Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

671쪽

636 Animaduersionum Ant.Goueani

rit . Re autem coniunctos, constat non esse potiores 'Exempli causa , Titiosum et leto reundem fundum Semproniis lego, eiusdemfundi partem dimidiam Seio lego. Repudiante Μaeuio legatum,eius portio omnibus pro rata accrestit; uti enim diximus ex verbi coniunctione praelationis ius oritur. Uerbis autem tantum coniunctus, an praeseratur et,qui verbo coi unctus no est, quaeritur λEt magis est, ut coniunctus verbo praeseratur et , qui coniunctus verbo non est: ut ecce, Titio ,-Meuis,D dum aequis partibus lego'. eundem fundum Sempronio lego. Dubium non est, quin dempta coniunctione verbi, &partibus separatim legatis hoc modo , Titio dimidiam,

Maevio dim.diam, Sempronio totum fundum lego, inter omnes ius accrescendi proportione versetur. LMaeui undi partem dimidiam. de legat. a. Partibus itaque Titio , &meuio coniunctim legatis,ius praelationis inducet verbi coniunctio: qua, uti diximus, dempta, ius nihilominus accrescendi inter legatarios reperitur. Idem dicendum est, si ita legatum sit, Titio, , Mumio fundum aequis partib.lego: eiusdem fundi dimidiam Sempronio lego . Nam repudiante Titio, soli Μaeuio eius portio accrescit: quibus sil partes separatim legatae fuissent hoc modo,Titio dimidiam Maevio dimidiam, Sempronio dimidiam lego, iure

accrescendi omnes uterentur, ut quod Iurisc. scribit in I. Maevio. non selum procedat cum tertio legatario totus fundus legatur: verum & cum pars legatur, sed ea , quae haeredem excludat: nePenes eum repudiata portio remaneat. Hiempli caula, Titio trientem fundi lego, trientem Maevio, Sempronio trientem: repudiante Titio, eius portio non accrescet legatariis: sed penes haeredem relinquetur, quibus statis esse debet, quod trientes suos habeant. Nam in legatis ius accre sicendi hactenus admittimus, ut portio a testatore relicta expleatur,non ut amplius consequatur legatarius, quam ei testator legauit. Itaque si Titio dimidia, Μaeuio dimidia,Sempronio totus sundus, vel dimidia legetur, propterea inter eos ius accrescendi reperitur, neque vacans portio haeredi relinquitur , quia necesse est expleamus portiones legatariis a testatore relictas: his autem expletis, nihil

est, quod haeres retinere possit. Quod si ita legatum sit,

672쪽

Meuio dimidiam, Sempronio totum fundum lego: repudiante Μaeuio, totum fundum consequitur Sempronius pSempronio vero repudiante, Μaruio dimidia expletur, reliquum penes haeredem remanet. Secus in haereditatibus se habet: nulla enim certa portione ius accrescendi definitur. Qui enim ex parte haeres est, ex asse ha res est,turis potestate: neque potest quis pro parte test tus. pro parte intestatus decedere. Undent, ut si plures legatarios verbis hoc modo coniungas, Nilo, Maevio, Semproniofundum aequispartibus lego, numquam inter eos ius accrescendi reperietur : cum partes habeant a

testatore relictas,trientes videlicet, ut vacans triens necessario haeredi relinquendus sit: ne legatarii plus habeant, quam eis testator reliquerit. Idem dicendum inquatuor, pluribusque legatarijs. Et generaliter definiendum in legatis est, iure accrescendi legatarios co- sequi posse, quantum testator eis reliquerit: amplius non posse: quia neque ex teltamento amplius vindicare possint. Illud praetereundum non est, verbis coniungi non posse, nisi quibus aequae partes legantur , hoc modo, Titio, i , mruiofundum aequispartibus lego, vel hoc modo, Titio, Meuio,-Sempronio fundum pro trientibus lego. Quibus ex disparibus partibus fundus legatur,tis necesse est pluribus verbis, & orationibus legetur. Quemadmodum autem inter legatarios, ita & inter haeredes coniunctio ius praelationis inducit: Exempli causa , Titius, is, Maeuius ex triente mihi haeredes fisto: Seius ex triente biseres ecto: Sempronius ex triente haeres e fila : T i-tius , & Maevius in suo triente reliquis praeseruntur. Dempta autem verbi coniunctione, iure accrescendi omnes uterentur. Vt autem Titius, & Maevius iure accrescendi utantur, ex certa parte institui debent. Naqui sine parte i niti tuuntur, quod ad ius accrescendi attinet, coniuncti non sunt, L item quod Sabinus. β. unde idem. de haer. inse. Neque obstat Lia redessine partib. eod.

