Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

litore demonstrandum , ne si viterius ire placeat , facilis mergamur, Familiam enim Marcianam Scalensis Urbs Romanorum olim Colonia recepit : quam in urbem , sicuti in omnes alias Amalphitani litoris ingruentibus barbaris, plersque Romanae se receperunt locorum munimine tutae. Illinc tui Neapolim iam Regiam urbem translati, supremorum ordinum, magistratuumque honores

semper occupauerunt. Nam . quantum nobis impressorum voluminum lux suppeditat, & hominum Vetustiorum memoria suggerit ut reliquos praetereamus ) Pater tuus Marcellus quanto omnium plausu post varias hic exercitas dignitates, in Supremo Italiae apud Catholicam Maiestatem Consilio Regentis munere functus est Θ Utinam diutius vi xisse allum sata sivissent, & Italiae, patriaeque restituissent : fortasse praetor ea , quae tua pietate posthuma,

12쪽

excusa sunt erudita opera, alia praeterea , & maiora ab ingenio illo praestanti habuissemus . Quid dicemus de Io: Francisco Avo tuo, qui Regiae Cancelleriae Regens praefuit, &forensibus controuersjs editis lites magna ex parte diremit Θ Quis vero seniore in Marcellum Abauuntanon veneretur , quamuis nobis in-eognitum e Sunt certe Veneratione digna monumenta , quae ab eo extant , magnique Regij Consiliarij acumen ex se legentibus demonstrant. Caeterum gentile nomen , &proprio splendore coruscum adhuc illustrarunt Nobiles Familiae, quibus

coniuncta pro tempore tua est. Hinc ut alias taceamus, Saracenorum Pa

triti a Neapolitana , & Castriola ex antiquis Epiri regibus tuae per λ- minas admistae Marcianorum sobolem propagarunt. Ex his Hierosolimitani Sacrae Familis equites aliaeque & moribus, & virtute insignes

13쪽

profluxerunt Exeat igitur sub tuo

tanto nomine Goueanus : & dignum dignus accipias. Aliud nos in hac comuni omnium illitia , qua te Regentem in Supremo apud Regenia Hispanum Italiae Consilio electum gaudemus, osterre non possumus. Tu munus aequi bonique consule , ut animum hinc addas ad similia procuranda: & nos humaniter tibi addictos ama. Vale Neap.Idib. Feb. I 696.

14쪽

EX VARIIS SCRIPTORISvS COLLECTA.Ntonius Goueanus Magnum Lusita mae derus , cui primas in iure ciuili interpretando vel summortim rurif-eonsultorum i&dieio nemo est qui non

deferat , vix ε pueris excessus nullis adhuc literis imbutus patria decessit: Galliamque profectus ea tempestate eruditissimis h minibus, ae liberalissimis studiis affluentem , Lutetiam se recepit , ubi ab Iacobo foueano suo Patruo collegis Barbarani Praefecto domum exleptus, atque educatus, primum graecarum , ae latinarum titerarum studiis vehementer incubuit, pluresque annos in euoluendis utriusque linguae scriptoribks non mediocrem operam, curamque consumpsit ij in quibus quantum profecerit, quantamque eruditionem,ae antiquitatis cognitionem sibi comparauerit , vel ex eius operibus elegantissimosbio conscriptis; ste infinita eruditione refertis facile est aestimare . Poetiter etiam primo aetatis tempore studiosum fuisse, magnaque felicitate earmina cecinisse aecepimus; idque demonstrant eleganti a illius epigrammata magnisa 6 ab

15쪽

ab hnisse artis sudiosis laudibus commendata: i

in qua quidem facultate quantopere versatusfuerit, telles locupletissimi esse possunt, tum docta in Virgilium castigationes, tum episola ad Gulielmum Be

lutum de castigatione Comediarum Terentianarum, ceteraeqise in Terentium lucubrationes, quibus quamplurima horum Poetarum loca , vel corrupta , vel obscura ingeniosissime r esituit, vel eaeplicauit: mururaque ad hanc artem spectantia animaduersione digna reliquit. Nec latino solum , sedgallico etiam semmone magna cum gloria musam exercuisse fertur adeo,υι CL. Iosephus Scaliger inter eximios Poetas Gallicos eu annumeraresolitus sit, irmans tam ben8

Gallice loquutum esse, ut nullo modo Patria Hispanum iudicare potuisses . χ Deinde adgrauiora, ac seueriora Philosophiae studia se contulit,in quibus tantam tuentij vim ostendit, ut inter Parisienses Academia Philosopbos principem sibi locum facile vindicaret. 3 Auxit vero in huiusmodi disciplina eius fama celebritatem memorabilis cum Petro Ramo controuersia clarissmo illiu ςatutis Philosopbo: qui ab Aristotele descire ausus, Philosophiam ex illius servitute , quam tandis in ea Academea passa fuerat , in libertatem aseserere conatus erat duobus editis libellis , altero tuis scripto Animaduersiones in Aristotelis Dialecticam,

quo innumera eius in Dialectica erraia notaueram, altero vero noua Methodo disserendi artem construxerat, quo facilius is studiosa iuuentute huiusmodι facul- . ratem addi1ci, ac apprehendi posse spoponderat. χώμbas libellis tantum sibi Peripateticorum odium concia

