장음표시 사용
301쪽
usuVenerit ut omnibus supra modum placeas. Id quod signum est tuae virtutis evidentissimum. emini enim ea negasti, quae jure
honesteque tribui possunt quae vero Cum probro Conjuncta Sunt, ea ne Sperare quisquam in animum inducit tantam virtuti et honestatis appetentibus potestatem, impudentibus desperationem, affert tua modestia Praeterea, cum in adolescentia plerique modestiae laudem taciturnitate venentur, tu tantum ingenio polleS, ut Sermonibus et Colioquiis tuis non minorem quam caeteris omnibus rebus apud lamiliares tuos laudem sis assecutus tantus tuus lepos eSt, tanta suavitas, tum seriis tum ocosis in rebus. Cum et Simplex is absque delicto, et acutus absque malitia, et humanus Cum
ingenuitate, ac denique talis, qualis ferme filius Cupidini e Virtute
6. De fortitudine autem nam et hanc praeterire non decet, quanquam tua quidem natura multas adhue accessione recipit, Se
quenSque tempus laudaturis magnam copiam suppeditabit, tamen pulcherrimae sunt ista aetate laudes, qua nihil delinquere caeteris est optabile-ac tua quidem sortitudo cum ex aliis rebus celebrari POSSit, tum vero propter Xercitationem, cujus vel plurimi testes exstiterunt. Fortassis autem in primis dicendum St, quam prudenter id studium caeteris praetuleris . am pruden agendarum rerum dele tu in adolescente, commune signum est et animi liberalis et cordati ingenii. Quapropter nec istius instituti laus est praetermittenda. Cum igitur scires a reliquis certaminibus nec servos nec peregrinos excludi, istud vero solis propositum esse civibus, nec nisi ab optimatibus expeti, si eo te contulisti. Ad haec, si qui currendo se satigent, eorum nee sortitudinem ne animi prae- Stantiam augeri, eos vero qui pugilatu aut aliis ejus generis ludis seeXerceant, praeter mala CorporiS, etiam ingenia corrumpere eum judicares, splendidissimum pulcherrimumque exercitationi genus tuaeque naturae aptissimum elegisti, quod et armorum consuetudine, et cursu iam tolerantia, belli Simulacrum repraesentet et magnificentia, et splendore apparatus, potentiae deorum simile videatur praeterea et spectatu jucundisssimum Sit, et e plurimis variisque generibus constet, et ingentia praemia merit Consequatur. Praeter enim ea quae tribuuntur, ipsa etiam exercitati et tam praeclarum studium non parvum praemium homini vel mediocriter virtutis studioso videatur. Quod Homerici carminis testimonio vel in primis comprobatur, in quo et Graecos et Barbaros tali apparatu gessisse bellum secit inter sese praeterea etiam hodie Graecarum urbium non abjectissimis, sed maximis, in certaminibus uti eo amiliare St.
7. Institutum igitur honestum aeque ac dilectum universis Omnibus est. Quia vero putabas nihil prodesse rerum pulcherrimarum
302쪽
desiderium, aut corporis ad omnia habilitatem, nisi et animus probe es Set XOrnatus, laborum tolerantiam statim in gymnasiis ostentatam nec in factis fefellisti reliquum autem ingenii tui splendorem, animique robur, in certaminibus potissimum declarasti. De quibus etsi ordiri vereor, metuens ne ea quae tumae Sta Sunt ratione non assequar tamen neque praetermittam. Nam turpe suerit, quae nos spectantes exhilarant, ea nolle Commemorare. Ac si omnia certamina referre vellem, ultra modum fortasse nobis extenderetur oratio unius autem in quo multum excelluisti
facta mentione, et reliqua indicabo et auditorum benignitate non abutar Emissis bigis, atque aliis longius evectis, aliis Subsequentibus, utrisque Superatis, prae utrisque, ut decuit, Victoriam obtinuisti, talem coronam adeptus, in qua, cum pS Victoria
