Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

681쪽

646 Ant. Goueanus qui praeerat, iuri dicundo praeessie dicebatur, non semper iudicis sententiam requirant: quae tum necessaria est,cum aut de facto,aut de iure dubitatur. Cum autem ex tabulis Praetor bonorum mihi possessionem decernit, dat magis,quam adiudicat possessionem. Cum igitur in ciuilibus negotiis hoc quoq; versetur imperium, magis tamen ad vis, potestatis, iussus naturam, quam iurisdictionis acccedat mixtum merito appellatur. H

est quod idem scribit Vlpia n. legesequente,Iubere caue restipulatione Praetoria, & in possessionem mittere magis esse imperii quam iurisdictionis. Et Paulus ad Municipalem de incolis, Ea inquit quae magis imperii junt curem iurisdimonis , Magistratus Municipatis 1 acere nou potent. Magistratibus Municipalibus non

permittitur in integrum restituere, atit bona rei seruan-dise causa iubere possidere, aut dotis seruandae aut legatorum seruando=wυ, haec Paulus. Imperium autem ,

quod initio definitum 1 nobis oportuit) est reliqua omnis, praeter veram illam , ac propriam iurisdictionem , agistratus potestas ea faciendi,quae priuatus non possit: quae quidem si a lege est, aut adeo si legis est, neque ad ius dicentem pertinet, merum imperium. sin ipsi per se inst Magistratui,& uti Papinianus scribit, iure Varili ratus, mixtum appellatur, propter eam scilicet, quaeivimus,luris dictionis,& huiusce potestatis coniunctionem. CG igitur Μagi stratus qui publica iudici uexercet, verbi causa lege Cornelia de Sicariis, reu pronunciat in legem videri commisisse,vel non comisisse,ius non dicit: quod enim est ius quod constituit aut inter quos vero constituit Quid si ex lege capite plectendum pronunciaretὸ neque tum quidem ius diceret: nihil enim , qu admodum ex Cicerone in Praetura Urbana iam diximus, nihil inquam, ad ius dicentem quaestiones pertinent capitales.&quicquid id est quod pronunciat, lex id Cornelia, non ipse, constituit. Quid si ex lege sumi suppi icium i uberetὸ pro suane id faceret potestate , ac non legis potius praescripto& imperio λ Cum autem urbis Pretor bonorum dat possessionem, quod Praetorium est facit: facit qnod iure Magistratus, non legis concos, sone potest: ex edicto enim facit suo. Quid cum iudex

682쪽

Ad legem Imperium. εις'

, aetore datus, Titium Maevio in aureos decem conindemnaist an ius dicitὸ minime: quid ergo r iudicat ex eo iure,quod Praetor dixerat,cum iudicium daret: priuatienim ius non constituunt, nisi quod ad personam

attinet ex L fideiussor. β.sibaereditatis de leg. r. l Aede lib. agnos .f. Tum igitur proprie ius dicet Urbis Praetor, cum tuti dictum iam a nobis est 3 aequitatem quandam praescribet in iudicio dando , quam in priuatorum controuersijs dijudicandis ab ipso dati iudices sequam tur: cuius aequitatis Magister ipse quidam est,& lacerdos. Nam quod idem quoque edicit, & quid ipse in decernendo sit secuturus,ad mixtum id imperium, nolui ad propriam illam,quam diximus,lurisdictionem perti net. Quale illud est,quod ostendit se daturum bonorum possessionem et,qui testamenti tabulas proseret: hoc est uti iam diximus) quemadmodum bonorum possessio nem ipse sit decreturus: in quam rem proprie dicitur

decernere. Cicero lib. t. in Verrem, quem ego primum facio, ubi exposuit quemadmodum Verres et,qui non

iurauerat, possessionem dedisset ; ademisset autem ei qui iurauerat, Possum , inquit,sexcenta decreta profer re , in quibus Ut ego pecuniam non dicam interpessisse, i a decretorum nouitas inquitasque declarat . Verum Si ex uno de caeteris cognosiatis L. Sulpitius ob ius fuit: is mortuus est C. Sacerdote praetore: fecit haeredem M. Octauium Ligurem. Ligur haereditatem adθt, possedit Sacerdote Praetore sine controuersia . Posteaquam Verres magi iratum iniuit , ex edicto istius , quod edicturi Sacerdos non habuerat , Sulpirij Patroni filia sextam partem haereditatis ab Ligure stetere coepit. algur nouauerat. L. frater eius caugam agebat: dicebat iste nisi cum muliere decideretur , in possessionem se ire iussurum. Idem pro Cecinna eo restitui sum iussus : restitui e te dixisti: nego me ex decreto Praetoris re tituιum esse . Aliud igitur est ius dicere, aliud iudicare: aliud iurisdictio, aliud iudicium . Praetorem Vibanum legimus ius dixi sse, decreuisse: iudicasse inter priuatos non legimus mus. In causa P. Quinti j sedit C. Aquilius non Praetor: in causis Roscii Comoedi M. Perpenna non Paetor: in ss cau-