16쪽

Iiarat, ut incredibiles motus fuerint Parisiis enitati; eo enim illa tempestate in Parisiensi Academia radices egerat Stagirita post plures in retinenda, ac re-cienda illius doctrina pro temporum conditione mutationes, ut vel leuiter ab eo diisentire , illiusque placitis recedere magno criminι verteretur. Δ uare primus

leuibus velitationibus variis pro Artotele aduersus Ramu editis libellis cocertatu est, inter quos celeber filio ille Gouea ni inscriptas Responsio ad Petra Rami caluntas prὸ Aristoteleutim eo res processit, ut Rex Fran ciscus I.qui per ea tempora Galliam regebat,metuens ne ex literaria pugna an magnum seditionis discrimen νrbs tota abiret , msi nascenti malo aliqua

ratione occurreret, atque obstaretnflamum, o Goueanum, qui in Rannum a Galandio, Perionio , Carpentario, caeteraque Aristotelis familia dux factionis delectus erat, adsevocauit , eisque potestatem , optio nemque fecit, ut sibi quisque duos in utraque lingua eruditos, ac in Philosophia probatos viros Iudices huic controuersiae dirimenda deligerent et quibus ipse alterum addereta, qm postquam utrosque disputantes audiuissent, rem pr) arbitrio definirent. Ramus Ioannem ciuintinum in Canonum Scientia Doctorem, ac

Ioannem Sellomontanum in re medica magistrum δε-bi delegit, Goueanus Dero Petrum Dan um,oe Frauciscum Vicomercatum clarissimum Aristotelis interpretem, quibus Rex Ioannem Salignacum eruditum illius aeui Theologum adiecit. Cumque apud eos prascripta die certamen agi cepisset, biduum in una disputatione de Dialecticae artis definitione , O partι-

tione, quas in Aristotelis organo magno auctoris Ditio traditas Eamus contendebat, acerrime disputando consum frunt . Verum animaduertens postea Ra-

17쪽

nus tres ex Iudicibus, Utpote viri Aristoteli manet-patos infensi mo in eum animo esse: nec fieri posset, ut unquam rationum vi suam opinionem depon rent, spe victoriae destitutus pugnam deseruit, nec amplius,ut ad disputationis locum rediret,adduci potuit. Hinc duo ab se delecti Iudices iudieandi potestate se abdicarunt, reliquis rem determinandam relinquentes et qui occasionem nam , non amplius rem ad examen reuocarunt, sed qua in eum ess nata rabie

aestuabant ob nimium suasecta amorem,eonfestim huiusmodi libellos supprimendos, ae perpetua oblivionis

tenebris amandandos, Iliorumque auctorem Ramum,

ut germana Philosophia corruptorem 2 philosophandi studio, ac ab erudienda , docendaque iuuentnte summouendum pronuntiarunt. Sic Goueanus pro Aristotele certans magno Peripateticorum plausu υictoriam de Ramo reportauit tantumque in eogloria consecutus est, ut pro summo Stagirita propugnatore omniam ore celebraretur. I Hie illud profecto maxime memorabile videtur, tantas perturbationes pro solo Aristotelis patrocinio ori ri, ac excitari potuisse: tantaque anιmorum contentione de re ad solas literas pertinente certatum esse

quasi υero de Religionis, vel de Reipublicae summa ageretur : aut qaasi non temper liberum euique fuisset nouum aliquid proprio ingemo excogitatum in Phιlosopbia asserre, dummodo Sacrofanctae Religionis dogmatibus non aduersetur et oe a quibuscumque Gentilitatis Philosophis, ac potismum ab Aristotele opinione dissentire, eorumque errores , υtμρUMme tismab aliis, tilm ab antiquis etiam Ecclesia Patribus factnm es, non solum ad Christianam uligionem , sed

18쪽

etiam ad res philosophicas spectantes magna cum libertate refellere. Non omiserim tamen quam pluri mos in omni disciplinarum genere docti imos, ac eruditissimos viros ὰ Ramo fuisse I interque eos ex nostris Iurisconsultis clarissimum in iuris scientiis . Franciscum Duarenum, ut ex eiusdem verbis facild coniectura assequimur; sic enim aduersus Aristoteleos is loquitur a Breui futurum auguror, ut fucus ille no minus innotescat hominibus, quam Aristotelicae Philosophiae professorum impostura nostro seculo omnibus patefacta , atque explorata est: eo enim iam euaserant istorum prautigiae,rt nulla dissimulatione tegi diu possint, quas ne ipsi quidem omnino probant, sed eos id piget

confiteri, &c. Sed ut ad Goueanum reuertar , praeclarum etiam sui ingeni, specimen in Dialectica dedit eruditissimo illo in Ciceronis Topica Commentario, ac doctissima Critica Iogices: in quibus non solum magnum Criti- eum, eximiumque Iurisconsultum, verum etiam praestantissimum in disserendi arte magistrkm, licet agno-icere, non ex verbosis quidem illis , ae vaniloquentibus Aristoteleis, qui, nouis verborum monstris confictis, de futilissimis nugis integros diesgarriunt , ac

altercantur, quorumque vanos mis contentionibus Resonat clamoribus aether .

