Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

eaput illud Vlpiani, abhinc annos sex, breuiter&dilucide tuo judicio scripsimus, aliquid te desiderare dicas: ut non temero nunc sperare videar, secundas meas cogitationes facturas s alis desiderio tuo . Sed in refutandis tuis multo mihi maior erit labor, quam e&ponendis meis. Ita namque scripta tua sunt Obiciare, & perplexe, ut quid tibi velis, suspicari, vel potius

diuinare nobis sit necesse. Quod ego rei, non orationis vitio accidisse putem, cuius te diuitias habere video.

Nulla enim tanta dicendi faculta scit, quaerem non is

intellectam aperte, ac dilucide exponere queat. Primo igitur capite imperi j definitionem ,&diuisonem exc- qui mihi videris, ijs verbis: Ex ijs igitur primum apparet

priuatorum etiam ho niuam iussim, deinde magistratuum otestatumve omnem potestatem, quis priuatis data non est, --

periis generali appellatione contineriosae ea in extraiudicia- Iibus, e in criminum animaduersione o tie in iure dicundo de priuatis causis, is, clivilibu constat. A definitione igitur imperii ordiri se in quo vide ne ego te imprudens, Eguinari, deceperim, qui ita in calce commentari j mei scripseram: Imperium igitur, quod principio a nobis definitum oportuit. &C. Ad legem namque, Imperium, scribenti, eiusque duntaxat sententiam eNponere volenti , ab imperii definitione principium ducendum fuerat Tu vero, qui non capitis unius Digellinrum, sed quaestionis uniuersae de iurisdictione edi plicationem inscriptione libri ostendis, 1 iurisdictione auspicari debuisti: quid ea esset, quam varie diceretur. Leve tibi hoc fortasse peccatum videatur, quia scilicet nihil ad ius: non negabis tamen eius artis esse, sine qua ars ius esse nullo modo mist. Priuatorum sals) hominum insum. Bibliopolae hoc ego erratum puto, non tuum: te iussum, non iustum scripsisse. Quid enim sit iustum priuatorum 8 Ius priuatorum, quod Grςci δικαιον appellant, Terentius bonus imprimis Latis nitatis auctor, in Phormione iustum dixit:

An quisquam iudex est, qui pessit noscere

Tua iusta: ubi tute verbum non respondeas e

Sed quid sit hoc loco ius priuatorumὸ nisi igitur me con-x 'ura fallit, iussum, Eguinari, scripsisti. Iussum igitur

32쪽

De Iurisdict. Lib. L s

tur priuatorum imperii appellatione contineri ais. Puto cum pater filio, seruo uominus imperat: haec iussa, imperia appellantur'. Nam vis ipsa , atque potestas imperandi in patre potestas, in domino dominium,non imperium appellatur, L potestatis, deverb signi sic. Verum enimvero quid ha c imperia ad iurisdictionem, de qua tibi scribere propositum est Θ Deinde, ais , magi=atuum, potestatumve omnem potestatem , φις priuatis data non est,isc Totum hoc a nobis vel sumpssisti, si confiteris: vel furatus es, si negas. Ita namque in eo libello, Equem legisti, imperium definiuimus, potestatem magistratus ea iaciendi, quae priuatus facere non possit. Ego tamen tam late, quam tu, imperium non sumebam. Tibi, qui in generalem imperii appellationem priuatorum etiam iussa includis, quaenam religio est confiteri, quae ad officium magistratus dicuntur ab Vlpiano pertinere, i. orima de iitris i. omn. iud. quale illud Est, tutorei dare, H priuati ea qui que sacere possint,

imperi j lata lita significatione contineri λ Dices mihi, religionem tibi illam inijcere Vlpian. in Imuto, . tutoris datio. de latet. qui tutoris dationem neque imper ij, neq; iurisdictionis esse scribat. Superstitio haec est, Eguinari, non religio. Tibi namque in mentem non venit, non tam late eo loco ab Ulpiano, quam a te imperium

accipi, quod a iurisdictione separet, atque distinguat: tum vero priuatorum iudicum, ac specialium vim, τι potestatem quam iurisdictionem iure consulti vocuntini. cum quaedam, l. si idem. de ituris i. n. iud. qui iubere,& imperare solent, in β. vltim. de diis fio.sipti L iis

