De orationis a Marco Tullio Cicerone in Senatu Nonis Decembribus habitae consilio et auctoritate [microform] : praemissa brevi historia critica orationum quatuor Catilinariarum

발행: 1839년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 연설

21쪽

adulescentulorum studiis excitatus, edere constituerat, Voluit segregari. Patet igitur, inseriptionem illam orationum V in Catilinam

non esse ad Ciceronem auctorem reserendam, Praesertim quum ne

sint quidem omnes in Catilinam habitae. Quae inmodicibus antiquissimis exstat inscriptio , Cieeronis V invectivarum libri in Catilinam , eam grammatici, ut Diomedes et Priscianus, usurpaverant. Verbi auctor est quarti seculi exeuntis scriptor, Ammianus arcellinus, 2I, IO: orationem acrem et invectivam, Probra quaedam in eundem XPlanantem Et vitia, scripserat ad Senatuni. )Quum igitur has orationes, nulla communi inscriptione comprehensas, Per Priora Post Ciceronis interitum secula traditas esse constet nihil erat, quod grammatico cuidam vel rhetor ansam praebere Posset ad corpus rationum Catilinariarum confingendum. Iam vero rellii coniectura, si omissis his omnibus vel maxime probari Posset, nihil magnopere momenti ad Ahrensi sententiam confirmandam afferret, quum ne de ipsa quidem caussa consentiat. Nam habitam esse a Cicerone Nonis Decembribus orationem Consularem, eamque locupletissimam atque uberrimam, Ahrensius non negat p. 60 , eam habitam esse negat, quae ad nostram aetatem pervenit, qua Silani et Caesaris sententiae comparantur. Quae quum ita sint, nostro quasi iure nobis sacere videmur, si hunc testem, quamvis ceteroquin ingeniosum hominem et de Cicerone egregie meritum, ab hoc quidem iudicio removeamu S. Nimio eum studio abreptum iudicabimus ad Ciceronis sui causSam ab ea, quam sibi finxerat, interpolationis iniuria defendendam, cupidorum more amicorum, etiam ea attulisse, quae ab omni veritatis specie abhorrerent. - De reliquis, qui in hac caussa testimonium dixerunt, satis habebimus summatim atque eo consilio reserre, ut,

Si quando in ipsa caussa ad eos provocabimus, ne ignoti sint iudicantibus.

22쪽

Orelliana ratio satis acrem et doctum adversarium habuit Censorem editionis orationum selectarum XV in Ephemeridibus literariis Walensibus, a. 1837, mense Aprili, Ergangungsblatter o 35

et 36J. Iam ante eum Carolus Fridericus Schniteterus, tunc Aravientis, nunc Heilbronnensis gymnasii rosessor, in Quaestionum Ciceronianarum articula prima, an noram edita, loco illo de orationibus Consularibus ab rellii suspicionibus liberato, adversus Ahrensium

Probare Studuerat, eam, quae hodie exstat, orationem a Cicerone

Νonis Decembribus esse habitam. In extrema parte commentationiS, quae eo die in Senatu acta sunt, indicatis auctoribus, ita disposuit, ut tamquam in tabula conspiciantur. Isis, quae a Schnitrer docte et accurate disputat Sunt, Ahrensius in libello scholastico, mons Iulio anni 183 Coburgi emisso, opposuit Quaestionum non Tullianarum articulam primam, qua, si minus omnia, quae olim a se scripta essent, defenderet, RSaltem tueretur, quibus confutatis sententia sua amplius Salva futura non esset P. ) Eiusdem anni mense Septembri Schnitrerus, nondum Perlato

ad eum Ahrensi libello, edidit milbronnae Quaestionum Ciceronianarum Particulam secundam, in quo libro id egit, ut quam in superiore Commentatione sententiam proposuerat, iis quae Ahrensius in orationis quartae editione de erroribus historicis, de inventione et dispositione, de sermonis et verborum a Ciceronis consuetudine discrePantia disputaverat , refutandis, additis etiam veterum scriptorum, quibus auctoritas orationis nititur, testimoniis, confirmaret.

Quae in his Ahrensi Schniteterique libris disputata sunt, bene inter se contendit Baeumlein, rosessor Heilbronnensis, in Ephemeridibus Darmstadiensibus Leitschris si die AlterthumswissenSchast,

I 838, et ), ita tamen, ut secundum Schntigerum Pronuncinret.

