Tractatus de iurisdictione, atque imperio, Hieronymi Muscorni I.C. Cyprii. In quo variae quaestiones dilucidissimè disputantur, veroque sensu illustrantur

발행: 1596년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

uniuersas,& I.praeses.α. ff. de ossic praesid.clims similibus. Sed his ego breuiter res,ondeo, Merum ipsum Imperium , etsi expressis semper debeat concedi verbis, non tamen necesse est, quin

sub t iurisdietione contineri dicatur, quippe cum expressum illud haud dubie dicatur esse,

quod ex verborum etiam vi colligi potest, ut tradit Bartol. in I. praetor. in princ. ff. de operinou.nunciatio. & I. i. is de vulgar. re pupillari substitui. quibus ego etiam addo d. l. non dubium, in qua dicitur ea, quae expressa non sunt,

ex legis voluntate colligi posse. Quod verbipsi obijciunt del.illicitas, &de l.praeses, plane alienum est. nult i alia enim de causaeis in locis de mero imperio fit mentio, nisi, ut d claretur, qui sint magistratus, qui illud retianere dicantur: id autem aquaestione nostra diuersum esse neminem puto, qui aperte non videat Quarib inducitur l. alimenta. f. basilicae. E. 3 d alim en iis & cibar.les.ex qua t colligunt interpretes : rem de qua speciatim prouisum est, sub generali concessione amplius venire non posse, sed lex, seu Imperat. iam in specie constituerint, atque prospexerint, qui merum d beant exercere imperium, ut videre est in proconsule, praetore, atque praefecto praetorio. ergo ex vi verborum illud intelligi non vid tur posse. Non postlim non vehementer admirari de hoc excellentissimo viro,cum sibi persuadeat huiuscemodi ratione opinionem suam optime probari posse, quae quidem si accur

tiua intelligatur, apte dilui potust.fateor enim

32쪽

Ps IVRIsbre Tro NM uego merum ipsum imperium sub iurisdictio

ne venire non posse, quando seiunctum, atque omninb separatum ab ea sit: hancque puto esse sententiam d. g. Basilicae. quantuis enim cibariorum nomine, quaelibertis, libertabusque relicta sunt, basilicet quoque alimenta veniant, tamen, quia a principio leparata,atque disti cta fuere, optime fit,ut sub eorum genere comprehendi non videantur. Postreinb nititur l. illud apud Labeonem. s. hoc edictum. s. de iniur. in qua scribit vupianus ea, quae insignia, atque notabilia sunt, non generatim, sed sigillatim semper exprimi oportere, sed merum, atque mixtum imperium dicitur esse quid dignissimum, ac praestantissimum, cum principis ossibus affixum esse

dicatur, ut eleganter tradit Bald. in l. more maiorum. U. de iurisdiet. Onan. iud. quare non

videtur sub iurisdict.uniuersim facta comprehendi posse. Sed ego respodeo nullum sequi absurdum,s ea, quae notabilia sunt, ad maiorem declarationem quandoque exprimantur, sed quod necesse iit, id semper fieri, prorsum negamus.

Hoc verum esse ex eodem. 5. apertissime ostendi potest. scribit enim eo in loco Iuriscon .pi Ptorem, tametsi ex generali iniuriarum causa agi possit, in specie tamen loqui voluisse: nam ea, quae notabiliter fiunt, ni si speciatim notentur, videntur esse quas neglecta. Quibus

planissime constare videtur necessarium non esse, vi,quae insignia, atque excellentia sint, e presiis semper verbis declarentur. non enim

ver), atq; proprie, sed quodammodo neglecta

33쪽

' TRAcTAT vs viderentur. praeterea dici potest,merum ipsum imperium cum non fuerit expressum, sub iurisdictione tanquam neglectum comprehendi

oportere.

Solutis itaque utriusque sententiae argumentis, Nunc quid hac in re sentiendum sit, breuia ter aperiamus. Censeo equidem mentem eius,

qui disponit, diligentissime attendendam esse cum dubitamus: an sub aliquo generali nomine quippiam aliud intelligatur: Mens autem ipsa tum ex verbis superioribus, tum etiam sequentibus colligi potest: ea enim, quae sequuntur optime declarant, quae proxime praeceduci l. si seruus plurium. s.fin. is de leg.I.

