장음표시 사용
21쪽
, TRA CYATVs Jud enim rebus diuinis nauat operam : hule
humana curae sunt, eaque gubernat: 'trunque verb ex uno eodemque principio procedeias, cunctas mortalium res mirifice exornat. Quae
sano verba dilucide ostendunt, imperi u a Deo donari, & si accuratius a nobis perpendantur, planissime constabit, sacerdotium, atque inii perium quo ad eorum principium suisse ada quata. Quae cum ita sint, concludendum hava dubie erit: imperium, sicut & sacerdotium a
Deo optimo Maximo, taquam a causa prouenire, Ut eorum, quae inter se consimilia sunt, eadem costituatur ratio. Deinde lucidius hoc idem firmo.g. i. Nouel.83.ubi imperium a Deo fuisse constitutum clarissime ostenditur. Proximam verbcausam viros illos cosilio, c virtute praestantes dicimus esse, qui dissipatos,a que per agros dispersos homines unu in locum . congregarunt,eosque ex feritate illa ad iustitiam atque fidem colendam transtulerunt, ac ciuitates tandem inuento diuino, & humano iure moenthus sepserunt, ut scite testatur Plato,
in libello de Regno. Sed quoniam ' omnis, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci: ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur, ut sullius libro primo de of-- ficijs, & Baldus in praeludijs Dudorum, num
8. testatum reliquerunt: utile futurum puto, si
primum quid sit ipsa iurisdiet i breuiter ape-2 riamus.
Iurisdictionem Accursus in l. i. in verbo, potest. st. de inrisdicti.omn. iud. definit, potestatem de publico introductam cum necessita-
22쪽
DEM IVRIsDIc Tio Na. ste iuris dicendi, &aequitatis statuendae, quidem desinitio licet pluribus argumentis a
clarissimo Bolognetio impugnetur : ac tandem ab eo defendatur, mihi tamen non probatur,primis: quia non competit omnibus, i qui ssub definito continentur, ut voluit Iurisco fultus in I. i. s. dolum. isde dol.mal.mero enim imperio, quod in principe considere dicitur, praesens disia itio coueniret non videtur: cum οei necessitas dicatur adesse nulla: legum enim laqueis solutus est. l. Princeps. ff. de legibus. Scio ego quidem Decium in d. l. i. quem etiam
fere sequuntur omnes, velle tueri Accursum,
dicendo: Principem, etsi legibus solutus sit:
honestatis tamen necessitate omninb teneri oportere. c. Rex debet, M. qu.s. Sed haec sua de- fensio mihi non satisfacit: cum perpendo ver- bum illud, necessitate, in definitione positum: cuius hanc esse reperio naturam,t ut omnimo- rdam, neque ullo modo voluntariam prae se s rat coactionem : quamuis enim honestas, coim
scientiaque ipsa inclinet, i inducat, atque rati- tone quadam id suadeat: non propterea tamen necessitatem aliquam mihi videtur afferre :videmus enim obligationem,quae a nostris It reconsultis ad antidosa appellatur: plurimum in se honestatis continere,nam priclarum quidem , ac laudabile est, quo benefacienti ben faciamus. l. sed de si lege. g. consuluit. ff. de petition. haeredit. nec propterea dicemus hon statem ipsam ullam producere posse vim,praesertim cum necessarium propriὰ dicatur illud esse, quod nobis etiam inuitis fit. 6 necessarij. Institutionum titulo de haeredum qualitat. de
23쪽
disserent. Quae cum i ta sint, nemo meo quidem iudicio erit, qui non absurdum esse fateatur: Principem ita necessitate teneri, ut ad ius diacendum inuitus etiam. cogatur. Nec obstat quod obiiciunt de dic. ca.Rex. nam verbum iusti lud, i debet,quod isti perpendunt,non coactionem, sed rationalem quandam persitasionem mihi denotare videtur. Praeterea alia quoque ratione ostendo Accursij definitionem falsam esse: siquidem verba illa, & aequitatis statuenda , mihi videntur omninb superuacanea esse. quippe cum sub illis verbis, iuris dicendi, optime comprehendi possint: iuris enim appetii Iatione venit proculdubio omne,quod squum atque bonum dicitur esse. I. i. in prin.sfide iust.