tit. Aliud enim est sine partibus institui, aliud sine parte : Nititis, On M.t uius ex triente haereaessunto , ex parte

instituti sunt & tamen sine partibus. Ex partibus instituuntur, qui sic instituuntur, Nitius, Θ Maevius

673쪽

638 Animaduersionum Ant. oueant

semisse aequis partibus haeredessunto : Quorum si alter portionem repudiet,omnibus,non solum Titio pro portione accrescit.

Quid sit coniunctim legari, & quemadmodum inter

eos partes fiant, quibus res coniunctim legatur, non re- che videmur expl icasse commentario de iure accrescendi. Coniunctim igitur legari est, eandem rem duobus pluribusue sine partibus legari, hoc modo, Nitio fundum rego: tandemfundum Sempronio lego: vel ita,ritio . Sem-

'omo undwu Seianum lego: utroque enim modo fundus totus, hoc eli sine partibus legatur. Atque ita coniunctim legari dicitur coniunctim , de leg. 3. Illane. βficon iunctim. eleg. r. Hi autem, quibus res sine ipartibus le- 'gatur, ipsi sibi ab initio partes faciunt. d. si coniunctim. hoc est alter alterum impedit, quominus totum petere possit, aut actione perlonali, aut reali. d. si coniunctim, is i duobus . pluribus. vers. is autem eodem. Quod ita a cipi debet, quandiu alter petere potest: si enim iam logatum repudiauit, alter recte totum petet: quia in le-3 gato nemo iam sibi possit concurrere,hoc est,nemo partem auferre possit. Itaque in dIduobus. ablata ab alte inro parte aestimationis per actionem personalem , v idebatur alter totum vindicare sundum posse, quia nullam iam sundi partem auferre possit is , qui actione ex testamento partis suae aestimationem sit consequutus Verum ei doli mali exceptionem obstare eo loco scribit. Iure cons. Partem namque suam videri abstulisse eum qui partis suae aestimationem abstulit. Quamuis igitur solicius sundus, hoc est sine partibus a testatore pluribus Iegetur. partem dumtaxat petere singuli possunt,quandiu alij concurrere possunt, hoc est partes suas Petere possunt. Qui si partes suas non petant, neque concur-xant, ei, qui partem suam consequutus ese caeterorum portiones accrescent, atque ita solidum legatum consQ-quetur. Et hoc est, quod vulgo dici 1olet concursu inter eos partes fieri non quod in conflictu actionum vir taetotum vindicante inter eos res scindatur, sed qucd nisi alter partem suam petat, is, qui partem petit, & acCQ-lsit, totum habeat. ita accipi concursum opor tere eXQ

iquido constat, quod in d.u coniunctim,partes facere

674쪽

Liber unicus.

concursu dicuntur ij, quorum alteri in primis tabulis, alteri in secundis eadem res legatur, quos simul petere non posse constat. Idem colligitur ex verbis illis, da

pluribus, Pro virili portione ad legatum omnes venire: hoc est concurrere. Partem porro faciunt interdum etiam

ij,qui ad partem non admittuntur, ut si Titio, & seruo proprio testator fundum leget: seruus etenim Titio obstabit, quominus totum vel petere, vel consequi possit; luamuis seruo inutiliter sit legatum. d. g.Faeoniunctim.

tem si Titio , & ei, quem sciebat in rerum natura none fle, sundum testator leget: qui in rerum natura non erat, T itio partem faciet. I si duobus , de leg. I. quamuis ad partem non admittatur. Aliud dicendum, si mortuum ignorabat testator: sic enim intelligi oportet, Lun cam in I. iuncto β praecedente, C. A cad. toll. Differentiae ratio illa est, quod qui legat et,quem mortuum esse scit, illi dumtaxat legare videtur, ut partem aeoniuncto faciat, non ut ipse ad legatum perueniat. Si autem ei, quem mortuum ignorat, leget, eo animo legat,ut lega