683쪽

causa A. Cecinnae Recuperatores tres: tot enIm dari solebant: id quod ex Ciceronis oratione in Uerrem frumentaria, quem ego i i arum facio, 3. aperta intelligitur. Ius igitur in Vrbe dicebat Urbis Praetor, a quo &iudices,& iuuicia dabantur: dicebant praeterea & A diles Curules de certis rebus. Caeteri Praetores, qui aucta Vrbe postea creati sunt, ius non dicebant, sed de qua stionibus capitalibus cognostebant ex legibus; ide6que& Quaesitores,& contracto vocabulo Quaestores inter

dum appellantur. Praeerant autem ei quaestioni, quae

ipsis sorte obuenerat: alius de veneficis,alius de sicari js, alius de peculatu, alius de peculijs repetundis, alius de ambitu, alij item de quaestionibus aliis cognoscebant, legum suti Cicero in orat. pro Cluentio scribit)praescripto,& imperio. lj igitur Praetores merum imperium , urbis Praetor mixtum habebat,cuius erat reti diximus iurisidictio. quo verbo interdum Iureconsulti causae taciuilis quam capital is cognitionem significant, ut Papinianus l. r. de officio eius, cui mandata est iurisdietio, & Pau lus eodem tit. l. vlt. modicam coercitionem iurisdictioni inesse scribit, quod ego interpretor caulae cognitioni, & Macer in L cognitio tis. eodem. Quod autem imperium potestatem Magistratus definimus, id eo 1pectat ut modicam coercitionem, quae quamlibet causae sequitur cognitionem, etiam quae priuato mandatur, hac diuisione excludamus: quanquam enim imperium non merum Paulus appellet, non idcirco putandum 'est mixtum esse nostrum imperium: Imperium enim appellat, quia coercere vis cuiusdam edi, & potestatis,& quia modica ea coercitio est, quia non ex lege nominatim, quia non tam Magistratus quam eorum omnia

ui de causa ulla cognoscunt, cum sine ea expediri ca a nulla possit, non merum. Porro autem Magistratus intelligimus etiam potestates,hoc est prouinciales Magistratus, ut Procoss. Propraett. & quicunque alij prouincias regunt: non eorum tamen legatos: aliud enim

esse cum potesta te, aliud cum legatione Ciceio'hil. 3. MVer. ijs verbis significat, Pertinere ad utilitates eorum qui iudicent, qui in prouinci is cum potestate vel cum legatione se futuros aliquando arbitrentur. Vltimum

684쪽

Ad Legem Imperium. 649

illud est in Iege nostra, iudicis dandi licentiam iurisdictionem etiam esse: ilus enim is qui ius dicit, iudices dat: qui enim de capitali fraude quaerunt, Iudices ipsi sunt,& praesides quaestionis: neque alium iudicio exercendo praeponere eis licet, nisi sorte lege ea, qua quaerunt,ia cautum sit nominatim: quemadmodum scribit Papinian .ini. I. de sic. eius, cui mandata est iurisdictio. Cum igitur in priuatoru negotijs,quas decreto Praetor expedire non potest, utpote in quibus aut de facto, aut de iure, uti iam diximus,quaerendum est,iudices a Praetore Urbis dari possint, cuius in Urbe iurisdictio est, ab iis vero Praetoribus,quorum merum est imperium, non possint merito huiusmodi licentia iurisdictionis esse dicitur, hoc est eius qui ius dicit, non eorum, qui legibus animaduertunt in facinorosos homines. Itaque se rem