o omissis itaque t aliorum definitionibus puto ego sic posse commodὸ definiri: iurisdictio, est potestas ad ius dicendum. Ius autem dic re quid sit, ex Ciceronis Oratione in Verrem
quarta,optime colligi potest,cum dixit: Quid 'ego istius in iure dicendo libidinem demon-- strem p Quis vesti sim non ex urbana iurisdi- etione cognouit 3 Qtiis unquam isto praetore Chelidone inuita lege agere potuit 3 Iudices citari iubet: iubet citari Heraclium: Citatur Reus Sopatrias. Stenium citari iubet, atque vealiquando de rebus ab isto cognitis, iudicatis,& de iudicibus datis desistamus dicere,ex quibus verbis dilucide constat: ius dicere aliud x nil esse, t quam Magistratum audita causa vel dudicare, vel iudices dare. Vnde apud Suetonium 'pe nunc Imperatorem ius dixisse,nunc
cognouisse, modo iudicasse scriptum reperi-
24쪽
Dg IVRIsorcTION f. mus. Sed quoniam in reijcienda Accursi d finitione dictum est: Merum ipsum Imperium , sub iurisdictione, veluti sub suo genere contineri, non absurde quaeri posset: Nunquid , iurisdictionis appellatione tam merum, ' qua imixtum comprehendatur imperium, in qua quidem difficultate mihi non videtur i communi sententia recedendum , quae dilucidὰ probatur, l. in princip. ff. de offici eius, &c. in 'qua scribit Papinianus : magistratus errare, 'qui, cum publici iudicij exercitationem ha - haberent, lege, Senatusconsultove delegatam
veluti lege Iulia de adulterijs, iurisdictionem suam mandant. Ex quibus mihi videtur per- . spicuum esse : Merum ipsum Imperium tan- quam speciem sub iurisdictione proculdubio contineri, alioquin sequeretur i magistratus non errare, si eam mandarent. Praeterea hoc ipsum noua ratione probamus, quae Vt
clarius intelligatur, breuiter sciendum est: Imperium ipsum sub iurisdictione, tanquam suo sub genere, haud dubie comprehendi: id . . enim titulus, qui legibus generalior dicitur esse, clarissime nobis ostendit: ex quo illud intelligi volumus recte dici posset Imperium . di esse iurisdictionem, non autem contra,iuris- is dictionem Imperium esse: cum simplex repe .riri possit iurisdictio, quae nullonaodo videtur includere Imperium. His ita cognitis, sic argumentamur: Formae contentae sub genere inferiori, continentur etiam sub genere superiori, t ut scite declarat Aristoteles in libris '' . Topicorum, sed Imperium dicitur esse genus inserius ipsa iurisdictione: ergo species, quae
25쪽
TRAC TA T vs sub imperio continentur: debent etiam haud dubie sub iurisdictione comprehendi: sed hae quidem sunt merum, & mixtum imperium. Concludendum itaque est: eas sub iurisdictione veluti sub genere superiori complecti o-
pollere. Nec me mouet. ca. r. de pac Constan.