Praeclara Sit tamen evasisse incolumem praeclarius videbatur et admirabilius. Nam adversariorum curru contra te ruente, unctisque putantibus equorum violentiam non sustineri poSSe, quanquam Videras aeterorum quosdam nullo etiam ingruente periculo
mirifice angi, minime perterritus es aut refugisti, Sed et robore animi et bigarum impetu suisti superior, et adversarios, qui Secundo rSu nec interrupto usi fuerant, celeritate antevertisti. Quo ita mutasti animos hominum, ut cum multi jactent in ludis equestribus nihil esse perinde jucundum atque naufragia curruum, iique eradicere videantur, de te contra spectatores omnes soliciti, ne quid tibi tale accideret, formidarent. Tantam benevolentiam et Studium in eorum animis natura tua excitarat. Neque id injuria. Cum enim pulcrum sit ob unum aliquod ornamentum esse ConSpicuum quanto pulcrius est omnia complecti, quae homo prudens laudi
8. Idque inde perspicitur. acum et Rhadamanthum propter justitiam, Herculem Castoremque et Pollucem propter sortitudinem, Ganymedem et Adonim et ejus generis alios propter pulcritudinem, a diis adamatos esse reperiemus. Quare non miror eos qui
amicitiam tuam expetunt, sed illos qui non eodem modo erga te assiciuntur. Si qui enim singulis dunt at horum quae diximus bonorum praediti convictu deorum sunt dignati, nonne ei homo qui natus sit, optabile fuerit, ejus amicum fieri qui illa universa in sua potestate habeat Praedicanda igitur est tui et patris et matris et Beterorum propinquorum elicitas, quod aequale tuos tantum virtute vincas sed horum multo magis quos tu tam prae Stantibus dotibus ornatus, delectu habito ex omnibus amicitia tua dignaris. Nam illos fortuna tecum conjunxit hos sua virtus tibi commendavit. Qui haud scio amatores ne an soli veri judices, sint nominandi. Nam mihi quidem videtur initio ortuna, contemptis improbis, honestorum virorum mentes irritare volens, naturam tuam
303쪽
secisse sormosam, non quo facile ad voluptatem decepta prolaberetur, Sed ut amplexa virtutem gloriam consequeretur. 9. Quanquam autem multo plura de te commemorare POSSem, hic mihi finiendam osse puto laudationem, verito, ne me tui Praedicatio naturae humanae limites excedere videatur. Nam Sque adeo dicendi vis ab adspectu vincitur, ut his quae sub Sen Sum culorum cadunt fidem esse abrogandam nemo putet eorundem ero laudes, etiam justo minore S non esse veras opinentur. His igitur nunc missis, ea tibi praecipere conabor, per quae Vitam tuam honoratiorem essicias. e vero velim ea quae dicentur non obiter animadvertere, neque existimare, me ostentandi potius ingenii, quam tui juvandi studio, his usu bis esse usum, ut nec a Veritate aberres, nec pro Optimis obvia quaeque amplexus, prius tibi consulas. Etenim quorum obscura et humilis natura est, hos nee
siquid non recte fecerint objurgamus : at quorum laus, ita uti tua, in illustri loco sita est, his honestissimarum rerum Vel negleXisse aliquid probro datur. Praeterea qui in aliis orationibus judicandis
hallucinantur, una tantum de re non optime statuunt qui vero consilia de vitae ossiciis non recte accipiunt aut contemnunt, erroris Sui per omnem secum aetatem monimenta circumferunt. A quibus omnibus te alienum atque immunem esse licet, ac providere et Perspicere, quid maximam in rebus humanis vim obtineat et quo recte feliciterque constituto maximos in vita fructus percipiamuS, quo item neglecto aut depravato in acerbissimas calamitates incidamuS. Neque enim obscurum est, ejus rei curam in primi esse Suscipiendam, quae plurimum in utramque partem momenti et virium habet.