Ex his illud perspicuum esses volumus et Principem, qui omnimodam donaret iurisdiactionem, merum quoque haud dubie conced re voluisse imperium, ut tradunt omnes in l. si in aliqua. ff. de ostic. proconsul. atque hoc idem dicere non dubitamus, si castrum cum libera iurisdictione concederetur, nam dictio illa tantae virtutis est, ut etiam quae speciali ii digere videntur concessione, per cam venire dicantur: videmus enim procuratorem facere posse omnia, quae speciale requirunt mand tum, si ipse libera cum potestate constitutus sit, ut dis ei te tradit Bart. in l. procurator cum libera. s. de procurat. Bald. in l. illud. g. r. C. de minoribus. Paulus de Castro in s. iurisiurandi. g. defensor. V. de iureiurand. Quod si voluntas, atque mens ipsius, qui disponit ob. scii ra sit, neque possit hoc modo colligi: tune considerandus est communis usus loquendi,

nam si ea in ciuitate so itum esset, ut iurisdictionis

34쪽

1γκ IVR1s DICTIO, E. . Isonis nomine merum quoque intelligatur imperium, idque lucidissime probaretur, haud du- 'bie comprehederetur 'argumento eorum,qRae notantur in I. Labeo. s. de suppellecti . legata i sane si non appareret, putarem personam eius, cui ccincessa videtur iurisdictio, inspici- i endam esse, si enim illustris sit, atque in digni- tate reperiatur, conijcitur principem illlud quoque concedere voluisse, ut notat Baldus in I.plenum. & equi iij. ff. de usu, & habitat. Ba bat. in cap. quod tran stationem. de offic.legar.& Iaso. in l. liber homo. is de verbor. obligati At si hoc ipsum quoque deficeret, profecto considerandum esset, quid Princlys solitus esset

concedere, nam si moris eius esset concedendo iurisdietionem, merum etiam transferre imperium: nulla quidem dubitatio esset, ut scribit Ioan. Andr.in additionibus ad Speculat. inti- tui. de locat. g.I. &Roman. in consi.M . si v

rb non valeamus id assequi coniecturis, atque omninis dubij simus : non dubitarem, quin merum quoque sub iurisdictione, veluti suo genere comprehendaturi imperium, nullaa- Mlia quidem ratione, nisi, quia ex serm.nis proprietate proculdubio sitb ea contineri mihi .

videtur.

orum opinionem, qui tenent: principem, & si omnem alicuius castri iurisdictionem conces.serit,non propterea videri merum etiam imperium transferre volitisse. Neque ad rem pertinet,quod obijei ut de l. solet.cum seq.de i uris d. omn. iud. s. ex qua colligunt dictionem illam,

omnem, si iurisdictioni fuerit coiiiuncta, operari.

35쪽

U TR A CT AT v srari, ut non de mero imperio, sed de simplici potius iurisdictione intelligatur: quia facilὰ

respondemus, verba generatim, atque indefinite prolata in eisdem semper termini de quibus loquuntur ex Barto. sententia,in l. i. g.nun - ' ciatio. s. de oper. noH. nunciat. coangustanda

esse, & propterea cum praetor merum ipsum imperium alijs mandare non possit. l. a. ff. de offic. eius.merito fit, ut dictio illa, omnis, de simplici tantum iurisdictione dicatur. Quod longe secus videtur esse in principe, qui non solum mixtum, sed merum etiam imperium

concedere potest.

Sed quoniam superius conclusum, atque firmatum est appellatione iurisdictionis con 1 cessiri non solum merum, sed mixtum 1 etiam

venire imperium: non inutilis adhuc exoriatur dubitatio: Nunquid lex municipalis, quae 'simpliciter de iurisdictione facit mentionem, . tam ordinariam, quina etiam delegatam comprehendere videatur iurisdictionem. Qua in re Alexand .in tit.de iurisdict.omn. iud.ex men te Glosis concludit utranque contineri posse, illud tamen ad ijciendo, materiam, de qua agitur, semper inspici edam esse,sed quia haec Alsxandri sententia non videtur persecta, cumrion aperiat, quid in re dubia tenendum si rideo Antonius de Butr. in c. sua. de ostic.vicari 'quem etiam sequitur Ias.&Bolog. in rit. de iu- risdict.omn. iud.tenet, ordinariam tantum ii ' risdictionem in hoc casu comprehendi opo tere. Huiu autem sententiae potissimum argi mentu adducitur a Bologneto, quod huiusmodi est. Ubicunque nomen aliquod & genera ti m

