Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

661쪽

626 Animataquersionum Ant.Goueant redabitur post mortem suam . Quod inon est necesse in eo filiol, qui apud hostes est , si ibi dece

dat: & in nepote certe , & pronepote , quorum fili heri haeredes instituantur, institutionem numinquam exigemus: quia possunt praeteriri. IN omnibus iis speciebus,quibus nepos posthumus ex

sermula Galli instituitur, necesse est filium ex ali- uua fallem parte haeredem institui. Nam & praeteritus,

et exhaeredatus iniustum faciet testamentum. quia non recte sit exhaeredatus: nam post eius mortem exhaeredatio effectum haberet, cum nepos, mortuo demum patre, ex testamento admittatur. Exhaeredatio autem, nisi cόm ex testamento successum est, non valet.Itaques testator ita scribat, Filius exhaeres esto: si filius, me vitio,

decesserit, nepos biseres reo. Neque det nepoti cohaeredem, dubium non est quin essectus exhaeredationis post mortem filii conseratur, ac Proinde quasi praeteritus rumpat; quia non recte sit exns edatus. Quod si nepoti det cohaeredem, hoc modo, Filius exbaeres esto: Sit filius, me vivo, decesserit, nepos qui misi mortem meam nascetur haeres esto. Titius haeres eso: dubium non est, quin valeat exhaeredatio adeunte Titio,qui filij mortem non expectat. Item si nepotem simpliciter haeredem testator scribat, non ex formula Galli, hoc modo , Nos, qui possmortem meam nascetur Meres enis: recte filius exhaeredabitur. Nam & nepos superstes exhaeredato filio institui potest,& filium exhaeredatum haeredem necessarium auo faciet, L qui in aliena. I. interdum, de acquir. haered. Neque obstat filius exhaeredatus nepoti, quominus nepos simpliciter institui possit , cum exhaeredatione suus esse desinat. Suus enim qualitas haeredis est, quemadmodum scripsimus altero commentario. Quod autem diximus in praedictis speciebus, filium ex parte aliqua institui oportere,a I iter in filio, qui apud hostes est, se . habet, cuius praeteritio non facit iniustum testamentU, t. cum apud hostes, infra eod. Reuersus tamen filius ab hostibus, testamentum iniustum facit. Ied is ater. inime. l. quisfilio. Di . de imus. rvt. Itere. si ex nepote

662쪽

, Liber unisus. 6a 7

pronepotem posthumum auus instituat, nepotem superstitem praeterire potest in quo deterior est conditionepotis, quam filij) atque ita ex Galli formula pronepotem initituere hoc modo: Si nepos, me vivo, moriatur, qui mihi pronepos eA eopose mortem meam nascetur, &c. De quo scripsimus ad i. cobaeredi. u. cu live. De vulg. Alia est causa nepotum posthumorum , quorum praeteritio testamentum Vitiat, quia obliuione praetermissi videntur, quemadmodum initio scripsimus. Praeterito igitur nepote, pronepote autem ex Galli formula instituto, si superstes sit auo nepos, pronepotis institutionem constat evanescere, &rem ad causam intestati redire Quod si pronepoti datus esset cohaeres, nepoti praeterito erta portio olim accrescebat. Quod IIustiniano immutatum est in L Maximum vitium. C. de liber. prael.

N Vnc de lege Velleia videamus, quae voluit,

vivis nobis natos similiter non rumperitiata mentum . Et videtur primum caput eos spectare, qui cum nascerentur, sui haeredes futurie sient. Et rogo, si filium habeas, & nepotem nondum natum tantum ex eo haeredem instituas, si filius decedat, mox vivo te nepos nascaturi Ex ver bis dicendum est non rumpi testamentum, ut non

solum illud primo capite notauerit, si nepos eo tempore instituatur, quo filius non sit, verum &si vivo patre nascatur. Quid enim necesse est tempus tetramenti faciendi respici, cum satis sit ob- scrvari id tempus, quo nascitur t Nam & si ita verba suiu, ut testamentum faciet, is omnis virilis sexus, qui ei suus haerea futurus erit, &c.