habere , argumento est, quod cum idem Magistratus & merum habet imperium, hoc est de capitali fraude ex lege cognostit, unaque iurisdictionem , ut Praeies prouincia de quaestionibus capitalibus ipse cognoscit, ad causa autem ciuiles & priuatas iudices dat. Id quod intelligimus ex lib. a. insterrem, quem alii . faciunt, ubi Verres ad Haeraclij pecuniariam causam iudices dat, de Sopatri autem,& Sthenii capitalibus causis ipse sedet. Tenemus quid imperium sit, quid merum imperium, quid mixtum, quid decernere, quid ius dicere , quid iudicare, curque Ulpianus ius dandi iudicis iurisia ictionis esse statuat. Explicata denique legis sententia est: nunc ad verba accedamus. Gladij potestas exempla est meri imperii, ut & datio bonorum possessionis mixti. Lex enim Pompeia parricidam gladio non punit,

multaeque aliae praeterea leges quibus capitales quoque ruaestiones sunt constitutae, in facinorosos homines gla-io non animaduertunt. Quod autem dicit Μerum imperium potestatem appellari, de eo vide l. Potestatis de verb.signis. Quod mixto imperio inesse etiam dicitur iurisdictio, sic accipio, ut cum dicimus maiora esse in minoribus, ut animal in homine,quia homo animal dicatur,ut mixtum imperium iurisdictio. Nam quem admodum iam diximus in tertia haec pars est& veluti

species Praetoriae iurisdictionis. itaque subiecit, iurisdicti

685쪽

6 so Ant. Coueanus

ctionem etiam esse licentiam iudicis dandi. Hoc et utrimodo dici aliud esse in alio docet Λristoteles lib. . Nasituralis auditionis. Sic Vlp. in L sq: id earum de leg. 3. I. t. Inter emptum & parati im inquit quid intersit, quaeritur: & responsum est, in empto paratum inesserinparato non continuo emptum contineri. Notatu illud

quoque dignum, quod &iam antea notaui inus, dicere Vlpianum, dare bonorum possedionem, Mixti esse, perii, non adiudicare. Quid sit bonoruna possessio, notum omnibus esse arbitror: & quid intersit inter l, sedare possessionem, mittere in possessionem,& iubere possidere. Ex iis quae diximus colligi illud potest, Mersi imperium non posse mandari ab eo,cui lex illud dede fit,nisi sorte cautum id lege sit, ut mandari possit quemadmodum iam antea scripsinjus ex Papiniano: cum enim imperium ho et legis magis sit quIm magistratus, a Magistratu mandari qui potestὸ lex eum iudicem fecit capitalis quaestionis, alium ipse facere non potest hoc autem intelligo tam in Urbe, qu1m in prouincia. In lege enim exossiuntur ad S. C. DL , Clau. Lega tus Caesaris est qui supplicium deseruo sumi iussit , non legatus Proconsulis. mixti autem imperii quae sunt, quamquam in urbe mandari non soleant, ubi Praetor alijs negotiis a decernendo non auocatur, in prouincia tamen nominatim Legato 1 praeside nandari possunt: quod enim ipsius est magistratus, videtur ab eo posis smandari. Quid iurisdictioὸ mandarine potest y Iurisdictio inter caetera ,duo illa significat, quae iam antea di ximus: nam & qui ius constituit,ex quo de priuatis con trouersijs statuant iudices, ius dicit: & caulae interdum cognitio iurisdictio appellatur. Praetor Urbis causae illius cognitionem illi mandabit, omnium causarum nemini cognitionem mandat. Praeses autem pro tincta'

causarum uniuersitatem Legato mandare si velit potest propter prouinciales occupationes , cui cum Legatus1umcere per se non possit, ius habet iudices dandi : non qu bd cognitio causae secum trahat iudicis dandi ius at que potestatem: nisi illud malimus eae l. cum Praetor Eelitidis sto ut ipsi Proconsuli lege hoc datum est ut dare tulicem possit, sic Legato aut a lege, aut a principe , aut

686쪽

Ad Legem Imperium. 6 r

a senatu, tributum id esse. Qua autem lege Proconsuli id permittatur, non legi: nisi fortd Cornelia prouinciali, cuius meminit Cicero in illa bene longa ad Lentulum Epistola, & in Epistolis ad Appium Pulchrum. aut

