Tractatus de iurisdictione, atque imperio, Hieronymi Muscorni I.C. Cyprii. In quo variae quaestiones dilucidissimè disputantur, veroque sensu illustrantur

발행: 1596년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

3i TRACTAT V specuniariis illud accommodari post , I. si quis.

tam ciuil. quim milit. Ergo id ipsum etiam in gladio dicendum videtur. Sed,mea ut fert opinio,decipitur optineudus,cum velit verbum illud, serire, gladij proprium esse: quippe cum generale potius dica

tur esse nomen , quod pluribus accommoda- .ri potest: atque hoc quidem ita perspicuum est, ut mihi nulla videatur indigere approb i

tione. , '

Quapropter contrariam semper existimaui veriorem esse sententiam. Vlpianum, inquam, in d.Umperium de gladio tantum materiali loquutum fuisse. Hoc esse verum, primum probo l.aut damnum,g. i.ff. de poenis. quo in loco volens Iurisconsult.declarare, qui dicantur' illi,quibus vita adimitur,in haec verba scribit: Vita adimitur, utputa si damnatur aliquis, ut gladio in eum animaduertatur: sed animadue

ii gladio oportet, non securi,vel telo, vel fustibus,vel laqueo, vel aliquo alio modo: Quibus ex verbis perspicuum quidem est, Gladium ipsum non pro quacunque, sed pro naturali talitum eius poena accipiendum esse: Quod etiam confirmatur auctoritate Spartiani,qui in Car callaidum narrat Papiniani mortem,sic scribit: .

C racalla iussit gladio Papinianum seriri: d inde in conspectu eius securi percussus est, & militibus occisus: Quo facto, percus ri dixit gladio te exequi oportuit iussum meum. Quia μbus dilucidE patet,inter securem, atq; gladium non modicam fuisse differentiam.

52쪽

GPraeterea eandem sententiam comprobo Lillicitas. g.qui uniuersas.sfide offic. praesid.ubi eleganter dicitur, ius gladis eos habere, qui niuersas regunt prouincias,atque in metallum dandi eis permissam esse potestatem: exquisbus consequi illud necessu est, quod iam dixi, gladij appellatione ciuilem poenam comprehendi pose nullam: ne superfluus videatur I risconsultus, cum velit praeter ius gladii pol statem eam dandi in metallum nobis eo in loco

exponere. Vnum hic tacitus praeterire nequeor Recentiores interpretes pro hac eadem senten 'tia nouiter perpendere hanc ean em legem, dicendo: si verum esset, ut caeteret quoque po irae sub gladio continerentur .: hoc sequeretur absurdum: Praesidem etiam deportare posse rquippe cum ius gladij habere dicatur:quod i men omnino negatur in l. i. isde poen. sed non animaduerelint ij propriam, atque peculiarem assignari posse rationem, propter quam ius de portandi praesidibus denegatum est, de qua i serius pluribus disputabimus. Postremo idem planissime confirmatur l. si quis filio exhaeredato. g. irritum. C. de iniust. pl.& irrit.fact.testamen. ubi dilucide ostenditur sub gladio nullam venire posse poenam

praeter eam, quae naturaliter, atque proprie tagnificatur. Sed, ut, quid hac in re sentiam, breuiter e ponam, dicimus controuersiam omnem facillime sedari, si distinctioe hac utamur,aut enim gladij nomen late, atque generice accipimus: quo in casu aperte cocludimus poenas omnes,

. quae vitam adimunt siue gladij, siue securis, si siue

53쪽

3 TRACTAT vs siue laquei poena sit, non ineleganter sub eo continori. ex quo illud intelligi volumus: dei

portationem, relegationem, caeterasque huius generis poenas omnino excludendas esse: sin

Verb magis proprie, magisque restricte illud idem intelligamus: haud dubie tenemus gladium, qui materialis appellatur, comprehendi tantum oportere: atque in hanc quidem si gnificationem putandum est, Vlpianum in d. l.imperium, illud accepisse: clim enim ipse s. per exempla eo in loco procedat, praeclare sau ne fecit gladiis exemplum, tanqtiam onanium vulgati s fiuium, atque frequentissimum nobis

proponere.