I Ure ciuili eorum nepotum qui nondum nati erant, institutio permittebatur , cum praeteriti necessario

663쪽

62 8 Animaduersionum Ant.Goueani

suum intestatum facerent. Necessario autem auui intestatum faciebant, cum positaui mortem sui nascebantur. Nam post testamentum natis nepotibus vivi auis, poterant aut sibi consulere, vel mutando, vel nouo condendo testamento. Verum, quia non omnibus Iocis ciuium Romanorum copiam testator habere poterat, ideoque testamentum condere denuo non valebat, primo capite legis Velleiae nepotum nondum natorum, qui vivis auis sui nascerentur, institutio permissa est: vi non solum haeredes ex testamento, verum

di necessarii fiant. Ad nepotum duntaxat insititutione, non etiam filiorum pertinuisse legem Velleiam scripsit iureconsuli. in L suus quoque.*vit. de haered. instit. Verba legis recte commentario altero interpretati sumus, ct s. cmandauimus.

Ε Tiamsi parente uiuo , nascantur , sequent ν

parte succedentes in locum liberorum no vult lex rumpere testamentum. Et ita interpretandum est, ut si & filium ,& nepotem, & prone-Ῥotem habeas, mortuis utrisque pronepos institutus succedens in sui haeredis locum,non rumpat. E bene verba se habent , Si quis ex suis linedibus suus haeres esse desierit, ad omnes casus pertinentia,

quos supplendos in Galli Aquilij sententia dixi

mus. Nec solum si nepos vivo patre decedat, nec succedens pro lac pos auo mortuo rumpati sed &si superuixit patri, ac decedat: dummodo haeres institutus sit, aut exhaeredatus. REcte commentario Isuperiore huius β. initium secimus. Et Verba illa, Etiam Parente vivo nascatur ad β. superiorem pertinere ottendimus: esseque verba postrema capitis prioris legis Vesteiae. Secunda igitur pars legis Velleis: pcrtinet ad eos nepotes, qui ita-

664쪽

perstites sunt tempore testamenti, atque Ita haeredes institui potuerunt, utpote iam nati. Neque aliud hac parte cauetur, quemadmodum nepotes iam nati, quos patres praecedunt, ab auis institui possint, ne succedentes in locum filiorum rumpant avorum testamenta s. Quemadmodum enim nepotum non natorum, ita iam natorum praeteritio testamentum vitiabat, sit illos contingebat nasci suos, & hos in locum suorum succedere: utrique enim magis obliuione, quam iudicio praetermissi videri poterant: quamdiu enim filij nepotes praecedunt,nepotum ratio non habetur, quasi nu natorum. re succedendo agnasci videntur, quasi nunc primum in lucem editi, quod ad aut attinet successionem. Quaeri autem hoc loco potest quamobrem vulgaris substit tionis formula institutioni nepotum superstitum non sufficeret. Et non ineleganter dixeris ineptam propterea visam substitutionis sormam: quia qualitas ipsa s

personarum eam contineret conditionem: neque con

tinuo nepotem haeredem esse posse ex substitutione,n5 adita 1 filio haereditate: Nam abstinens filius nepoti substituto locum non facit; cum in suis non sit successio. l. a. de suis, is legit. hered. De quo scripsimus ad Lquise patris, C. unde neri. Qui autem vulgariter substituitur, in omnem casum admittitur, quo filius institutus haereditatem non amplectitur: casus v nus est, in quo filius non exhaeredatus, auo superstes,nepoti non obstat, quo minus auo sit suus. De quo in Isi lius haeres, suprὰ eod. ad quam scripsimus lib. I Iect.var.c. Et haec ad β. hunc sufficiant cum iis, quae altero commentario scripsimus.

s. Videndum , Iq. QVae ad hunc commentario superiore scripsimus, sufficiunt. s. I .