Institui. neque a praetore tantum dati, verum etiam ex

recepto, &comprornisso aditi , V. quid tamen. vltim. t. Cesus, .primo de recept .ar bitr. Ciar, anquam , hanc iudicum potestatem in latam istam imperii appellationem non recipis ὸ Postremo nOomnium magistratuum imperium est, Eguinari, sed maiorum duntaxat ma- gistratuum. Vlpianus in I. nec Mintur. Sed verius eIr,

is magistratus es, quis ne fraude in ius vocari nou potest, expectrii Am e spe, douec magistratu abeat. Vuod si e=: minoribus magistratibiis erit: id est,qui sise imperio , ani potesate sunt Dipso etiaAmagistratu posse eo, eni, Lidem Vlpian.

33쪽

inleg. 2. de inius vocan. In ius vocare non oportet neque consulem, neque praefectum, neque praetorem, proconsulem, neque caeteros magistratus,o imperium habent, coercere aliquem po lunt, iis' iubere in carcerem duci. . Ediles namque imperium non habuisse, testis est M. Tuli. oration. a. in verrem; Erit, inquit, tum confuIHortensius cumsummo imperio, ac potestate: ego autem edilis: hoc est, paulo amplius, quam priuatus. Itaque sin ius etiam vocari aedilis poterat, argument. l. eumque. de pericuL On commodo rei vendit. Vbi in eum actionem dari videmus. Et Gellius libro II. capite I in ius vocari potuisse aedilem scribit ex Varrone. Neque moueri nos eo conuenit, quod aedilium certis de rebus erat

iurisdictio, qui sciamus aedilium iurisdictionem praetori te i uri fidictionis partem esse. g. praetorias. de diuif.stipat in Instimi. Et l. s. de verb. obligat. Sequitur diuisio ei us potestatis, quam imperium fecisti: Siue sin quis

ea in extraiudicialibus sue in animaduersione criminum , Due in iure dicundo de causispriuatis, ciuilibus consistat. 6 Extra iudiciat i a vocas, curare rem militarem, eXigere sarta tecta templorum. Quid hoc est δ res militaris estres extra iudicialis λ exactio fartorum tectorum est res

extraiudicialis λ quid ita , quaelo λ an quia nihil ad i dicia, deque rebus ijs iudicio non disceptatur λ quin ergo edere , bibere, agrum colere , extra iudicialia facimus λ Equidem quod in iudicio fieri potest, si extra iudicium fiat, extra iudiciale dici existimabam : ut, cum debitorem extra iudicium appellamus, cum aduersia ii rio extra iudicium iusiurandum deserimus , cum bonis extra ius cedimus : quae omnia in iudicio fieri posese constat. Tu quidquid sine iudicio fit. extra iudicialefacis. Audiamus caetera, Sive in animad ιersione criminu, siue inittre dicundo de causis priuatis, ori ciuilibus consistat. Potuisti,& vero debuisti , Eguinari, licti scribere ciue in extraiudicialibus, siue in iure dicundo consistat . Quid enim necesse erat hoc loco facinorum animaduersio nem a iurisdictione separare , cum de capite quoque

ius dici ipse paulo post scr bas ijs verbis: Et hoc quidem pesteritas imperium iudiciale Pellamus, quod generaliterius dicere, b de capite, b de rebus priuatis dicamur. Nulo

34쪽

lus unquam, Eguinari, magis me scriptor torsit s qu mtu . neque dubito,si ad tuum librum commentationis ipse edere velles, quin te valdd impedires. Res non intellectas quoque modo scribere iacile est : scripturam eam qui interpretari velit, nunquam profecto se explicauerit. Sequitur: Sed huius imperij ea particula, quae iucun6cendis, iudicandijque priuatis catι sis, is, ciuilibus vcrjatur, turbissimo angustissima verbi significatione appe, iota est. Quae pars non est tuae diuisionis, sed portis p stremae pars. Subi jcis namque: Quod reliquum est imperium contracto verbo dictum, uti in aliis pleri sene in iure ciuili obseruamus. Imperium boo , aliud extraiudiciale est omnimodo, Pt in militaribus rebus, fartis tectis exige dis r aliud iudiciale, quod ad edicta, decreta, cognitioves m gifatuum, is iudicia , quibus maleficia panduntur dere permiinet . Cum igitur in reliquo imperio iurisdictionem magistratuum inci adas, particula imperij illa quam angustissima iurisdictionis appellatione significari d