in seud. titui. a Bellarmato contra communem sententiam nouiter adductum: quia facile r
jondemus : locum illum contrariam potita sententiam probare: si quidem Imperator it risdictionem eo in loco veluti genus in criminales atque pecuniarias causas mihi diuidere videtur: ut ibi etiam recte animaduertit Ac eursius. Et quod causarum criminalium disceptatio iurisdictionis sit, aperte demonstrari potest ex Codicis titulo, qui de t iurisdictione generaliter scribitur, & utrunque iudicij genus respicit. Quod etiam verum esse, Primum ostendo testimonio Asconij Paediani, qui in argumento actionis in Verrem quartae, di serte ostendit, res capitales iurisdictionis esse. Deinde idem comprobo auctoritate sueton ij,qui in Augusti vita capite 33. in haec verba scribi trDixit autem ius non diligentia modb summa, sed & lenitate: si quidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi consessi afficiebantur hac poena. Postreinb idem firmari potest. l.α. f.& quia.is. de origine iuris. in qua dicitur: Consulibus permissum non fu- .isse, ut ipsi de capite ciuis Romani iniussu populi ius dicerent. Ex his itaque concludimus, rei capitalis c initionem iurisdictionis proculdubio esse,
atque ideo iurisdictio ipsa veluti genus in criminaleti
26쪽
Dx IyRIsDIeTION T. , rminales, atque pecuniari sc usas,in d. c. .ms 'ritb diuisa fuit. Neque me latet Ludovicum Charondam in libello de iurisdictione : cui etiam, assentitur Franciscys Hotomannus in commentario de verbis iuris, tenere: Merum imperium t puram esie potestatem, nullique immixtam iurisdictioni, quae apud populuim reseruabatur,&cum de animaduertendo in facinorosum ciuem ageretur extra ordinem, quq stores populus constituebat, quibus merum illud imperium omnis iurisdictionis expers d . batur,ut in noxium tantum animaduerterent: cumque secundum legem puniret. Sed horum sententia mihi non probatur: certum enim, satque persuasum habeo, imperium, de quo in praeienti loquimur, a iurisdictione vn litam leparari non posse, nam si ab ea seiungeretur, tunc haud dubie seueritas, atque,ut ita dicam,tyrannus. quῆdam poti sis diceretur,neque poss*m mihi persuadere: Populum merum ipsum imperium iurisdietionis expers quaestoribus unquam dedisse, sed eius tantsim puto executionem eis semper commissam fuisse, cum de puniendo cive tractaretur. Concludamus fitaque ex his merum ipsum imperium a iuris. dictione no separari, sed veluti suo genere sub
Sed ex his pulchra sane oritur dubitatior Nunquid princeps iurisdictionem alicui concedendo, ' merum, & mixtum quoque imp rrium transferre intelligatur In hac difficultate non eadem interpretum est sententia: Baldus in I. cum multa.C. de bonis quae liber. Paulus de Castro in constitar. incipi. Notandum
27쪽
e TRACTAT vs est. Alexand. cons. 33. incipiente viso proces.su , in quarto volumine tenent, Principem concera iurisdictione, merum etiam, atque mixtum concedere voluisse Imperium. Ni- ' Quitur autem potissimum auctoritate eiusdem Auxand quippe qui in l. i. fide offic. eius.scri--bit Principem, qui uniuersam iurisdictionem demandasset, merum quoque Imperium tradidisse intelligendum esse: Quare idem vid tur dicendum in quaestione nostra, ut sub iu-r dictione iam concessa, merum quoque intelligatur Imperium permis hin. Omissis ali- orum responsionibus placet mihi, ut dicamus inon paruam ere differentiam inter delegare merum Imperium, atque illud idem alteri concidere. nam quando demandatur, nullum mihi videtur Principis praeiudicium consider
ri posse cum ipse posuit quandocunque sibi
Iibuerit illud reuocare: qubd longe secus est in ipsia iurisdictione concedenda: hoc enim
.casu priuari ea Princeps videtur , quod in re dubia praesumi non debet, argumento eorum, quae notant Dd. in l.legatus. E. de Otac. pra
n secundb in t eandem sententiam adducitur illaec ratio, omnes species sub suis generibus
aequaliter contineri debent. l. i. g. generaliter. E. delegat. praestand.& tradunt omnes, in l.si duo. in fine. fide administrat.tutorum. sed iu- risdictio dicitur esse genus, cuius tres sunt spe ectes , merum , mixtum Imperium , ac simplex iurisdictio, ut supra ditium est, ergo sub .