23쪽

- . XIV Denique digna est quae cognoscatur Elchstudii sententia in illo, cuius supra mentionem fecimus, Quaestionum Philologicarum Specimine tertio, de orationibus Catilinariis, Lenae mense Augusto Im edito, proPOSitu. Productis iam testibus, qui adhuc exstiterunt, omnibus, ad

ipsam caussam accedamus, in qua id quaerendum est, Verene Ahremsius id, in quo sententia eius summa continetur, contenderit, Praeclare Constare omnia, si abiecta oratione ea, quae hodie quarta in

Catilinam fertur, alia quaeratur, temporum inVidia abSumpta, ea

quae epistola ad Atticum 2 I et oratione Pisoniana T, I 4 aliisque indiciis significetur p. 9).

Tota illa quaestio, quae de monumentorum Veterum auctoritate instituitur, inde proficisci debet, ut contentione quadam et Omparatione acta doceatur, eum librum, de cuius veritate dubitatur, iis virtutibus ornatum ab iisque vitiis immunem esse quibus reliqui

eiusdem scriptoris libri, de quorum veritate inter omne conStat, Censentur. Quare Si Probari Posset, in ea, de qua agitur, Oratione omnem argumenti Perpetuitatem, sententiarum seriem dictorumque concinnitatem ita desiderari, ut aliarum omnium, quae Ciceroni Vere esse utantur, dissimillima videretur de reliquis omnibus, quae ad hanc quaeStionem pertinent, disputare facile supersederemus. In quo genere ad n irandum est, quam varie et contrarie a viris doctissimis

et ingeniosissimis de quarta oratione Catilinaria iudicatum sit. Quam enim rationem propter singulare dicendi artificium Midiaetonius et Wielanditis satis admirari non potuerunt: y ea Ahrensio tam male

24쪽

vineta et colligata esse videtur, ut eam ne ab audientibus quidem satis percipi potuisse sibi persuadeat.' Sed multo magis admirabilis, quam haec de eiusdem orationis pretio aestimando, diversitas dicam an repugnantia, visa est mihi duorum doetissimorum virorum eodem sero tempore mense Augusto et Septembri anni 837 do eadem caussa iudicantium tam singularis consensio et quasi conspiratio, ut ea Prope praeiudicii loco habenda osse videatur. Nam te stadii in Specimine tertio de orationibus Catilinariis p. 14 haec St Sententia: Mihi autem reputanti saepenumero, quae Marulandus, Gemerus Wolfius Wormius, eiskius, Beckius, Spaldingius, Iacobus, Hugius et duo illi novissimi orationum controversarum editoreS Ahrensius et rellius in utramque partem disputaverunt, de hac

cauSSu nunc, ut aperte Profitear, liter statuendum videtur. Vereor,

ne quae sum dicturus improbaturi sint, qui natura sua magiSPraecipites ad damnandum quam ad defendendum, in rebus criticis mediam tenere viam nefas arbitrantur. Timidum censebunt, qui caute et circumspecte agit. Ego vero multorum audaciae anteponendam cautionem illam censeo. Dicam igitur quod sentio. Etenini

Uerursachien Ausbructis seine innigste Uebergeugunge und Gesuhle Eu eben, Scheint mi Eu viel Κunstis verrathen, um nichi in die Fruch eines vorhergegangenen charsen Νachdenhens gehalten Eu erden. Ahrem p. 160: Νec quicquam profuisset oratio aut paucis aut nemini intellecta, quReneque udVersarios terreret, neque suffragatorum constantiam confirmaret denique indigna excellenti summi oratoris ingenio videretur. Idem p. 75: Ad hanc orationem ProPrie id vitium pertinet, quod nulla certa sententia ullius rei ex oratoris verbis nascitur, nec constituitur definitum clareque expressum iudicium de iis rebus, in quibu praecipue versatur ratio.

25쪽

non tantum in Marcelliana et Catilinariis, sed in aliis quoque orationibus Ciceronis inveniuntur, quae fastidiosiorem lectorem morari atque adeo male habere possint. Quas quidem rationos prius quam reiicere tamquam subditivas ausimus, diligenter dispiciendum existimo Primum, quo tempore quove animi habitu Cicero eas habuerit,

paratusne ac meditatus ad dicendum Processerit, et tranquillis rebus omnibus dixerit, an urgente necessitate, externi tenipestatibus commotus, in extemporale flumen se coniecerit deinde utrum limare habitas voluerit, an exceptas teneamus ab actuariis, quos constat non raro verba dicentis male subsecutos esse denique utrum vestigia