Cis, notio erit iudicantis: vul de iure, vel de facto magi-1tratus: Quam tamen hiarisdictione separat Iurecon- 7sultus in l. quidam . de re iudic. Si tamen salt) minove praetor. vel con Iulius dixerit essententi deprotulerit, Orc. Vt mirari satis non possim, quamobrem iurisdictionis angustissimam hanc significationem dicas. Nam Vt quaeque magis propria est verbi alicuius significatio, ita anguilior est, ac strictior: eum proprio nihil magis repa-gnet, quam generale, commune , ac latum. Atque Ita 1cribit Iureconsultus : ius dierit dententiamve preἔAlerit. Videturne tibi existimare iudicantem proprie ius dicereὸ Neque illud quoque satis intelligo,quamobrem cum ea collige res,in quibus iuridiciale tuum imperium poneres, iudicis dandi licentiam praetermiseris: quam iurisdictionis esse Vlpian. ait, in Limpero Tum vero cum edictu perpetuae iurisdictionis causa proponit prae tor , itas tibi dicere videtur: mihi autem edicere, POI a gius dicere: ius dicere tum, cum ius reddit postulantibus, decernit fatur, unde fastos, & nefastos dies icis esse appellatos. Ius mihi magis dicere videtur cum in singulorum causis edicite ut, cum ab eo primum, secundum, tertium edictum impetratur, & poίt haec peremptGrita

35쪽

s Antonidi Goueant

& interdum statim illud, quod unum pro omnibus appellatur. Edicit igitur, qui quod ius dicturus suo anno

est, proponit: dicit ius, qui decernit, redditque postulantibus. Iam vero qualiter a te, & quam scienter ius risdictio definiatur, audiamus e Publica iuris dicundi po-:enas . Primum, ambigua, nisi ante distincta , definiri non possunt. Tum Vero tam nobis obscurum est quid tu ius dicere appelles,quam erat ignota iurisdictio quod vitium est in definiendo vel maximum. Non debuisti, Eguinari, istius definitionis auctoribus credere, quos in tota hac quςstione sciebas nihil vidi sie. Quibus tamen est, quod ignoscamus. Ignorabat illa aetas, ingeniorum aliorum alioquin se racissima,eas res,quibus tu ita instructus es, ut artem hanc iuris summa scientia tractare posse videaris. Sequitur: sui enim praeest mazistratus , potestasve ius dicit , velpopulo edicendo, vel sugulis decernendo iudicando. Primum, quis sic loquitur. Qui

enim praeest magistratus: Ulpian in L qui iurisdictio. de iurisdict. omn. iudic. non, qui praeest, scripsit, sed qui iurisdimoni praeest. Idem in L 1 .de iudic. Cui uis iudicis

qui tribunali praeest. Pomponius in La. . omnium deoru . rur Ex quibus constituebatur quis quoq; anno praeeilet Io priuatis. Imper. in Istrisultorint. de iuris i. omn. Iad. Eum, qui nulli praeest iurisdictioni. Tum vero ita decernere, diiudicare coniungis, qua 11 nihil sententia a decreto differat, idemque decernere sit, Zc iudicare: quae tamen

aliquanto poli ipse differre 1 cribas, iis verbis : Edicta enim, D' decreta ; quibus bonorum possesso datur, mittitur in possessionem, iubetur caueri legatorum nomine, restituitur in integrum, huiusmodi alia, qttae magis imperii , quam iurisdictionis, esse Paulus scribit, iudicia proprie non dicuntur. Sequitur : 2 im, im qui publicum iudicium exercet

magiseratus, iudexve quisectionis, im qui centumuirali bactae praeest, considiumve alioq&in exercet, manuminiit, emancipat , adoptat, quique decernit causa cognita, aut de plano

dat bonorum possessionem, qui mittit in possessionem, qui se iudιcium dat, ἴγ iudices, aut ipse diiudicat, ius dicere generaliter dicitur .. Ubil enim aliud es ius dicere , quam

quod legibus, plebiscitis , senatusconsultis,edictis, decretispi incipi sanctum ese, veipublice, velpriuat postulanti-