sed ex optimis Aristotelis sequacibus, qui graecarum Itierarum peritia, veterumque auctorum lectione adiuti veram Philosophi mentem assequutisunt: Illorum enim philosophandi rationem non soli m non

probasse,sed ma nopere eum contemsisse ex ipse met

stola ad Andream Guillarium de rat. dic.discend .iuriS.

19쪽

verbis apertissime constat sic enim aliquando Philos plia suis temporibus ex lutultia barbarie vindicatam istatur. I Vidimus vanam, & loquacem Philosophiam: Dialecticam ipsam omnium artium es-fectricem conspurcatam , & constupratam a et Grammaticam ridicule argutamhae omnes arteS suo nitori restitutae hodie sunt. Hisce igitur humanitatis artibus, disciplinisque informatus, sero tandem, ac iam aetate prouectus, ad I uriyprudentiastudia se conuertit, set in qua eo illius fima se extulit, ut quam antea in humanarum literarum,ac Philosophiaestud3s gloria sibi conquisiverat,

facile vicerit, ac obscurauerit. Occasionem vero , ut ad Iuriscientiamse traderet casu eι oblatam memoriae proditum est, nam cum Philosophiam in Academia Parisiensi magna cum gloria publice profiteretur fortuitὸ in Pandebarum libros incidit, in quibus veterum Iurisconsultorum eximiam doctrinam, ac su-gularemscribendi elegantiam admiratus, tanto incensus fuit eorum studio, vi posthabitis Philosophorum ιι bris, ceterisque aliis studiis intermissis, totum se iuri

addixerit, 3 ac tres annos continuos e milium Femretum Auenione tunc itis ciuile profitentem magno

κiscendi desiderio audiuit, quem pinea tanto in

honore habuit , ut quandoq; principem Iuae retatis Iu risconsultum, quandoq, suum alterum parentem suis in scriptis appellare non dubitauerit. Tum Tholosae vehementer iuris studia prosequutus est,ubi perfectis,imd illius facultatis pene infinitam vim, atque materiam scientia , atque cognitione comprehendit:

si L. a. de Iurisdict. Ο Ex Frehero ibidem. 3 Ex Germonio Pomeriadi narum. λὰ Ex Frehero, occx eodem Goueano in libello de Iure Λcaestendi. 3ὶ L. a. de Iur sdict. α alibi.

20쪽

cI quapropter statim ad adiuuandam scriptis legalem

disciplinam animum adiecit. Ac primum ea imium ad Vlpianum commentarium in l. Imperium de iuriae. omnium Iudi c. qua bactenus Summorum Iureconsul torum ingenia exercuerat Io: Coractio eruditissimo illius aetatis I .C.inscripsit:qui ctim antea a esteris illius iuris operibus magno Reipublicae literariae detrimento profugus ambulasset, nunc primum eis adgci curauimus. Subsequutus est egregius de Iure Accrescendi libellus Andreae Goueano suofratri dicatus quem elegantissimum, ac doctissimum appellat pluribus in locis Antonius Faber et quo breuissime tota hanc obscura ac perdifficile

maιeria ingeniosi me aperuit, ac elucidavit, in eoquo etiamsumma eloquentia i quoram da importunis,ac ma

ledicis reprehensionibus se purgat, qui illius ingeni, magnitudinem sui hebetudine metati,nimιae audacia dederant, quod nouitius in Iurisprudentia palora tam citis iuris libros interpretari aggressus esset . Interea cu quo tidie in his Iudijs eius fama percrebesceret, totamq, Gai

liam iam eius nomen peragratum esset, Cadurci, ct Gratianopoli plures annos magna auditorum frequentia ius ciuile interpretatus est,ibi reliquas in iure admirabiles, ac penὰ divinas; uas lucubrationes euulgauit ri 3 quGeo admirabiliores vidcri possunt, quod vel tenui cura, nullaq;pene adhibita diligentia eas conscribere consue

visset: adeo summo , ct acrioribus disciplinu excul. to ingenio docillima qmeque plana erant; quapropter

magnopere mira νι solitus erat, cur in re tam facili cX- ponenda tot interpretum greges inter se certantes dii desiιdarent: ac ne tot quidem , tantisq,laboribus genuinam Iurisconsultorum sententiam adhac assequeren rur, ita enim ad Petrum Eertrandum scribit in epistο-

SEARCH

MENU NAVIGATION