tum legatarius consequatur. Item si Titio, & Maevio seruum legaui,qui Titi j erat, Titius Maevio partem facit, Maevius nihil quidquam aut petet, aut auferet praeter partem aestimationis serui, Lbuiusmodi. g Tuto,de . ita. r. Sane haeredi, & Titio si fundus legetur,haeres Titio partem faciet: quamuis haeredi inutiliter legetur, d. l. plan8. duobus. Hoc enim legatum in persona haeredis nulla ratione consistere potest,nec intelligi ,hoc est non modo iuris regula vetante, ut in legato seruo proprio relicto: sed & natura ipsa rerum, quae non patitur quemquam a seipso petere, vel accipere. De legato Titio,& post humore licto, scripsimus in priore commentario de iure accrescendi-

is l. Si filius haeres. De liber. is pomum. LIbro priore lectionum variarum illud non recte vid mur explica sse, quod scribit Λfrican. in L lius h. re,,ue liber. , polibum Nepotem filio vulgariter substitutum, tam auo, quam patri suum haeredem futui un non nato posthumo,qui testamento fuerat omissus, si n-lius

675쪽

6 o Animaduersonum Antago sed ut

Iius decedat, cum adhuc de testamenti viribus dubit tur: sic autem locus is intelligi debet, ut filius , cui ex

testamento, de cuius viribus dubitabatur, viventi delata haereditas non fuerit, nepoti quominus auo suus sit, obstitisse videatur . Quamuis enim nepotem praecederet: in causa tamen testamentaria successionis non praecedebat, cui sui diximus) viventi haereditas delata non fuerit. Necesse autem est nepotem, qui auo ex testamento haeres fit, suum esse,cum in aui morientis potestate fuerit, ac proinde extraneus dici non possit; filio autem si vel ex testamento,uel ab intestato decedat,nepos quoque suus erit, cum in eius morientis potestate fuerit. Neque nouum est nepotem patri', & auo suum esse. Nam patre exhaeredato, ipse ab auo institutus suus auo est: quia ci pater in causa haereditatis auitae non obstat: item & patri. Neque vero hoc casu intelligi potest filius non nato posthumo retro ex testamento haeressuisse. Quod enim in l.ventre praeterito,sf.de acq. θaer scribit Papinia. filium ex testamento haeredem sui me,intelligi non nato post humo, procedit , cum extraneus filio datus est substitutus, vel cohaeres: idque in gratiam nepotum, qui si filio substituantur, fictione ea nihil opus est; cum eius sussiciat institutio ad obtinendam aut haereditatem.

I. In quartam. ad leg. Falciae.

AD I in quartam, scripsimus totum legatum, & totum fideicommissiim extra Falcidiam esse. Μο-uebamur, quod repudiata haereditate, totum nihilominus legatum haeres consequeretur, LQquidem totum ne leg. I. item quod aliud iuris esse diceret Iurec. in fideicommissaria haereditatis restitutione, in qua pars tantum modo legati haereditaria in Falcidiam imputatur. Verum, cum pars legati tantum iure haeredis capiatur, dc Paulus in l. Genmus diserte scribat quod iure haeredis capiatur, id demum in Falcidiam imputari. Contraria sententia magis placet, ut non totum legatum in Falcidiam imputetur, sed dumtaxat legati pars,qua iure haeredis capitur: altera vero extra ,salcidiam sit.

676쪽

Laber unicus. Or

Itaque loeus in Lin quartam necessario emendandus est,

ct ubi hodie legitur,sed in deicommctaria. scribendum videtur, sed is in fideicommissaria . Quod mendum

lubricum fuit, & passim occurrit. Porro autem inter legatum,& praelegatum differentiae complures sunt Legatum genus, est praelegatum species. Praelegamus haeredibus dumtaxat, legamus etiam iis, qui haeredes instituti non sunt. Praelegati illa verba sunt, haeres metis praecipito, praecipuum habeto. Legati illa, Do lego, habeto, Legatum, quod relictum haeredi est, in haereditatis venit restitutionem, Linfideicommifariam ad Trebel praelegati portio nulla restituitur, cum id praecipuum haeres habeat.Quo fit, ut retentio h Papiniano appelletur, tinfideico si cum Pollidius,de et uris, nam neq;

