3b, eonvenitque post legationem Narcissi & Maris triennio, de quo triennio S. Athanasius in libro Palladii auctoritate illud Concilium coactum fuisse ostendunt. Vide supra pag. 2II.

r Immo spero fore, ut Mansius abjiciat

Anonymum Masseianum.

a) Quibus documentis p Neiripe Anonymo Masseiano , Isidoriana Collectione , Spuriae

Synodi Coloniensis auctoritate , & Annorum notis, quas, nescioquis,addidit Chronico Hieronymiano. Dignum nimirum patella operculum l

398쪽

hro de Duodis. Legationem vero illam post Concilium Antiochenum dedicationis missiam fatis constat. Non ergo citius; non serius absolvi haec ipsa legatio potuit quam elabente anno 3 I. Ita enim locus superest triennio illi, quo absoluto Antiocheni patres iterum coivein xunt , itemque Concito Sardicensi anno 36 celebrando . Quoniam vero nonnullos esse comperi Chrono logos triennium illud , in quo tota

versatur quaestio, incoeptum non absolutum sumentes; sicut & alios novi, qui hoc ipsum triennium non a legatione , sed a Concilio Antiocheno dedicationis exordiuntur; idque postremum si admittatur , annus habitae legationis vagatur incertus, prius vero si demus chro-

nologis illis Antiochenum II. inter annum 3qq& 3 3. fiuctuat; ideo in Epocha utraque figen da ambigendi adverbium usurpavi forte . Quid hie reprehensione dignum commisi Θ an forte , quod in re incertissima , unde triennium illud a S. Athanasio designatum repetendum sit, num a legatione Μaris & Narcissi , num potius a Concilio Antiocheno dedicationis, ambigendi adverbio utendum censuerim forte λ Debebam, si tuis moribus agere voluissem , quin potius , si tanta , quanta tua est , authoritate praesta iasem , asserto definire controversiam ambiguam ; ita enim ut soles: mendosus est Theodoreti IJ textus ; mendosa concilii Sardicen-

ci) Ego nihil dixi , quod non probaverim, ut ex ' duobus Articulis Diario Paleariniano insertis , exque Epistolis meis plane constat . Quare iniuria, ne gravius dicam, me Mansitis

insectatur. ι

399쪽

m vetus inscriptio ; errat S. Hieronymus. I es , ne ambigas. s. XXXII. Ad exitum propero, vir doctis. si me; neque enim vacat Operosius discutere ea, de quibus in causa Mediolanensis Concilii me accusas. Arguis me, ex verbis S. Athanasii affrinantis se , cum Mediolanum venissiet ad Constantium , reperisse ibi Episcopos ι me , inquam , non nisi injuria Concilium ex verbis illis extorsisse. Me ne vero tu Θ qui ex verbis S. Athanasii in epist. encycl. ad Episcopos ferentibus , Gregorium ab Eusebio Gocissique ejus msssum , argumentum traxisti, unde probares invasorem illum e Concilio mitti ci) potuisise 8 Num verba illa ab Eusebio , sociisque mi fum , vim habent maiorem ad Concilium ex .i,, Π quam haec , quibus S. Athanasius se Μediolani nactum Episcopos testaturi Reponis et cum Gregorium missum ab Eusebianis Antiochenis lego, id mihi satis est ad fidem 4 adstruendam SoZOmeno , qui invasorem illum ab Antiocheni Concilii Patribus missum assidimat. Id ego pariter pro me regeror cum ha-heo Athanasium anno 3Α Mediolani Episcopos reperita ; haec mihi satis probabilis coniectu--- O Potuisse dixi . Cumque Socrates, ac Sogomenus missum a Concilio fuisse dicant, hinc effeci non repugnare, ut Mansius existimarat, Socrati Athanasium. At missum fuisse, Athanasii auctoritate confici posse, numquam dIXi. Contra Marisius , eo uno Athanasii testimonio , quin ullum aliud attulerit, Concilium confecit Mediolanense.

400쪽

ra cr) offertur pro Concilio Mediolanensi,

quod non diu ante Concilium Sardicense, habitum exeunte anno 3 q convenisse Pagius animadvertit . In re obscura , haec non assirmans a) quidem, sed opinans, ut arbitror , conjecturas aliorum nova hae coniectura fulciens, Proposui. Hoc , vir clarissime, volo ex me habeas argumentum Observantiae erga te meae; quae, nisi summa fuisset pro merito scientiae, & eximiae virtutis tuae, numquam id commisissem ,

ut aliquid temporis iis quae mihi opponis dis,

cutiendis eluendisque impenderem . Certum enim mihi erat, numquam ire in vadimonium cum iis, qui mihi litem aliquam literariam essent intentaturi. Quo semel munere obsequii mei perfunctuS , numquam committam deinceps, ut si forte tu , vel alius quicunque, in scribendo perrexeris, novis ego scriptiunculis me , te, ac literatos omnes fatigem. Vale .

le Θ Mamachius censet potuisse a Synodo Episcopum Gregorium mitti, quia Socrates, & SO-aomenus id diserte affrmant, nec repugnat Athanasius; ergo licet Mansio concludere Syn dum Mediolanensem indicari ab Athanasio, ut qui dicat Mediolani se, nescio quos, Episcopos

reperisse- .

a) Id ego nunc assiimans dico,fretus tamen non Athanasii , sed Liberii auctoritate . Epistol. III. pag. 228. seq.

SEARCH

MENU NAVIGATION