36쪽

De Iuris ict. Lib. I. s

bus reddere. Primum Eguinari, adoptare magistratus non dicitur: apud magistratum fieri dicuntur adoptiones in L omnes.de oe procons. Quod namque scribitur in l. sequente, Nec adoptare potest, connectendum est cum extrema lege praecedente. Tum vero re qui bonorum possessionem dat, & qui decernit causa cognita, generaliter tibi ius dicere videtur: at mihi vere, germandac proprie. Haec enim soli faciunt magistratus, quorum propriam esse iurisdictionem intelligimus eκ leg. ait praetor.de re iudic. Ait inquit Vlpian.) Praetor, Cuius de ea re iurisdielio es. melius scripsi flet, Cuius de ea re notio est. Etenim notionis nomen ad eos etiam pertinet, irqui iurisdictionem non habent. Sed quid ego Vlpiani

auctoritate contra te utorὸ Tibi ipsi ius dicere nihil esse aliud videtur, quam reddere, vel priuatim, vel publice postulantibus, quae vel legibus, vel plebiscitis,vel sena tulconsultis, vel edictis, vel decretis principum sancita sunt: ut qui horum aliquod faciat, proprie, non generat iter,tibi videri debeat, ius dicere. Neque vero sotis a rate constanter nunc dicitur, nihil esse aliud ius dicere

quam postulantibus iura reddere, qui ius dicere magi- 1 iratum cum edictum proponit, paulo ante affirmabas, cum tamen ius reddere postulantibus nemo dixerit. Nae incerta tua est, Eginari, suspectaque doctrina: in do ais, modo negas, in eoque duntaxat laboras, ut ex eo loco, in quem imprudens te demisisti , euadas: qu modo autem evadas, reser re nihil putas Ingredientibus videndum csse quemadmodum egredi post mus, fatis nos caper ille PE sopicus commonefacit. Postremo

ne illud quidem intelligo, quale sit, Privatim, vel publice reddere. Magistratus namq; ius publice reddunt: igad priuatos &speciales iudices nulla imperi j tui pars, nulla iurisdictionis pertinet: & si maxime pertineret,

tamen eorum publicum munus esse constat ex l. quippe . de iudic. Priuatina igitur nemo ius dicit: nisi forte priuatim ius tibi dicere videtur, qui in causis singulorum ius dicit: publice, qui edictum populo proponit. At

eum, qui edictum proponit, ius non reddere ia na antea docuimus. An vero priuatim reddere ius tibi videtur,

qui in priuatis caulis reddit: publice autem, qui indicia

37쪽

publ1ca exercet λ Tua nobis hoc loco, Eguinari , ope opus est, sine qua mihi non sumam, ut tua scripta interpretari possim. Libere enim tibi di eam quod sentio

De industria mihi videris haec tam obscure, tam perplexe, tam non tuo more dicere voluisse: ne si dicta es

sent 1 te, scriptaque dilucide, facile quiuis perspiceret,

qua vere dicerentur: ipsaq saltem obscuritas imperitos in admiratione raperet,doctos,& ingeniosos a reprehen- dedo deterreret. Sequitur, Sed imperium iuridiciale rursus in duo genera discedit, merum imperium inmictum. Merum

imperium appellatum est, quod purum is absque iurisdictione , de re priuata, is ciuili esse quae proprie iurisdictio primum appellata est, is quidem staui3 latiore verbi iurisdictio- isti appellatione, quoim supra ex Paulo dixi. Non enim D-lum in iudicando iure magistratus de cat spriuatis, sed etiain decretis interponendis iure magi ratus aque a te pecta- si iure, de negotijs ciuilibus consistit iurisdictio. Priman non intelligo quodnam abs te imperium iuridiciale I alit quamobrem vero appelletur. Qui extra iudiciale quoddam imperium seceras, iudiciale hoc facere debuisti. Statum namque iuridicialem Rhetores appellant non a iudicio, sed cum iurene, an iniuria factum quid sit, quaeritus, Cum autem iidem Rhetores orationum genera diuidunt, quoddam iudiciale faciunt,quod in forum scilicet, & iudicia venit, quo tu quoque no mine imperi .m tuum appellare debuisti , cum eviratu diciali non iuridiciale, sed iudiciale opponatur. Sed a P- pelletur sane iuridiciale: & quoniam quid in re sit tene mus, permittamus tibi verbis uti tuo arbitratu. Imperium igitur istud tuum luridiciale, erit imperium, quod ad iudicia pertinet. Omnes ergo imperi j huius partes ad iudicia pertinebunt. At milium imperium, quod in danda bonorum possessione consistit, quomodo dici iudiciale potest, cum ipse praetor sine causae cognitione . dare bonorum possessionem soleat λ Quid iubere cauere stipulatione praetoriaὸ Quid in posse1tionem. mittere,