ex eo, quod iubemur retinere, ulla pars restituitur Quid enim magis contrarium est restitutioni,quhm retentioὸ eadem prςceptionis, & deductionis, quae retentionis natura est. Postremo pecuniae uni ex haeredibus,Praelegatae pars a cohaerede accipitur. l. haeredes, β. Ult. iuncta Iseq.fam. ercisc. legata vero pecunia tota a cohaerede capitur. Hae reditarii corporis alia ratio est , quod siue legetur, siue praelegetur haeredi, semper eius pars hcohaerede accipi intelligitur. Illud autem legato cum prae legato commune est, ut utriusque haereditaria portio in Falcidiam imputetur ,& quidem tota, nisii cum ex voluntate, & sententia testatoris Falcidia retinetur: tum enim non portionem totam haereditariam, sed quartam eius partem haeredi in Falcidiam imputamus, I.Nita.ad leg. Falcid. Et quoniam in lege hac Diui Pi j mentio fit, illud animaduertendum est, eundem Hadrianum appellari in deducta. β. numis, ad Treb. eorumdem nominum confusionem notauimus in L de vide iudieijs, is in Lqui coetu. ad leg. Iu de vi publ. Ad I. Nihil commune. l. 'Naturaliter. De acq. possesCREstituitur possessio aut interdicto, aut actionNam&per interdictum unde viamissam recupero possessionem, & per rei vindicationem: de hac enim actione loqui mihi videtur Vlpianus in I. I. g.recti-

677쪽

64 et Animaduersionum Ant.Goueani

tuendae, utipossidetis. Papinianus in Zcum fιndum, de vi, vi armata. Eum, qui fundum vindicauit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio, nihilomihus interdicto recte experiri placuit. Facilior tan8, & expeditior interdicti via est, in quo de . iure domini j non quaeritur, quod rem vindicanti probandum est, Ei autem, qui possidet, non ciuiliter moedo, verum & naturaliter, hoc est,ei, qui animo, & corpore possit det de quo intelligendum illud Vlpiani estini. I .uti possidetis. Actionem numquam ultro possessori dari)ei, inquam,vel exceptio sufficit,uel interdictum uti possidetis, ad retinendam, tuendamque possessionem . Quod si ciuiliter tantum possides: res autem ,, exempli causa, penes eum sit, cui eam tu precario concessisti, & interdicto uti possidetis vinces, & rem poteris vindicare: recte enim ab eo res vindicatur, qui restituendi habet iacultatem, Lincium, de rei vind. Neques rem coeperis vindicare,propterea tibi denegabitur interdictum : Olim possessioni non videaris renunciasse, quam per rei vindicationem renunciasse contendebas.

FINIS,

678쪽

GOVEANUS

AD LEGEM I M PERIUM

DE IURISDIC. ΟΜNIVΜ IUD. V Llpianus ait, Imperium aut metum, aut

mixtum est. Merum imperium est, habere glaclij potestatem ad animaduertenduin in facinorosos hominest quae etiam Potestas appellatur. Mixtum imperium est cui etiam iui isdictio inest quod in danda bonorum possessione consistit. Iurisdictio eli etiam , iudicis dandi

licentia. GOVEANUS. Potestas animaduertendi in facin rosos homines pcimis vel lege, vel constitutione Princiis, vel S. C. constitutis, Meri est imperij, prorsusque iurisdictione, atque adeo ab ossicio ius dicentis seiuncti atque separati. Illud vero imperium quo Vrbis Prς-tor in danda bonorum possessione utitur, mixtum est: quamquam enim ossicio tui dicentis contineatur,& iurisdictionis nomine censeatur; magis tamen imperii naturam redolent haec, dare possessionem, in integrum restituere, iubere cauere, iubere possidere, mittere in posteIsionem: quae omnia pro arbitrio Praetor per th ipse administrat: magis inquam haec imper ij naturὰm redolent, quam iurisdictionis: quae si ad exactum iudicium reuocetur, aliud nihil est quuim aequitatis quzedam praeceptio & pra scriptio, ad quam qui de priuato-

679쪽

644 Ant. Goueanus

rum controuersiis dantur 1 Prςtore iudices, suam dirigant, accommodetque sententiam. Quemadmodum' autem haec quς imperij magis esse dixi mus quam iuris. dictionis, ius dicentis tamen ossicio,ipsoque adeo iuri Ddictionis nomine continentur, sic etiam & iudices dandi potestas ad ius dicentis ossicium pertinet, esseque , iurisdictionis Praetoriae pars dici potest:quae quidem tribus in rebus posita omnino est, in decernendo, in i udi- cijs conitituendis,& in dandis iudicibus . Haae de legis