Ex his igitur, &alijs praeterea huiusmodi locis quam plurimis, quae nihil necesse esse a bitror copiosus persequi, intelligi posse puto quam leuiter errasse Angelum, & alios, qui tam pertinaciter velint, Meri imperii definita

tionem eam esse, quη in dict. l. imperium re- . peritur, in hunc errorem inducti sunt, Vt cre- ,

derentVlpianum sub gladij appellatione ciuiles etiam poenas omnes comprehendere voluisse : quod quam absurdum sit, neminem esse: puto sensus quidem communis compotem , qui ex his, quae superius diximuS, aperte non videat. Sed alia praeterea ratione probo Angeli sen- ς tentiam a veritate omnino alienam esse, si qui dem optimae definitiones proprijs debent g neribus, atque diffetentijs haud dubie conss 3 re,' ut eleganter tradit Barto. in l. i. si de acquirend. posses proprium autem magis meri imperij genus iurisdictio ipsa dicitur ese, ut su- perius

54쪽

perius pluribus rationibus a nobis ostensum fuit. Vnde illud intelligi volumus longe quiadem melius esse, si merum ipsum imperium per iurisdictionem potius, quina per potesta

tem definiamus, praesertim cum sciamus, spe cies omnes, quae sub uno genere continentur, eodem etiam genere definiri necesse esse. Cum itaque merum, mixtum imperium, ac simplex

iurisdictio sub iurisdictione simpliciter sumpta aptὰ contineri dicantur, illud necessariosequitur, ut sub eodem etiam genere definia

antur. .

Quoniam verb ex his, quae merum i psunt imperiit declarant, varia, & perutilia quidem elici possunt, utile facturum puto,si ab instituto nostro, paulisper digrediamur, atque in his

aliquantulum immolemur. Itaque primum quaerunt interpretes nostri, quid . sibi velit nomen hoc animaduertere: quod quide expones Accursius in ii. l.imperiit. aliud nil significare affirmat,nisi ad vertedum in animam: hoc es, animatu corpus siue totu, siue partem,quae quidem expositio, etsi omnium consensit recepta sit eam tmen Fabio optinello, cui etiam ipsis assenti lacere non video: siquidem animaduertere Aet in animatu corpus vertere,sequeretur Vlpianum per verba illa ad animadue tendum in facinorosos, aliud nil dicere voluisse, quam vertere in animam in facinorosos homines, in quibus verbis nulla, aut absurda sane esset sentcntia. Prsterea illud etiam sequeretur, corpora inanimata ullo unquam modo puniri posse: quod aperto falsum est: ut mox dicemus. Quapropter ego crediderim verbum

55쪽

TRACT)Tus hoc animaduertere proprie, ac speciatim nil

denotare aliud, quam vertere animum, atque mentem. Ratione verb eius, cui adijcitur, varias suscipere significationes, ex quibus sanὸ plana redditur Vlpiani sententia: quippe qui , per verba illa nil aliud meo quidem iudicio ostendere nobis voluit:nisi animum, mentemq; s in facinorosos vertendam esse. Sed i melius quidem erit, si quaestionem hanc Grammaticis relinquamus, atque ex mente Deci j dicamus: materiam subiectam semper spectandam esse, ex qua perspicuum sanctiet, quomodo verbum hoc accipiendum sit. Quamuis aut hic Acci 'expolitio nulla lage sirmari possit: nullam tamen video eius partem ita incultam, atque desertam esse, ex qua multa nostri interpretes noeruerint enunciata, & plurimas excitauerint difficultates: nos tamen, ne prolixiores simus, breuius quam fieri possit,ires tantum ex ea colligimus conclusiones, quaru prima est: Merum si ipsumi imperium nullo unquam modo in animalia bruta exerceri posse, cuius rei ratio est: quia delicta,quae sine animo, atque culpa committuntur, puniri non debent,Vt ele inter notat Accursius in l.respiciendum. g. l quunt se de poeta. Cum itaque in brutis ipsis neque

nimiis, neque culpa considerari possit. l. i. F. si ' quadrup. pavp. fecis dicimirum videri non debet, si in ea animaduertere prohibitum sit. V f haec ita intelligenda sunt, si utile non vi

deretur,ut animalia etia ipsa rationis expertia

ad tollendam facti memoriam supplicijs as 'cerentur,tunc enim oppositum haud dubie dicendum esset, ut eleganter concludit sapia in