ipsa, has etiam omnes contineri Mecessarium est. Sed breuiter respondemus rationem hanc locum
28쪽
Da IvRIs DIC ob NA. νIocum non habere, quando genus ipsum prosita quoque specie accipi possit, tunc enim in i specie potitis, praesertim si dubii simus, capi
oportet, ut eleganter tradit Bartol. in I. hoci gatum. T de leg. 3. Ex his itaque concludendum est, iurisiictionem. a Principe concessam non generatim, sed speciatimpotius accipiet
dam esse. MContrariam sententiam tenuit Iase. inl.ini perium.ff. de iurisdictione omnium iud. quem etiam plurimi sequuti sunt, praesertim Fabius Obtinellus, qui nouis, ut ait, rationibus eandem comprobare conatur sententiam. Primb itaque adducit. g. sed ius quidem, vers.sed quotiens. Institution. titulo de iure naturali genti&ciuil. in quo scribit Iustinianus, ius ciuile iex unaquaque ciuitate, in qua obtinet, appellationem sumere, si quis enim leges solonis, qui Atheniensibus leges conscripsit, aut Dr conis, qui Lacedaemon ijs, ius ciuile Atheniensium, vel Lacedaemoniorum,apperiare velit, non omninb peccauerit: Quod si quis indefi- nite ius ciuile dicat, non addito cuiusnam ciuitatis, Romanum significare videtur. Quare . idem quoque dicamus in proposito nostro, ut
is, qui indefinite iurisdictionem dixerit, sin plicem tantlim significasse videatur urisdictia
Sed i locus hic mihi videtur contrarium Nprobare eius, ad quod citatur, cum enim Imperat. nihil aliud eo in loco declarare intemdat,nisi nomina, quae plures habent significationes, si dubij simus, de qua intelligantur, eam retinere significationem oportere, quae cael
29쪽
'o TR A CT AT V sris nobilior dicitur esse, videtur merum Ipsum imperium in quaestione nostra haud dubi Eaccipiendum esse,quippe cum excellentior Iurisdictionis significatio merum imperium diacatur esse.
Sed,ut verum, ni fallor, huius. g. sensum anseramus, illud praeter alios omnes monendum est: ius t ciuile non posse dici genus unam naturam comunem habens, ut plerique affirmare videntur,sed eiusmodi puto esse naturae, cuius' modi sunt nomina,quae secundum prius,& pQ- sterius dicuntur, ius enim ciuile prius de Romano, posterius verb de alijs dici perspicuum esse puto, exemplo, quod Iustinianus eo in i co assert de poeta,qui prius de Homero,posterius verb de alijs veri ficatur: sicuti etiam dicimus de eo quod est, nam primo de substantia, secun db veris de accidentibus ipsis dicitur, vescite declarat Arist. .Metap.text.2. Ex his it que concludimus. s. illum ad rem nostra facere non posse, quippe cum de iurisdictione loqua- mur, quae non ad unum,sed generale potius appellatur nomen. Secudb mouetur ipse ho cargumento. Quansi do dubitamus t de significatione alicuius nominis, ad usum loquendi communem recurr re semper debemus. l. Labeo. ff. de suppellectileg. sed vulgaris omnium sermo requirit, Vt L . iurisdictio speciatim potius, quam generatim
accipiatur. I. more maiorum. l. t ubere cauere.
. . ff. de iurisdiet.om.iud ergo sub iurisdictionis nomine non imperium, sed simplex ta tum iu-,isdictio intelligi oportet. Sed hoc argumentum procederet, si proh retur :
30쪽
ng IvRIs DICTIONE. uretur: iurisdictionem ipsam secundurn communem usum loquendi pro simplici, atque pura tantum iurisdictione accipi oportere, ut etiam dicemus in dissolutione huius quaesti nis possem & aliter respondere: verba, t quan ii .do latine concipiuntur, es e semper interpre- ltanda secundum latinos, & hon vulgares homines, ut eleganter declarat Bartol. in l. si quis , 'filiabus. E. de testament. tutela. & Alexand. in.
cons l. 2. volum. .& propterea cum ex proprietate, atque latinitate sermonis, merum etiam
sub iurisdictione comprehendatur imperium, .
illud quoque haud difficulter intelligendum
erit. Neque obstant iura, quae in contrarium
sunt adduita: quia loquutur de iurisdictione. quae demandari potest: ideo mirum non est, si
merum non intelligatur imperium: cum ait ri committi illud non possit, ut notant omnes ind. la. Tertio affertur haec ratio: Quotiescunque lex, Senatusconsultum, constitutiove Principis, merum sue mixtum ipsum imperium ali- cui conseri, illud quidem in specie transferri semper solet. l. i. ff. de offic. eius. Sed inerum imperium no videtur in casu nostro speciatim concessum: cum non expressis,sed sub gener libus comprehendatur verbis. argumento I. uxorem. s. foeticissimo. s. de legat. 3. & L non dubium s. quod ad omnes. C. de legibus. e go sub iurisdictionis nomine non videtur intelligi posse. Quod etia eo firmari potest,quod
leges omnes, quae de mero imperio mentionem faciunt,expressis semper verbis illud ma-