quae tute ipse iudicia non dici paulo post scribis λ Quid

qRae de plano a praetore administranturὸ Quid manumittere, quid emancipare , quae tu paulo ante iurisdictionis,& imper ij iuridicialis secuti, quomodo ad iud

38쪽

ma pertinebunt, quae voluntariae iurisdictionis h Μaseliano in La. de ossis procons. esse dicuntur: iudicium autem nisi ex partium contentione nasci non possitὸ Μ.bu 'iuS pro Murenas .inger, qui Sabinus appellatur meus en ,lmo meas, tum iudicrum. Iam vero imperi j huius iuri- I sdicialis duo genera facis, merum , dc mistum. Merum dici putas, quia purum sit, Jc absque iurisdictione de re ciuili: quae primum abs te proprid iurisist-ctio appellata est, & quidem paulo latiore, ais, verbi huius significatione. Primum stare haec nullo modo 16 possitnt, purum, simplexque esse hoc imperium, & iu- 1idiciale esse. si namque purum, simplexque est,cur non1impliciter imperium, sed iuridiciale imperium appellatur, quasi admissam habeat iurisdictionem P Habet inquis tu, iurisdictionem admistam , de capite namq; lus ' 'edicitur, sed non veram illam, germanetim qinrisdictionem, quam principio definiui iudiciorum Vri eorum disceptationem. Primum hanc propriam

iurisdictionem non esse, ex l. quidam. de re iudic. iam . antea docuimus. Tum vero mistum imperium merum hac ratione erit imperium. Dare namque honorum

possessionem, mitti, ut tu putas, est imperi j: est tamen ab hac tua propria iurisdictione separatum. Quid igitur causa ad ferri potest, quin bonorum possessionem dare meri sit imperijὸ At sine causiae ccgnitione datur, sine decreto datur: nisi sorte decretalis sit possessio, quae tamen ipsa, licet sine causiae cognitione non detur. sine iudicio tamem datur. Hoc tu ne fateri cogereris, adiecilli. Et quidem paulo latiore verbi huius significat one : Vt me di impe dium Nn solum dicatur, quia sit a propria rurisdictione seiunctum, sed etiam impropria. Qtroni nil ab stadius dici, cogitariud pote it,ex impro ria. cc, Vt ita dicam, notha iurisdictionis significatione, meri imperu appellationem promanasse. Ita namq; & mistum merum dici potuit: quia sit ab impropria iurisdictione rerum videlicet capit alium separata, quin & a propria iurisdictione tua: cum ius dicere & iudicare plurimum inter se distet, ex l ira de re iudic , t voluit 6. Urim. de interror adi. Si ergo cum iudicat, sententiamque prosere magi l tratus,m s dicere non dicitur: cum autem quae mim

39쪽

sti imperi j sunt exequitur tuo iudicio Ius dicit: si illud

necessario milium imperium a causarum priuata rure

diiudicatione, quam tu propriam iurisdictionem vocas, separatum esse,atque seiunctum. Μerum itaque erit, si vere abs te merum imperium, si vere propria iurisdictio definitur. Sed videamus, paulo latior illa tua iurisdictionis significatio quatenus porrigatur. 2Non enim salsὶ solum in iudicando iure magii ratus de cauisis priuatis,sea etiam in decretis interponendis iure magistratus, atque adeo speciali iure de negoti is ciuilibus, cons fit iurisdictio. Paulo latiore hanc jurisdictionem voca S, Eguinari ὸ Oratorie mihi paucio latiorem sit gnificati 1 Ferneam dicere videris,quae sit latissima. Tutoris namque datio negotium priuatum est, atque ciuile, magistratui specialiter tributum,quam tamen cuna & impe- ij,& iurisdictionis e ste neget Vlpia n. non eam paulo latior, sed latissima iurisdictionis significatio pertingat,