10. Mentem autem humanarum rerum omnium esse moderatricem reperiemus quam sola philosophia et recte erudire et exercere queat. Rus ergo te non Xpertem SS Oportere Censeo,
aut ab ea sectanda laboribus quibus ea paranda est deterreri cogitandum potius, per ignaviam et socordiam nec sacillima quaeque posse comprehendi, tolerantia autem et industria nihil in rerum
natura esse bonorum quin comparetur. Atque omnium esse absurdissimum, parandarum opum augendique roboris et rerum similium ardere cupiditate proptereaque multas aerumna perpeti, quae Omnia mortalia sunt mentique servire consuerunt: ut Ver ipSa mens, quae caetera gubernat, quae nunquam deserit, quae totius vitae dux et magistra est, excolatur, non elaborare. Praeclarum sane et fortunae
beneficio inter excellentes esse admirationi sed multo praeclarius est, suapte industria, quicquid eximium sit esse assecutum. Nam illa etiam improbis non raro sese offert haec vero nemini adest
nisi virtute praestantissimo. Ac de philosophia quidem disserendi 5 K
304쪽
accuratius alio tempore nobis occasiones opportuniores dabuntur Opinori Sed breviter eam attingere, nunc etiam hihil prohibebit. 11. Illud autem in primis est diligenter animadvertendum, Cum omnem disciplinam scientia et exercitatione quadam contineri, tum philosophiam magis etiam caeteris. Nam quanto diligentiores ea prudentioresque magistros habet, tanto pulcrius esse constitutam par est. Atqui, cum et in dicendo et in deliberando mentis Versetur ossicium, philosophia autem hujus utriusque rei peritiam tradat, cur eam disciplinam, quae nos horum utriusque Compotes facit, persequi nolimus ' Tum enim consentaneum est rei nostrae familiari
acceSSura es Se maXima incrementa adeoque totam vitam fore cultiorem, cum et quae doceri queunt artis adminiculo, et caetera Xercitatione quadam et assuefactione obtinuerimus. Neque enim hoc dici prosecto potest, nihil esse in scientia momenti ad hoc, ut aliis praestemus alii Sapientia. am cum omne ingenium, si apta institutio accedat, fit melius : tum vero ea multo maXime quae a primo statim ortu dexteriora caeteris exstiterunt. Illa enim sese duntaxat vincunt, haec etiam aliis antecellunt. Ne vero dubita quin agendo parta peritia, nec sine periculo contingat et ad reliquam vitam sit inutilis : philosophica autem institutio ad haec omnia opportune contemperata. Etsi autem quidam propter elices rerum
successus ortunaeque favorem in admiratione fuerunt, eos tamen te contemnere et tulipsius curam genere decet. Nec enim maximae res temere invadendae, sed certa ratione scienterque suscipiendae sunt nee in ipso demum gerendarum rerum articulo meditari, Sed ea scientia te institutum ess de s ut quicquid opus fuerit bene administres. Xistimabis autem cum omnem eruditionem si quis utatur prodeSSe multum, tum vero eam doctrinam, quae tradit quid
in Ropublica et agendum et dicendum Sit, in primis. Nam geometriae ac similium artium esse rudem turpe id quidem est, sed earum summum fieri artificem infra excellentiae tuae dignitatem :at in illa excellere facultate praeclarum, non e Sse institutum prorsus os deridendum.12. Quod ex multis aliis rebus intelligitur, et ex eo, si viros illustres qui tuam aetatem praecesserunt spectes. Nam et Periclem, cujus sapientia temporibus illis prae omnibus celebrata est, familiarem suisse Anaxagorae Clazomenio, atque illo doctore vim eam consecutum esse audies. Et Alcibiadem ingenio quidem ad virtutem multo deteriore ut qui partim superbe, partim abjecte, partim libidinosissime vitam instituerit reperies Socratis institutione multa in sua vita correXisse, caetera magnitudine rerum gestarum occultasse. Quod Si veteribus commemorandis immorandum non est, cum recentiora exempla in promptu sint, tum Timo-
305쪽
theum, non iis rebus quibus adolescens studuit, sed propter ea quae post institutionem Isocratis gessit, et summam gloriam et amplis- Simo honores merito esse consecutum cognosces tum Archytam qui arentinam rempublicam, summa rerum ad ipsum delata, adeo Praeclare et humaniter administravit, ut ejus nomen apud omnes celebretur is igitur cum sperneretur initio, e Platonis congreS- Sibus tantam auctoritatem est adeptus. Neque horum quicquam Sine ratione actum est imo longe esset absurdius, si ad parva quaedam perficienda nobis artis atque exercitationis opus esset ad-jumentis, re Vero maximae nullam artem, nullum hujusmodi studium postularent. Ac de his quido plura dicere non ideo quorsum attineat. Neque enim initio sie in hanc mentionem sum ingressu quasi tu ea prorsus ignorares sed hujus gereris exhortationibus ignaros excitari, scientes inflammari putabam.