quaedam interpolationum deprehendantur in iis orationibus, quas ita habuit, ut commentandi quidem spatium et meditandi commoditas defuisso dicenti, sed aliqua tamen illarum pars ipsius ingenio et arte haud indigna videatur. Ex quo genere quarta est Catilinaria, cuius priora tria capita partem efficiunt orationis, de qua Cicero in epistolis, et Sallustius in libro, qui est de bello Catilinario, narrant:

sed quae Sequuntur, nec pertinent ad illa, nec, si abessent, desiderarentur. Addito semel complemento, fieri facile potuit, ut tota oratio in ordinem Tullianarum reciperetur. In eandem sententiam Selmitrerus in Quaestionum Ciceronianarum Particula secunda p. 4)haec disputavit: , Ego, quum scholis orationes Catilinarias explicarem, nescio quomodo in hanc suspicionem incidi, habere nos veras quidem Ciceronis et relationem salutarem illam atque diligentem in is. 7, 14 et orationem, habitas onis Dec. sed relationem intercisam forte ac mutilam, sive esset ab ipsis Ciceronis notariis ita contracta et circumcisa, sive a serioris aetatis librariis depravata: cui inde a cap. quarti initio ea pars Veluti adsuta seret, qua Sententias Cicero interpellavit MFateor, hunc tam singularem et paene conspirantem duorum doctissimorum virorum consensum initio vehementer animum meum

26쪽

commovisse. Nam et ipse aliquando, nondum cognita tota illa de

huius orationis veritate controversia, quum, aliud agens, quatuor orationes Catilinarias uno tenore Perlegerem, in quaria mihi visus fueram eam Seriem et Permiuitatem sententiarum, qua alia ex alia nexa et omnes inter Se Plae colligataeque esse Viderentur, aliquantum desiderare. Itaque quum Paullo Post in illam, quam supra commemoravi, immermanni mei significationem ineidissem, hunc quoque suspicabar ProPter eandem cauSSam de veritate orationis dubitasse. ostea Vero, saepius repetita lectione et consilio oratoris rectius perspecto, haec mihi dubitatio exempta est. Porro accuratius intor in comparatis Elchstadii Schntigerique sententiis de oratione ex duabus artibus contaminata, hoc tamen interesse Visum est, quod quae incipiens a capite tertio Pars altera orationis Elchstadio id tura interpolatoris alicuius manu, complementi caussa, addita esse, ea a Schnitetero pro illa ipsa oratione habetur, qua Cicero sententias Ρatrum interpellavit. Iam ero quum Persuasum habeam, omnes huius orationis artes tam arto vinculo inter Se contineri, ut quae a capite quarto usque ad finem leguntur, non Possint a SuPeriore Parte separari: quo melius sententia mea cognosci et cum altera II comparari possit, eum, qui mihi in orRtione inesse videtur, sententiarum ordinem quasi in tabula Propomm .

Sententiarunt in oratione quarta Catilinaria series

et continuatio. l. In exordio orator atres rogat, ut de suo ipsius periculo non cogitantes ea decemant, quibus Senatui dignitas opuloque R.

.salus Pariatur I I. Huius adhortationis duas affert eaussas:

27쪽

a sociam ab inito Consulatu in summi vitae perieulis Versari I, 2. M se etiam porro pro salute suorum et reip. incolumitate quamcumque sortunam subiturum; I, 2-s, 3. II. Transilio, , -B, G. Quamquam de periculi magnitudine a atribus iam superioribus decretis iudicatum sit, se tamen instituisse l. e. Oepisse

ιamquam de re integra ad eos referre. In qua relatione antequam Pergat, se praedicturum:

III. Tractatio. A. Quae sint Consulis 3 6-9, M. I. de Deto, i. e. de periculi magnitudine. Perieulum et magnum est, et Prope imminens, et late dispersum Propterea celeri consilio opus est 3, 6.

a. de poena, C. 4-9.

a Sententiae adhuc dictae Silani et Caesaris ita comparantur, ut Caesaris sententia, licet populo gratior et Consuli salutarior sit, re vera tamen crudelior altera esse iudicetur, c. 4 et 5.b Sceleris atrocitas tanta est, ut nihil severius statui posse

videatur, C. G.

e Consuli satis praesidii adesse ad omnia, quae Senatus decreverit, transigunda, c. 7 et S. Commemoratur omnium ordinum ad remp. conservandam conspiratio, quae tanta fuit, ut frustra tentatum sit eos, qui in eustodiam traditi erant, liberare.)d Quae quum ita sint, atres, ne eiu desint, Ortntur, C. . 'B Quae ad se privatum i. e. abdicato Consulatu pertineant, e I et II. a se suae gloriae satis diu vixisse, c. Io g. v et 21.