56쪽

εl.imperium, quem etia eadem in legε sequitur eruditissimus Bolognetius. num.3K. Vndelinimus, Exod.cap. D. Moysis lege cautum isse, bouem qui foeni inam occidisset, obrui mninb debere. &cap. Levitici io. recte dete minatum esse conspicimus: mulierem cum i mento coeuntem simul cum eo suspendendam esse : praeterea lege Draconis statutum fuisse

videmus,exanimata corpora,quae cadendo hominem interficerent: in mare prorsus delici enda esse, atque neminem tandem latere puto,

quod historijs Athenietisium scriptum reperiatur,sacerdotem quendam occisum fuisse: cumque lateret, quis eum interfecisset, Gladium, quo ipse occisus est, penes eum repertum, in mare veluti in poenam deiectum fuisse:quibus etiam addi potest auctoritas Guidonis Papae, qui in quest.α; . testatur vidisse porcum suspensum, quia puerum interfecerat, quod sane rudiculum est. Ex his secunda depromitur conclusio, quae

huiusmodi est: Merum ipsumi imperium in

corpus mortuum exerceri non p0se. l. desumeto. ff. de public.iud. l. t. C.si reus, vel accusa. mori fuer. quibus in locis dicitur: crimina omnia morte extingui omnin debere, ex quo factum est, ut sententia, quae aduersus aliquem data fuerit, si tempore eiusdem sententiae mortuus ipse sit, valere non dicatur, ut eleganter tradit Angelus in I. 2. C. qui testament. facere

posse ubi vehementer iudices reprehendit, quii defunctorum corpora suspendi permittunt. Atque etiam hoc ipsum firmat Baldant. unica.

57쪽

z TRACTATVs ni4s conclusio haec a nobis intelligatur, nori incommodum esse puto, duas praeter alios in medium afferre exceptiones, quae mihi videntur eam dilucidissime declarare. Primo itaque excipitur, quando quis suspendi deberet, α ipse veneno sese mori fecisset, hoc enim casu iudicum arbitrio remittendum est, ut ipsi dia ligenter delictum illud considerent: qubd quitidem si atrocitatem habere quandam eis videretur: haud dubie eum iam mortuum puniis possent, idque eo magis faciendum esset, si aliquo modo appareret eum id fraudulenter fecisse. Unde ne fraus sibi pro fit, & ut caeteri ab huiuscemodi deli istis deterreatur, omninb suspendi oportero arbitramur. Hic omnia et ganter reperio tetigi sie Baldum in l. si is qiii.C. qui testam.face.poss. Ex his itaque illud breuiter obseruari volumus: supradictam concluta onem intelligendam esse haud dubie procede

re. quando ipse, qui deliquerit natura ipsa, nulla vi adhibita,ex hac vita decessisset. Quod: etiam ego praeter alia probo corum argumento, quae in I. defunctis. C. si reus vel accusat. mori.fuer nobis traduntur,ubi eleganter quae ritur: An si quis homicidio accusatus sit, pendenteque accusatione mortuus fuerit,ad quem eius bona peruenire debeant: cui dubitationi sic disti nguendo respodetur: aut ipse mortem . naturalem ob ijt, &ad eius haeredes pertin i bunt bona: sin verb mortem violentam sibi- rpsi cosciueriti nil eis debetur, sed omnia principi vendicari debent. Ex quibus dilucide coni stat : maiorem eum consequi oportere poena,

qui mortem sibi intulerit, quam qui natura desunctus

58쪽

Da IvAIs DICTIONE. silictus sit. Sed hoc in loco illud breuite, pro ter alios obseruandum ' puto: interpretes no- τstros non rect dixisse, Baldum hac in re sibi ipsi contrarium fuisse, nam si eius scripta diligenter conferamus, contrarietatem in eis re' lperiemus nullam: Ait enim ille ind. l. unica, eum, qui mortem naturalem obierit, suspendi non oportere. Quod si huius oppositum dic re videatur in d. l. si is qui, mirum sane videt L .. non debet: quippe cum ibi de eo loquatur,qui

vitam cum morte fraudulenter commutauit,

atque ideo merito reprehendit eo in loco CD. num, qui nulla adhibita distinctione dicebat : . Poenam mortuo reo in ivd icis arbitri u remittendam esse. Ex his etiam facile dilui potest optinelli ratio, qua nititur contra naid. probare : crimina omnia simpliciter post mortem extingui necesse est, quam breuitatis gratia nihil attinet referre. Neque me latet grauissimuBolognetum hac in re distinguere hoc modo :aut i Reus praecedente condemnatione, aut ea 6 subseque te ex hac vita decedit. Primo quidem casu poenam omnino finitam esse affirmat. S. cundo Arό eam non esse extinctam cocludit. - Sed haec eius distinctio optime ex his, quae si pra diximus confutata remanet, siquide prima distinctionis pars mihi videtur in eo locu habere non posse, qui mortem sbi ipsi consciiierit, ne in eum sententia exequi possit. Hoc esse