36쪽

Dg IVRIs Di CTIONE. V . yy& speciatim capi potest: si lateat quomodo ac cipiatur, in specie,& in ea quidem,quae alijs po itentior dicitur esse, sumi oporist. g. sed quo tiens. Institui.titui. de iur. nat.genti.&cruit.& ipulchrὸ tradit Bartol. in t hoc legatum. sede lo par .3:&s. r. ff. de edend. sed iurisdictio tum ora id inariam,tum etiam delegatam sub se compre- hondit. Ergo, cum dubii simus, de qηa intelligatur, ordinaria veluti potentior intelligi debet. Sed respondeo simpliciter verum non esse: nomina,quae generatim, &t speciatim capiun- iatur, in specie semper potentiori accipienda es.se: regula enim illa locum habere eo solo casu Videtur, quo res ipsa necessario expostularet:

ut nomen illud uno tantum modo sumeretur, ,

tunc enim speciatim potius accipi oporteret, ut eleganter tradit Decius in l. imperium .ff. de iurisdict. omn. iudic. cum itaque ita proposito nostro nihil repugnare videatur,si iurisdictionem in uniuersum capiamus, concludendum proculdubid erit non solum ordinariam, sed delegatam etiam eius appellatione comprem hendendam esse. secundo in eandem senten am adducitur il. i. g. qui mandatam .ssi de officio eius. in qua vult Papinianus eum, qui mandatam iurisdictionem suscipit, proprij nil habere posse, sed

eius, qui mandauit iurisditiione uti, quibus constare videtur, iurisdictionem delegatam, propriam dici non oportere. Quare mirum non est, si in iuribus municipalibus, quae proprie intelligenda sunt, comprehendi non dicatur, argumento eorum, quae tradunt Dos. in v I .g.

37쪽

ia TRACTAT vs . l. 3.f. haec verba. s de negot. gest. Qsed hoc argumentum facile solui potest, maxima enim mihi videtur esse differentia, an verbum illud proprium, ad delegatum, an v ib ad iuris dicitonem referatur. Consteor enim delegatum proprij nil habere posse, sed ex his sequi non video, quin iurisdictio, qua

ipse .utitur,vere, atque propriὰ dicatur esse ii risdictio. Postreinb recentiohes interpretes ad comprobandam hanc sententiam,nouam conantur 'afferre rationem, dicendo, regulam iuris esse, quod cui non competit definitio, nec defini- tum etiam competere debet, ut tradunt omnes

in l.omnis definitio.fξde regulis iuris. sed iurisdictionis definitio, quam tradit Accursus in dicta l. i.non videtur accommodari posse ii risdictioni delegatas: quia de publico non via detur ii troducta esse: praesertim, cum neque publica dicatur delegati persona, neque ullam etiam ad ius dicendum videatur habere neces- statem: Quare ex his concludunt, eos propri- am non retinere iurisdictionem, &per cons quens in legibus municipalibus comprehendi non debere. sed hoc argumentum mihi videtur nulli- έus esse valoris, nititur enim ea iurisdictionis definitione, quam superius pluribus rationibus reiecimus. Sed si eam etiam tanqu4mva- . . ram admittamus, dicimus adhuc eorum argumentum salsum esse: si quidem delegati iuris dictio mihi videtur esse potestas de publico introducta, cum delegatio ipsa iure permissast. Praeterea dico tantum abesse, ut delegatus non

38쪽

ion habeat iuris icedi hecessitatem,yt potius . .

eam dicatur habere. Contrariam itaque sententiam tenuit S pia, quem sequitur Mandellus in titu .deiuri ..dict.om. iud.cui nos quoque assentimur, rami omissis aliorum argumentis praeter alios dua- bus rationibus firmamus,quarum prima est deprompta ex d. l. imperium. quo in loco definia

ens Iuriscons. iurisdictionem, dicebat, iudicis dandi potestatem esse, quae quidem definitio

cum delegato competere videatur, l. sum pra tor. Versic. isquoque.ff. de iud. sequi necesse est.