13. Ne ero putes me, quod ista dixerim, de me polliceri tibi doctrinam harum rerum. ec enim me fateri pudet, ipsi mihi adhuc multa esse discenda, atque ipsum rempubi malle gerere quam aliis eam doctrinam tradere neque haec sic accipi velim quaSi RSperner eam, quae Sapientiae et eloquentiae magistris proposita est, gloriam, sed quia id quod dico verum At. Scio nim multos X obscuris et contemptis per eam professionem illustres osse actos, ac Solonem et viventem et mortuum maxima gloria floruisse, cui reliqui honores negati non fuerunt : nam et sortitudinis suae tropaeum Megarens monimentum reliquit, et consilii Salaminis recuperationem, et caeteris in rebus sapientiae leges, quibus etiam hodie plurimi Graecorum constanter utuntur. Qui, quanquam tot ornamentis cumulatus, tamen nihil perinde studuit, atque ut in septem sapientum numerum referretur, Sapientiae Studium non probro cuiquam, sed laudi omnibus esse dandum eXistimansa in quo seque recte senSit, ut in caeteris, in quibus excelluit. 14. Atque ego nec ipse aliter sentio, et tibi philosophandum censeo, nec obliviscendum quantis te bonis natura et fortuna cumularit. Quae hanc ipsam ob causam ego quoque rationis initio commemoraVi, non tam quidem ut laudatione ingenii tui animum tuum mihi conciliarem, quam ut te ad philosophiam adhortarer, ut et eam non parvi duceres, nec bonis isti elatus, ea quae restant negligeres, nec Si iis prae Sta quibuscum vivis, studere aliis esse praestantior nolis. Sed existimes eximium esse excellere in omnibus magisque expedire ut ei rei studere videaris, quam ut in vulgaribus emineas, aut ingenium tuum dedecores, aut eorum qui sibi de te magna pollicentur spem frustreris imo tuis viribus vincere studebis benevolentissimorum desiderium. Atque existimabis reliquas orationes, si mediocriter placeant, oratoribus esse gloriae, praeceptiones autem iis qui pareant et usui esse
306쪽
et honori a judicia de aliis rebus animi nostri sensum osteDHdere, studiorum vero delectum totum nostrum ingenium aperire.
D. quibus interim dum judicas, ab omnibus de te fieri judicium
exspecta et mihi, qui te ita laudarim, pro eo ac specimen de te Praebueris, certamina fore sine mora sustinenda. Quas ob res et te hisce laudibus videri dignum, et mihi tui amorem non esse raudi oportebit. I 5. Te vero non ita prompte ad philosophiam adhortaremur, nisi nec aliud munus amicitia nostra magis dignum me tibi posse conserre arbitrarer; et rempublicam vidorom, dum Penuria bonorum virorum quibusvis mandatur, ob horum delicta maximis cladibus assici . Ut igitur et ipsa tua virtute, et tu ipsius honoribus perfruaris, studiosius te sum hortatus. eque enim penes te laturum esse ut privatam vitam agaset sed tibi publicum aliquod munus mandatum iri puto, et quo major est ingenii tui praestantia, eo tibi majores dignitates obventuras, eoque maturius tui periculum factum iri. Expediet igitur nunc ita esse animo praeparatum, ut tunc nihil delinquas. et itaques ossicii est, explicare quae a te fieri utiliter existimem tui, de eis deliberare. I 6. Decet autem etiam caeteros, qui tuam samiliaritatem expetunt, non breves et leve voluptates atque colloquia magnifacere, neque ad ea te provocare sed laborare Studioseque Cogitare, de vita tua quam illustrissima essicienda. Sic enim et ipsi maximas laudes assequentur, et in te maxima beneficia conserent. Ac tuorum sodalium nune etiam neminem reprehendo. am in reliqum felicitatis tuae parte et hoc esse videtur, quod in nullum illaudatum incideris amatorem sed eorum tibi familiaritas contigerit, quibus meliores ex omnibus aequalibus deligi non possint. Proinde suadeo ut te erga illos omnes comem praebeas et lacilem: Sed eorum tamen prudentissimis obsequaris, ut et ab his ipsis, et a reliquis civiabus melior judiceris Vale.
309쪽
SI de novo quopiam negotio indicta concio esset, Athenienses, continuissem me dum maxima pars eorum qui dare consilium solent Sententias dixisset, quorum si quae rationes mihi placuissent, quie-Vissem sin minus, tum et ipse quae sentio dicere conatus SSem.