I Lle casus in dissicili est, si filium habeas , &

nepotem nondum natum instituas, isque na-

665쪽

st tur vivo patre suo, ac mox pater decedat. Non enim suus haeres est tempore, qno nascitur , nec posteriori alius succedendo' prohiberi videtur rumpere,quam qui iam natus erat . Denique &stperiore capite t ut liceat instituere nondum n Ios, qui, cum nascentur, sui erunt, permittit, posteriore capite non permittit institui : sed vetat rumpi,neve ob eam rem minus ratum esset,quod succedit. Porro procedere debet, ut utiliter sit institutus , quod nullo iure potuit, qui nondum . natus erat: Iuliano tamen videtur, duobus quasi

capitibus legis commistis , in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta. Quaeremus

tamen cum recepta est Iuliani sententia an si nascatur nepos vivo patre suo , deinde emancipetur , sponte adire possit haereditatem t quod magis probandum est . Nam emancipatione suus haeres fieri non potuit. CVm Iuliani fait Scaevola recepta sententia sit,

Hoc est, cum huiusmodi nepotis institutio commistis duobus legis capitibus inducia videatur,quaerendum est, an si nepos vivo patre natus emancipetur, necessarius, an voluntarius haeres fiat λ Nam lex nepotes non natos institui necessario permittit . Magis autem probandum est, ut sponte adeat ex testamento . Nam mutatione personae non vitiatur institutio. Quod si Ialiam sententia recepta non esset, hoc est, si nepotis institutio ab initio non constitisset, emancipatus ex testa mento adire non posset. Quae enim ab initio non valui

ex postfacto non confirmatur institutio. Qui ergo quasi suus institutus est, & rectὰ institutus est,commmistis,ν Edictum est legis capitibus spontaneus haeres fit propter emancipatione. Qui posthumi dicatur, dc quae sint ma- humorum genera, scripsimis commentario superiore.

Di ilige

666쪽

Ad IIam hoc iure. De vulg. bpupili substit DE tertio genere substitutionis, cuius in IIam hoc iure mentio fit, semper dubitaui . Et primi generis eme videtur, in qua primus casus exprimitur, Si b res non erit: secundi, in qua secundus casus, hoc est pupillaris exprimitur, hoc modo, Si filius bines erit, , m-tra pubertatem decesserit: vel ita, Si filius intra pubertatFdecesserit. Nam & hic casus pupillaris est. Verum hic substitutio D.Μarci constitutione non eget. Tertii autem generis substitutiones esse videntur, in quibus neq; vulgaris, neque pupillaris casus exprimitur,hoe modo, Filii mei impuberes haeredessunto, osque inuiem substituo: siue hoc modo,Filius biseres eso: filio Titiumsubstituo. ciprocae substitutionis ius a D. Pio fuerat constitutum. Cuius constitutionis illa ratio esse videtur, quod eius modi substitutiones in omnem causam fieri videntur, si plures, de vulg. Ad illam autem substitutionem, Filius haeres esto: filio Titium subctituo, ius constitionis D. Μa ci porrectum videtur . Quamobrem autem D Μarci

constitutionem ad substitutionem hanc trahi fuerit necesse, mihi satis non liquet: cum utrumque casum continere videatur. Illud affirmare audeo, si substitutio haec tertii generis sit, si ad eam porrecta sit D. Μarci e6stitutio, verbo Dalc, ubctituo, proprium in vulgari substitutione locum suisse: si enim utrumque verbum subflituo comprehendebat, quid opus suit D. Pium constituere substitutionem ita factam, Eosque inuisem substituo , in casum utrumque valere ρ quamuis autem ius

substitutionis reciprocae D.Pij constitutione sit constit tum ; tamen de simplici substitutione facta, hoc modo, Filio impuberisubstituo, cautum satis non erat . Itaque ius constitutionis D. Μarci ad simplicem hanc substit

, tionem tractum est. Ad i.Dater. eodem titulo.

LAbeonis sententiam ab Vlp.relatam improbat Imperat. in I. vlt. c de impub. Et frustra ratio concilia-

667쪽

63 et Animaduersionum Ant GoMani

tionis exquiritur. Imperatorem autem illa ratio m

uit, o uolpius Labeo tribui met ei, quem minus testator dilexisset. Verum illud parum animaduertisse,aut curasse Imper. videtur, quod ex disparibus partibus i stituti, in pupillari substitutione contra iuris regulam,

si trientes nant, eXequentur.

OG I. Et sicontra tabulas eod.