Tum vero cum paulo post merum imperium in iis etiarebus positum scribas, quae specialier tribuuntur, quomodo nunc abs te merum imperium ab hisce rebus se iungatur, non equidem intelligo. Sequitur: imperium ergo, e Ii imperium, cat etiam eii modi iurisdielio in- est,nimirum de re priuata, citi ili negotio. Omne igitur

negotium ciuile ad mistum imperium, si tibi credimus, Eguinari, reseremus. Sed quaeio , quid Vlpiano respondea qui tutoris dationem, i mperii esse negat neqdmperi j modo,iurisdictionis etiam esse negatὸ Quid, inquam, respondeas, nisi illud, ex male prouisis , positissit; que principiis veri nihil effici posse λ Iam vero videamus, ne si milli hanc dem nitionem recipimus, merum quoq; mistum esse fatendum nobis sit necessario. Quid ais Poliumne apertius ostendere qualis doctrina sit

tu quam si demostrauero ex tuis principiis,merum imperium, milium dici,& possie, & debere δ Non arbitror. Age ergo, mistum imperium est, cui & propria, & impropria inest iurisdictio: hoc namque significat illud

tuum, eiusmodi. Multo igitur magis misium erit, cuiro propria in erit iurisdictio. At criminalis iurisdictio species iurii dictionis cste vera i situr est iurisdictio: victhomo nemo vere animal & est, ct dicitur: animal vere

40쪽

corpus&est,&dicitur. Speciem autem iurisdictionis esse ex eo i niel ligimus, quod tu quoque confiteris, de capite ius dici, ex La de ore. iuri dc quod lex, imperium, , quae sub titulo de iurisdictione ponitur,ad criminum animaduersionem pertinet. Quin& in Codice Theodosi j titulus de iuris ictione ad criminales etiam causas pertinet: itemque in Iustiani codice. Criminalis autem iuri- , isdictio quin mero imperio insit, negari non potest. Quod si criminalem iurisdictionem improprie, iurisdictionem dici velis, non tamen magis improprie iurisdictio dicetur, quam tutoris datio, quam, uti iam diximus, neque imper ij, neque iurisdictionis Ulpianus esse vult. Haec tamen misti imperii tui esse debet. Ubi namque exposuisti, paulo latiorem illam tuam iurisdictionis appellationem ad eas quoque res pertinere priuatas, reciuiles, quae speciali iure magistratibus tribuuntur, in quibus ab Ulpiano ponitur tutoris datio,in Lmutra g.tutioris datio: subiunxisti, mistum imperium id essh, cui eiu simodi inesset iurisdictio. Si ergo propter ad millam

iurisdictionem merum imperium appellatur, merum, cui admistam esse iurisdictionem docuimus, mistum

erit, siue criminalis iurisdictio propria sit, siue impropria iurisdictio: cum impropriae etiam iuri 1dictionis ad-l mistio, mistum tuum constituat imperium . Sequiturri Licet enim de capite ius dicatur, non tamen postulanti, sedi in reum ius redditur: ut merito contrahatur iurydictionisi rimellatio ad eam , qua alicui in aliquem ius dicitur de re, priuata, is ciuili negotio. Quid ais,Egui nari λ Iurisdicti

Dis appellatio ad crimina Iem non pertinet, quia cum de caei te ius dicitur, non dicitur ius a licui in aliquem δ rici cum praetor tutores dat, rem iudices dat, alicui int aliquem ius dicitὸ cum bonorum possessionem de plancis uat, in aliquem ius dicitὸ quae tamen omnia iurisdictio. Dis paulo ante secisti. Sequitur: Et baec quidem interpre- ratio nunc placet quod Haloandri lectio incerta adbue sit, es, haec sententia quam minimum recedat a praeiu-i Alcata . Petriis Barioli opinione: etsi in commentari is adi Tis in libro singulari Manualium ad eandem par . rem Digestorum, Haloandri lectionem defendi posse ostende-ὶ Vim: nec quicquam a nobii ex tam multis scriptotibus aduo-

SEARCH

MENU NAVIGATION