ut iurisdictio etiam ipsa ver atque prppriὰ ei

conuenire dicatur. Altera vero ratio desumitur ex l. iudex posteaquam. s. de re iud. in qua videtur conclud

re Vlpianus, iudicis appellatione non solum ordinarium,sed delegatum etiam intelligi posise, quare id ipsum mihi videtur in proposito nostro dicendum , praesertim cum disserentiae ratio assignari possit nulla. Exi his concludi.mus contra Bologn. iura municipalia, quae statuunt,ut nemo,qui iurisdictionem habet,domi ludos teneat,n5 de ordinario solum, sed de d legato etiam disponere voluisse.quamuis enim materia sit poenalis,& anguste veniat interpre- a i tanda,c.in poenis. de regul. iur. in 6. tamen hoc in casu ratione publicae utilitatis dicitur fauorabilis,atque dilatanda, ut scite declarat Barto. in l.2.g.exercitum. s. ex quib. caii si infam. irrogat. multum enim Reipublicae videtur interesse, ne ludi exerceantur,praesertim ab ijs, qui iurisdictione potiuntur,ut notant omnes in titu. de alearius.&aleat.

39쪽

Ex his etiam illud perspicuum Esci volu

mus: sententiae appellatione, de qua a lege mi nicipali plerunque fit mentio, non eam solum, qua inegotium definire dicitur, sed illam etiam , quae a nostris interlocutoria appellatur, proculdubib intelligendam esse, atque in hanc sententiam tribus rationibus a nemine, quem . ego hactenus videriis, excogitatis adducti si linus, quarum prima est : quia sententia atquὀ

propri e comprehendit tam eam,quae totam definit controuersiam, quam etiam eam, quae a

liquid obiter ad causam pertinens decernit :quippe cum sententia generale dicatur esse nomen , sub qua illae tanquam species contineri dicuntur,ut notant omnes in titul.de re iudica. Quare concludendum erit, utranque intelligi posse. lSecunda ratio desumitur ex I. iudices. C. de sententijs,&interloc omn. iudic. in qua de sententia simpliciter fit mentio, & tame utranque intelligere nobis necesse est. Postrema vero ratio huiusmodi est. valudum dicitur esse argumentum a lege ad ius municipale, ut scite notat Iassint. si quis iniquum. s. si is pso quo. numer.6.st quod quisque tur. sed lex ipsa,quando vult facere naen tionem de sententia, quae prorsus negotium definit, non

sinpliciter de ea loquitur, sed addit semperari quid, ex cuius vi intelligitur diffinitiva: hoc quidem obseruaui in J. cum iudex. I. cum solitum.&Icum praeses. C desenten. N interlocu.

Onan. iudic.quare id ipsum dicamus in casu nostro. nam si mens eorum, qui ius illud municia pale conscripserunt,fuisset,ut de sententiata

40쪽

Da 1vRI DICTIONE. t χrtam definitiva intelligeretur, non hasimpliciter loquuti fuissent, sed magis comm menter' nobis declarassent. Neque me mouet, quod ob ijciubi interpretest statuta proprie esse intelligenda, atq; ideo , sententiam tantum definitivam , veluti pr prie sentetiam intelligi oportere: quia re omdemus argumentum procedere, quando seliten ilia interlocutoria non dicer ur propri seii tentia,quod aperte falsum est, cum species suis . generibus aeque proprie contineri dicantur, '

ex ijs, quae supertu dicta sunt,facile quiuis p

testintelligere. Exposita iurisdictionis definitione proximum est, ut imperij quoque definitionem in medium afferamus: quae quidem abundo explicabitur , si prius quam breuissime videamus quid sit potestas, &an imperium in magistratibus, vel in principe potius considere dicatur. Quod igitur ad primum pertinet, illud scire oportet: Potestatem nomen essς ut ita dicam) generalissimum, pluraque significare : in personat magistratuum, imperium: in persona liberorum, patria potestatem: in persona serui, dominium, 't perspicue declarae Paulus in l. potestatis verbo.ff. de verborum significatio. sed hic dubitant Doct. An potestas speciatim sumpta, quae magistratibus tantum

competero Videtur tam merum , quam mixtum comprehendere dicatur imperium. Pgulus Castrensis in l.eum qui. s. de iurisdictio. omnium iudicum. quem etiam sequitur Decius indit imperis. qui tenet, merum tantum cotineri imperium. Primum autem, &summum ill Rom-

SEARCH

MENU NAVIGATION