LEgata relicta,substituto quemadmodum praestentur, docet hoc loco Λsticanus. Scaevola autem in Lult f.de Q. I. docet quemadmodum legata relicta a filio impubere instituto praestentur hisubstituto decedente filio intra pubertatem, non legatis praestitist cum filius ex uncia institutus, beneficio statris praeteriti, per bonorum possessionem contra tabulas partis dimidiae bonorum possessionem accepit. Et siquidem legata a filio coniunctis duntaxat persenis relicta sint, neque ea

pupillus praestiterit, substitutus ea prestabit quasi aes

alienum, ex uncia quidem ipso iure: eκ reliquo autem praetoris iussu, .cuius benescio quinque unciae filio accesserunt: suam namque portionem grauare in eo pintuit praetor. Et hoc nimirum est , quod hac lege scribit Iurecons. Quemadmodum is ipse filius plus exceptis deberet per bono possessionem plus ad eum perueni stet. Quod multo magis in substituto filii admittendum est , ut legata relicta ab instituto coniunctis persionis neque praestita ipse praestet, habita ratione semissis, non ilum ex uncia. Absurdum namque est, si Praetor magis faueat substituto, quam filio. Datis autem ab instituto legatis tam coniunctis, quam extraneis personis, institutus quidem filius ipsb iure omnibus legata debet , ex qua parte est institutus: sed bonorum possessione contra tabulas accenta, a prestatione legatorum extraneis relictorum filius praetoris auxilio liberatur,&solis coniunctis Praetor legata seruat. non solum ex parte , ex qua filius est institutus , vertim & ex eo,quod ipse Praetor adiecit. Quae legata si a filio praestita non fuerint,ab eius substituto praestabuntur. Extraneis quidem,habita duntaxat eius portionis ratione , ex qua filius fuerit institutus. Coniunctis vero habita ratione eius quoque

668쪽

tionis, quae per bonorum possessionem contra tabuis; accessit. Cuius sententiae illa vis, ac potestas est, ut coniuncti, qui Falcidiam istasse paterentur, si legataeis praestarentur , ex portione duntaxat, ex qua filius suerat institutus, solida legata consequantur, propter portionem,quae beneficio Praetoris filio accessit: ipsi a

tem extranei, propter eam accessionem, nihilo magis

legata consequantur a substituto pleniora; ac proinde Falcidiam patiantur, ac si filio per bonorum possessionem contra tabulas accessi sset . Et hoc nimirum est, quod ait Scςuola, Omnibus ex uncia ρraestari, ex reliquis autem coniunctis duntaxat. Duo circa rem hanc quaeri

possunt: Λlterum quamobrem impuberi substitutus legata praestet extraneis, quae ipse institutus non praestitisset, 1 quo legata data fuerunt: cum substitutus expersona instituti legata debere dicatur, L in ratione legis Falcidiae retentiones. β.quod vuμo Ur. adleg. Fala. Alterum est, cum substitutus omnibus praestet relicta ab instituto , non ex toto , sed ex ea duntaxat parte, ex qua filius institutus fuerat, ea praestet. Nam ab ipso insti' tuto data legata, constat omnibus praestari ex toto eo, quod ad substi tutum peruenit, ut Africanus hac lege scribit. Ad prius illud responderi possit, quamuis a pre

statione legatorum extraneis personis relictorum filium Praetor releuauerit, substitutum tamen non rete uasse: & aequum esse substitutum legata omnia praestare, quae ipse institutus praestitisset, si bonorum possessionem contra tabulas non agnouisset: maxime cum oportio substituti per bonoru possessionem aucta sit. Ex portione autem,ex qua filius institutus fuerat , propterea omnibus legata praestat substitutus, sui ad secundam quaestionem respondeam. quia etsi filius bonorum possessionem contra tabulas non agnouisset, sed contentus institutione suisset; non ex maiore portione legata praestitisset, & suam accessionem coniunctis duntaxat Praetor prodesse voluit in lepatis ab instituto relictis a substito praestandis. Quod si portio instituti vel

iure accrescendi, vel ex subisitutione augeatur, eam accessionem legatariis tam coniunctis,quam extraneis

Prodesse non dubito , ac proptet eam legata relicta ab insti-

669쪽

institutio pleniora praestari a substituto: verum propter hanc praetoriam,quam dixi, accessionem, tranei, quibus Praetor non prouidit, ampliora legata non Coninsequentur a substituto . Quid ergo si institutus filius coniunctis legatis praestitis decessierit λ Petentne extranei a substituto λ Et nulla ratio est quamobrem petere non possint. Huius autem 6. species in pupillari substituto ponenda necessario eri. Nam vulgares substitutiones accepta bonorum possessione, vel secundum, veI

contra tabulas, expirant. μου ρ. Titius haereseso. I. seruum communem. eod.