Iulia P tius repetundarum, qua illud quoque cauebatur,ne legatus ante Procons de prouincia decederet , ut scribit Vlp. in L meminis=ὸ de σ Proco . Neq; vero satis intelligo quid opus fuerit Procosuli id lege cocedi quod sine lege facere posse videbatur. Sed de hoc & alijsquibusda alias considerabimus. nunc ad re Videmus igitur quemadmodum dicatur a Iureconsultis Iurisdictionem uniuersam mandari Legato 1 praeside posse, eaq; mandata Legatum habere ius dandi iudices. Causarum igitur ciuilium&priuatarum de alijs enim Proconsulis Legatus cognoscere non potest ex L solent de inc. Pro- cons.) uniuersitatem mandare Praeses Legato potest, ius Constatu'ndi potestatem non potest . Hoc eoim ipsius Praetoris honori & dignitati conceditur, ut ius in suiunduntaxat annum constituat: finem enim edicto Praetoris adserunt Calendae Ianuariam Atq; ut Legatus cui sic mandata est iurisdictio, iuriis concituendi ius non habet, sic neque exequendi ea quae mixti sunt imperii: nacum ea plus imperij habeant, quam iurisdictionis, uti diximus ex Vlpiano dc Paulo, mandata iuri Qictione mandata ea intelligi non possunt quanquam interdum Iureconsul tus scribat decernere, hoc est dare, adimere, permittere,iubere,quae omnia mixti sunt imperij, Praetoriae esse iurisdictionis: large enim tum nomen iurisictionis accipit, ut Vlpian.in L dies cautioni in extremo

primo. β.de damno infecto' is in Isi res de leae. l. Μandari tamen, ea possunt, uti scribit Macer, specialiter, in L

coguitio de offic. eius,cui maind. e ituri . Neq me mouent interpretes nostri, qui dationem tutoris mixti esse imperii volunt, quam mandari tamen 1 Procons non posise scribit Vlpianus in l. nec mandante de tutor. cur. datis ab ijs: non me inquam mouent qui enim scripsi nec mandante quidem praeside ab alio tutorem dari posse, idem quoque scripsit in L muto. β. tutoris datio, de tutelis, Tutoris dationem neque Imperi j esse, neque iurisdictionis: sed ei tantum competere, cui id nominatim

687쪽

vel leκ, vel Princeps, vel Senatus tribuerit. Non esse . autem imperij,neque iurisdictionis, ex eo intelligitur, quod priuatus tutores dare possit. Ideoque imperium potestatem definimus faciendi ea,quae priuato facere. non liceat, quam si quis possie mandari idcirco putet, quia legatus Pioconsulis tutores quoque & det: is vero ignorat ex oratione D. Μ arci legatos Proconsulum, non ab ipsis Proconsulibus ius hoc habere: id quod docet leae prima de tui. curat. datis ab ilis. Quod autem Proconsulum legatis hoc D. Μarcum tribuit se dicimus, Propraetorum quoque legatis tributum intelligendum est. Uropraetores enim Proconsules saepe vocat iurecons. ipseque adeo Tullius,quemadmodum a nobis notatum est in eius ad Atticum epist. & Vatinianam interrogationem. Cum igitur Ulpianus dationem tutoris ad ossicium ius dicentis pertinere scribit l. I. huiusce tit. ODficium latissimd accipere videtur: vix enim est ut Praetoris Urban i officium proprie dicatur, aut praesidis prouincia auod illi lex Attilia,huic lex Iulia Titia tribuit nominatim, neque eis iure competit Μagistratus . Colligi alia praeterea multa possunt ex ijs quae diximus,lsed nobis satis est digitos ad sontes ut aiunt) intendisses rquod uti in caeteris artibus tradendis, ita in iure ciuili, quod magis multis literis quamobscuris continetur faciendum censeo: malὰ enim docet, qui omnia docet, neque discentium ingenijs excogitandum quidquam relinquit. Exposui mi Corasi ut breuissime potui, eius legis sententiam, in qua explicanda nemo tibi adhuc

satisfecit. Ego autem quanquam mihi non arrogo, ut plus viderim,quam caeteri omnes,qui in ea intelligenda

laborarunt viri doctissimi & ingeniosissimi, quorum

tamen scriptis cognostendis aut otium nobis adhuc,aut voluntas defuit; tamen non recusem,quin quantum de iudicio hoc meo, tantum de existimatione detrahatur. Vale, & me ama. Tolosae. X. Calend. Μartias.

FINIS.