verum probo eorum argumento, quae in l. lina. vers.si autem.ff. debon.eor. qui ante sent. mori. sibi consciu. elegantissime tradit Martianus,

qui in ii se verba i cribit: si quaeratur. An is qui . sibi manus intulerit,puniri debeat,& meri id si

59쪽

s. . TRACTA TVs sine causa id fecerit, puniendus erit, qui enim 'sibi non pepercit, multo minus alij parceret. Quod vero pertinet ad secundina ei uidem distinctionis partem, haud dubie affirmauerim eam quoquc falsam esse: illud enim certo scio eum, qui post sententiam mortem naturalem obierit, poena saltem corporali afici non portere, ut ex his quae supra commemorausemus facile colligi potest. Quae cum ita sint, quis non videt sententiam hanc omninb eue ri posse ρ Sed haec quidem hactenus. Deincepst igitur, nunc ad alteram supradictae conclusionis exceptionem accedamus. Itaque excipitur, ut non procedat in eis poenis, quae sepulturam denegare dicuntur. l. a. s. de cada. punit. ubi

Marcellus sic scribit: si quis in insulam

portatus,vel relegatus fuerit,poena etiam post mortem manet, neque licet eum inde transferre alicubi. Ex quibus verbis eleganter c siligit ibi Bartolus,eum,qui in ciuitate,dum vita fruitur,morari non potest, neque etiam post mortem,ut sepultura honoretur, ad ea reduci posvse, Ex his itaque illud perspicula in est: crimina,

ob quae humatio prohibetur,nullo unqua tempore extingui necesse esse et cuius quidem rei eam arbitror ego rationem esse,quam priclarὸ affert Bal. in J. vnic. C.ne ex defunct. delicti in qua ait: nulla alia de ratione constitutum esse, ut poenae, quibus animata corpora afficiuntur . morte ipsa finiantur. nisi, quia poenae sunt se

sus. cum itaque corpora mortua non sentiant, 'iure factum videtur esse,ut poetas post mortem ipsam extingui dicantur: qus quide ratio cum einet in us poenis, quae humatione ipsam om-

60쪽

ng IvRIs DICTIONE. ninb tolliunt: propterea quod sepulturae priuatio corpus sine animo solum existens respicere videtur, sequi necesse est. : ut poenae istae post

mortem etiam manere dicantur. Verum haec

hactentis. Nunc reliquu est,ut caeteras eiusdem conclusionis, quae ab interpretibus nostris i medium proferuntur, exceptiones persequa, mur. Excipitur itaque pri md ex eorum sententia, ut non habeat locum, quando adesset causa aliqua legitima,qui suaderet,ut corpori etia' mortuo poena infligeretur, ex quo concluderem ' verum esse, quod eleganter docuit Ripa in tractatu de pe r corpora mortua licite iudicibus tradi posse ad anotomiam facienda; omnia enim,quae publicae 'tilitatis Πatia fui,

etsi in contumeliam alterius tendant, ea tamen redarguenda non videntur esse. l. quod Reipublicae. F. de iniur. inde fit, ut si carnifex non reperiatur, vilis quidem homo conditio nis cogi potest, ut carni ficis officio fungatur, ut scite tradit Baricin l.fin. s.vltim' de pigno. action .is.& Bald. in I. fin. C.de execut. rei iudi. In his tamen illud notandum est,qii'd ait sapia ind.l imperium, locum id habere eo solo casu, quo quis ad mortem condemnatus esset, quod ipse nititur probare. l.i. s. quotiens. ffide inivr.in qua Vlpiantis scribit, iniuriam defuncto faciendam non esse, quae si fiat, haeredis interesse existimationem eius purgare. Praeterea

id ipsum probari videtur l. fi n. de sepult.viol

f . ubi aitPaulus eos,qui de sepulchro corpora extraxerint,aut ossa eruerint, si humilioris sortunae snt, summis affici supplicijs : sin verblionestiores: in insulam deportari debere. Ego

C s verb

SEARCH

MENU NAVIGATION