sententia summatim: nunc rem latius explicemus. In

Vrbe igitur Roma Μagistratus alij capitalibus quae-ssionibus praeerant, alij iuridicundo: illi aut ex lege , aut principis constitutione, aut S. C. de fraude capitali cognoscebant, in eλmque ex ipsius legis, constitutionis, Senatuscon. praescripto animaduertebant: Quae potestas cum seiuncta prorsus sit ab ossicio ius dicentis, atq; adeo a iurisdictione, quemadmodum mox docebimus,

merum imperium appellatur: ea enim Μeri vis est, atque significatio, ut ea notet quae mixta non sunt. Ut autem merum, ita & vehementissimum est hoc imperium: ad capitales namque res pertinet, de quibus nisi ex lege,quaeri non potest. Cicero in Orat. pro Cecinna, Omnia Iudicia aut distrabendarum coutrouersiarum , aut puniendorum maleficiorum causa reperta funt :quorum alteriem leuius est, propterea quod is minus L , persaepe disceptatore domesico di)udicatur: aD rerum est vehementissimum , qu)d , ad graviores respertinet, is non honorariam operam amici , sed sueritatem iudicis, ac vim requirit. Haec Cic. Qui vero i uri dicundo praeerat Praetor Urbanus, is aut decernebat, aut iudicia dabat, 'uanquam & iudicium decerni quoque dicatur) aut priuatis iudices constituebat: ijsque tribus veIut terminis, uniuersia eius iuris dicundi prouincia claudebatur: id quod ex Ciceronis Praetura Urbana,& Siciliensi intelligi potest. Porro autem decreto dabat Praetor possessionem, decreto iubebat possidere, ea denique decreto exequebatur,quae misti imperii esse

diximus: quae quanquam sine causae cognitione expediri non possunt, sine iudicis tamen sententia possunt.

Vt decretum non mald Praetoris sententia definiri posi

680쪽

Ad Legem Imperium os

se videatur, ipso etiam auctore Ulpiano in L Cautionἱ dies. β. a. de damno infecto , in I. nec gaicquam. I. a. deos'. Proconsulis. Cum vero res eiusmodi inciderat, in qua de facto quaerendum esset, tum iudicium Praetordabat, prae scri bebatque iudicibus ius,quod sequerentur in iudicando: idque vere,ac proprie est ius dicere, aequitatem quandam iudicaturis constituere,1 qua in ferenda sententia non discedant. Iudicia autem sic propemodum dabantur, S I P AI ET L. Titium.ὰ Sex. Memo in

ea re qua de ex iure agitur, dolo malo circumuentum. Sex. Maevius L. Πιtio quadruplum eius rei, qua de ex iure

agitur, dare damnas esto. In huiusmodi verba iudicio hPraetore constituto i udex,quem ei causae dabat de facto

tantum cognoscebat ius iam habebat,ex quo iudicaret. Dabantur autem iudices homines priuati in quos maxime consenserant litigatores, iubebanturque intra certa tempora litem controuersiamq; dirimere, quemadmodum scribit Vlpianus in I. a. de iudici D. β. I. Sin vero eiusmodi res erat,in qua de iure ambigeretur,causa ad centum viros deserebatur: id quod ex Ciceronis lib. I .de Orat. ex orat. pro Ce cinna, O, ex l. Titia de ino .

rectam.f.intelligipotest Ex ijs puto apparet quod merum imperium, & quod mixum appelletur: quae Cicero in Praetura Vrbana his verbis alέrtim me distinguit , Das, inquit bonorum possessionem ei, qui non iurauit e con cedo , Praetorium est: adimis tu ei qui iurauit: quo exemplo λ proscriptum iuuat: Lex es: paena est: quid ad eum qui ius dicitὸ Praetorium esse ait dare possessionem,quod Praetorii est imperii ac potestatis animaduertere autem in eum qui in legem Corneliam commiserat proscriptum iuuando, id vero ius dicentis esse negat. Duo igitur haec attigit orator, Mixtum scilicet imperium, quod Praetorium ideo appellavit,quia Praetori iure Magistratus insit: & Μerum imperium, quo fraudibus ex lege poena infligitur.Postremo illud significauit, Μero imperio nihil esse c9m Iurisdictione commune,quod nihil

ad ius dicentem: contraque mixto Imperio magnam

esse cum Iurisdictione amnitatem; cum ad cius qui ius dicit ossicium, curamque pertineat . Et certe sic se res habet, ut priuatae res atque ciuiles quibus constituendis

SEARCH

MENU NAVIGATION