QVaerendum est, quis sit institutionis serui ,& quis

substitutionis effectus Et cum seruus legatus, idemque institutus haereditatem, nisi iussu legatarij adire non possit,legatum autem propter libertatem eodem testamento seruo datam non valeat, nstat adeunte Titio,ac proinde confirmata serui libertat , seruum ex institutione adire non post e. Rursum Titio non adeunte, cum legata non debeantur, non potest Stichus iussu legatarii haereditatem adire . Neutro itaque casu Stichus ex institutione haeres esse potest: cum neutro casu legatarium haerede facere possit. Uerum cum libertas, quamuis secundo gradu relicta, in primo data intelligatur. l. 2. Dig.de manum. tectam. merito dubitauerit quis quamobrem, cum primo gradu, dc institutus, & liber reperiatur Stichus, ex institutione haeres esse ipse non possit, ac sibi haereditatem acquirere. Et respondendum est, fauorem iuris non egredi libertatem .' ac seruo satis esse debere, si libertatem relictam a substituto, ab instituto consequatur. Circa substitutionem hae quaestiones occurrunt. Primum, an in proposita specie duo sint gradus haeredum8Deinde an causa institutionis sit mutata ρ Postremo, cur Stichus una cum Titio ad haereditatem non admittatur λ Λd quaestionem primam respondeo . Quamuis idem Stichus instituatur, &substituatur. duos tameta gradus esse: propterea quod in institutione domini perstina spectetur, qui ex institutione haereditate quaerit: ita sub-

670쪽

Liber unicus.

substitutione aute ipfius Stichi, ac proinde duara personarum vice sungitur Stichus institutus, & substitutus. Causam institutionis in substitutione mutatam .esse, ex eo manifestd apparet, quod ex substitutione possit Stichus esse haeres: quamuis institutioni locus n5suerit. Ad postremum respondeo, propterea non posse Stichum ex substitutione una cum Titio instituto admitti : sed non adeunte demona Titio Stichi substitutioni locum esse . quia mani selle apparet noluisse

testatorem vn cum Titio Stichum concurrere: quem ita cum Titio instituit, ut cum Titio haeres esse non

posset. Aliud dicendum est, si Stichus cum Sempronio haeres instituatur, & Sempronius, causa mutata , sibi substituatur, hoc modo; Titius haeres esto, &c. Quamuis

enim ex substitutione admittatur, ita tamen est institutus, ut possit eκ institutione haeres esse: Stichus autem ita est cum Titio institutus , ut haeres ex institution esse non possit cum Titio. dire coniuncti. Dig. de leg. SEntentiam. re coniuncti. ut ante me Brtasse nemo ita neque ante hunc diem ego intellexi . Re tantum coniunctos esse constat, quibus ita legatur , Nitio fundum Seianum lego: eundem fundum Sempronio lego. Totus enim sundus utrique legatur : sed separatim, hoc est verbis, & orationibus diuersis . Verbo tantum coniunctos, quibus ita legatur, Titio, , Maevio fundum Seianum aequis partibus do lego. Re, & verbo coniunctos, quibus ita, Titio, Maevio fundum Seianum leto. Totus enim utrique sundus uno verbo legatur. Hi in portionibus coniunctorum omnibus omnino praeseruntur, quibus eadem res, aut rei pars legatur: Exempli causa, Tisio, im Maruio fundum Seianum legor eandem fundum Sem eonio lego : eiusdem nundi partem dimidiam Seio lego. Maevio legatum repudiante, eius portit, soli Titio accrescit. Ratio illa est , quia dempta coniunctione verbi, portio Maevij omnibus pro portione accresceret. Uerbis accedens coniunci io, ius praelationis pa

SEARCH

MENU NAVIGATION