Sed quia, quibus de robus isti saepe antea verba secerunt, de illis
nunc deliberatis, arbitror me, quamvis primus SurreXerim, OSSe tamen videri merito dicere post istos. Quod si praeclarus rerum
Status Sset, consultare Supervacaneum foret eum Vero, ut universi videtis, multum in eis dissicultatis insit, ut ipsa negotiorum conditio patitur, sic dare consilium quod mihi rectissimum videbitur conabor. Primum igitur illud statuendum est, nihil eorum, quae bello gerendo occupati saetitabatis, deinceps vobis esse faciendum, sed omnia contraria potius nam si illa ratio perniciosa fuit, consentaneum est diversam fore meliorem. Deinde existimandum est, non eum, qui vobis aut nihil aut exigua mandet, recte dicere videtis enim, dum tales spes et orationes cupide audiuntur, in summum discrimen venisse rempublicam-, sed eum qui neglecto assentandi studio, ea quae opus Sunt et per quae SVSCeptum dedecus aboleamus actamque acturam resarciamus, Suadeat. Nam si quidem ita comparatum esset, ut quemadmodum moleStae Oratione praetermitti, Sic etiam res ipsae quae molestiam pariunt praeteriri possent, omnino esset ad gratiam concionandum: in verborum blanditis cum rebus haud congruentes perniciem asserunt, turpe est sibi ipsum sucum sacere, et extrema demum urgente necessitate ea suscipere, quae jam olim ultro confecta esse oportebat. II. Non idem statuere possum, Athenienses, cum Reip. nomen Vobis audio, et cum video quomodo vestrum quidam ejus defensores tractare soleant. Rempublicam enim, id quod nostis omnes,
democratiam nominatis sed quosdam qui huic contraria dicunt libentius a nonnullis audiri animadverto. Cujus rei miror causa
310쪽
quae sit. Nunquid eos haec sine mercede dicere putati. At oli-garchiarum, quos isti defendunt, domini tacentibus etiam plus darent. Nunquid haec potiora crediti. Praestare igitur vobis oligarchia democratis videtur. Nunquid eos viros meliores judicatis 'Quis vero, qui contra receptum Reipublicae statum conciones habeat, probus a vobis existimari jure potest Reliquum igitur est errare vos, dum in ista sententia sitis. Quae plaga vobis cavenda est, Athenienses, ut ne aliquando ansam detis insidiatoribus; ac tum demum errasse vos intelligatis, cum id vobis nihil jam proderit. Non in eo quo nos vellemus, Athenienses, loco ESse Omnia, neque apud Vosipsos neque apud socios, minime fortassis est mirandum. Multa enim ortunae fluctuantis incertaeque arbitrio reguntur, cauSaeque plures exsistunt cur non omnia ex animi sententia mortalibus eveniant. At nullam esse prorsus populi auctoritatem, sed illius adversarios dominari, hoc et mirandum est,
Athenienses, et meo quidem judicio, si qui recte cogitent, Ormidolosum Ac totius quidem orationis hoc mihi principium est. III. Magnis opibus, Athenienses, rationem, qua perspicuum fiat quid in illis rebus optimum factu sit de quibus nune deliberatis, omnes vos praelaturos arbitror Quod cum ita sit, ossicii vestri est ut vos ipsi libenter audiatis eos qui vobis consultum volunt. ec enim, si quis utile aliquid meditatus attulerit, id solum audire atque accipere licebit sed illud etiam vestrae elicitatis esse puto, ut muli utilia dictu subito quibusdam in mentem veniant. Ex omnibus igitur deligere id sacile fuerit quod maxime vobis eXpediet.
1V. AEquum est, Athenienses, cum penes vos sit ex his quae dicuntur eligere quod maxime probatis, omnes audiri etenim saepe usuvenit, ut idem homo in alio erret, in alio recte sentiat. umultuando
autem et celeriter fastidiendo fieri potest, ut multis utilibus consiliis fraudemini: at si modeste taciteque audietis, tum ossicio plane fungemini, tum si quis delirare videbitur, eum negligetis. Ego
Vero muli verba facere neque soleo, neque, si hactenus solitus fuiSSem, nunc sacerem, sed, quae Obis prolatura exiStimem, ea,
quam a me fieri brevissime poterit vobis explicabo. Quum nemini ProrSuS, Athenienses, obscurum esse videam, quibus orationibus vel delectemini, vel offendamini tamen ea dicere quae jucunda lare Videantur, impostorum esse reor ab his autem quae Reipublicae profutura esse persuasum habeas, etiamsi auditores obturbaturos
aut quidvis aliud acturos scias, non depelli, id ego et boni et cordati civis omelum esse judico. Ego vero vos, si non Propter quie-