688쪽

INDEX

LOCUPLETISSIMUS

IN ANTONII GOVEANI

Actionespaenales cur in haeredem dantur ibid. ctiones populares quaesint ibid. , ε Actio infactu ub diaria ue Actio iudicati ex arbitri sententia non datur go Actio resi oria 'Actio villis ex edicto III ctiones utiles 69.-18 niensis dicitur etiam pose immictionem I 8 Ab tenso locum facit sub titutioni I40 doptio pupillarem substitutionem praecedere debet 1εr

dire nemo cogitur ΣΟΣ

dire, is pro Lere de gerere quid differau 17 AEquitassne iuris colore nulla est 3 Ediles imperium non babent 6

nasci quid fit Ios

ccrescere qui is a ditionis nomen generale est a s diri tantum ea haereditas pMess,quae verbis es relicta directis Mentorum fauor η δε limentorum aestimatio qui fiat inponenda Faletia 486 quilia cur non detur aduersus corrumpentem album praetoris is Annus utilis, is, continuus 36 Arbiter is praetore datus neque absoluit , neque con demnat Di rbitri cur Iudieraxo Pt ἶφArbi

689쪽

INDEX.

Arbitri recepti Iudicum partes suscipiunt asArbitri sententia nonparit exceptionem rei iudicatae go Arbitrisententia nultam ius parit . ibid. orogatio causae cognitionem desiderat inrogati bona ipso iure ad arrogatorem pertinent inrogatio cobaeredis, legata reddit pleniora

A 'id res Iudices non sunt uersio quid sit

Aureus nummus quid sit

Onae fidei possessor quos fructus suosfaciat sysBonorum possiet contra tab. intentatur etiam non adita haereditate ΣOs Eonorum pofesso contra tabulas non rescindit tabulas pupillares ΣΑΙ Ronorum possessio contra tab. contra letem est 3 30 Bonorum posskssio litis instituendae caliga. 39IC

ducum vnde dictum 36 Codicillis legata an relinqui possint ais Cognitio de suspecio tutore nec publica esst,nec popularis AoConfusone non prorsus tollitur obligatio 33sConfusae actiones non restituuntur baereditate, ut indigno ablata 3 3 Concursus partes fieri quidsit 7 6 cognitio praetoris : iuris est, iudieis autem datio It 81 Conditionis implendae causa data ex voluntate testatoris non dantur 6II conditionis implendae data,nu in Falcidia imputentur M ICoercitionum duogeneragrauius, is leuius is Coercitionisgrauioris vaν ia genera 48 Compensationis. imputationis debiti differentia 3 o Compensationi cur locus sit inter cohaeredes ΣCommunis error non facit ius 339 Conitio infiitutioni apposita non censetur repetita in

substitutione a PConditio legati ius baereditarium suspendit 3

Consulad consulis tribunal non venit c o Coniuncti re, γ, verbo caeteris praeferuntur 20 Coxiunctio verbi non parit ius accie cendi 28s

690쪽

coniunctio inter haeredes praelationem inducit as Ico ules merum imperium qualiter habuerint soconsensus aditio priuatorum praetori iurisdictionem dant ' sarcon titutio D. Marei ad quas substitutiones pertineat 1 3 Consuetudo inueterata lege duodecim tab.antiquior Iu editor a debitore in titutus an Falcidiam detrabat Io creditor an vocapiat pignus εχ DD Ebito creditori legato utile legatum esse potest

Decretorum praetoris quςdam plus habent imperii, quaedam minus. Decreta praetoris cum cause cognitione sententiae appellantur Delegatio neque iurisdictio neque notio est. Delegati latiorpotestasHaὰm iudicis dati, Dementes cur dicuntur inofficios tesatores Dies mortis non facit conditionem Dictator merum habuit imperiνm Differentia inter filium, , fliam. Dispositiogeneralis non pertinet ad particularem. Divinatio quid sit. Dolus pro culpa interdum sumitur. Dotis praelegatae alia est ratio quum legatae inponenda Falcidia. Dotes in mulierum patrimoni is sunt. Dos cur mulieris patrimonium dicatur. Dote legata, an locus sit Falaidiae. Dos an,inquando cum falcidia compensetur. Donatio haered uturo facta imputatur in Falcidiam.

EDicti nouae clausulae

Edictu erpetuum. Taicta proposita,Φpraepositae leges. Edicere quid t. Electio necessaria beneficium non e R. Emancipatio mortalitati comparatur. Emancipatio an capitis diminutio sit. Emancipatis necessaria aditio es. Error mula contrarin consensui,quam vis,vel metu.

SEARCH

MENU NAVIGATION