28쪽

b se ollum eum perditis civibus susceptum iacile bonorum om- nium auxili propulsaturum c. 10 g. 22.6 se, si tamen sibi oceumbendum esset, filioli sui tutelam Patribus permittere e II g. m. IV. Peroratio, c. II g. 24.

Patres adhortatur, ut sortiter decernere Pergant. Orationis argumentum non tam in referendo, quam in iudieando cohortandoque Versatur Cic. ad Att. 12, 2I, IJ. Quod quo melius perspiciatur, R propositione incipiendum est, quam si rectius interpretes constituisSent, neque de Perpetuitate et integritate orationis, neque de dicendi opportunitate uuam dubitandi caussam futuram fuisse, persuasum habeo. Nam quibus verbis vulgo Propositio orationis inesse putatur Sed ego institui referre ad vos, . , tamquam integrum, et de facto quid iudicetis, o de poena quid censeatis c. 3, 6), iis non ipsa inest propositio, sed transitus ad propositionem. Propositio est bipartita prior, a verbis illa Praedicam, quae sunt Consulis 3, M incipiens, finitur verbis ulmea VOX, quae debet esse in rep. princeps, ossicio functa Consulari videretur 9, 19ὶ alter eontinetur verbis de me Pauca dicam

10, 20 . Hoc ita esse, etiam inde intelligitur, quod ab utraquo

propositione oratio similitor progreditur. Propositio A. Illa praedicam, quae Sunt Consulis.- ' Egomngnum in rep. versari furorem iam ridem videbam sed hanc tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam

putavi Ἀ3, M.

Propositio . o De me pauca dicam. ,Ego, quRnt manufi t Coniuratorum tantam me inimicorum multitudinem Suscepisse

video; sed ani esse iudico turpem et infirmam et abiectam 10 20). Interpretes plerique omnes in errorem lam argumento et consilio

29쪽

orationis indueti sunt verbis ' sed ego institui- quae sunt Consulis M 3, 6 male intel Iectis. Cuius Ioel sententia quum Germanice sic exprimi possit: Dennoch obgleiel, die Versehworenen durch ure frithere Besehlusse heretis verurtheil sind habe ich, ais liber etwas noeli mentschiedenes, in Vertiandi unidarii r ingestate . a Ili rubor en egensian urthei te und liber die Stras bestim men olli: ich ill etEt liber eides das evorworten, as mi ais Coi Suletukommi ii, qui institui decemendi signification eeperunt et istamquam integrum ' per ,denuo explicarunt, aliter ac dictum erat interpretati sunt , Aber et habe jetZ besehlossen, austis Neve an Euch de Antra Eu ricliten, lassi mich noch das hevor Orten, etc. Ita vero si verba intelligas, et loci, quem tractamus, sensu Pervertitur, et de totius orationis consilio perperam iudicatur. eque enim id

agebat orator, ut denuo reserret quod ne Poterat commode, nondunt omnibus de iis, quae antea relata fuerant, Consultis, - Sed ut antequam in referendo pergeret 10 20: antequam, . Q ad sententiam

redeo R. redeam ea, quae Consulis essent et quae ad suam etiani

Privati salutem pertinerent, praediceret, i. e. ut et de sceleris ac periculi magnitudine ipse iudicaret, Et Patres ad celeriter et sortiter decernendum cohortaretur.

Verborum, in quibus tamquam in cardine suo orationis intei pretatio vertitur, sensui recte a nobis constitutum esse, facile Pot tex Lexicis probari. Nam instituere, apud Ciceronem Certe, numquam

constituendi, decernendi, consilii capiendi, sed incipiendi ordiendi, aggrediendi vim habet. Exemplo sint loci ad Fum. 7, 9 is ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conseribere; Acad. I, 1: quaedam institui angelegiὶ, quae et sunt magnu Rne, et limantur a me politius; M pro ur. 32: ut ad id, quod institui, revertar; et in hac ipsa oratione II, 24 , , decernite diligenter, ut instituistis, ac sortiter. Ne integra apud Ciceronem ea est, de

30쪽

qua nondum quicquam deliberatum est; ad Art. 5, 21, 3: Praesertim quum integram rem et caussam reliquerim; deiff. 2, 23: rem integram ad reditum suum iussit esse. Sic integrum est mihi

tum dicitur, quum in Potestate est mea, alterutram artem eligere, ut pro Lig. I, 1 Aut id integrum iam non esset i. e. ut confitendum esset, quoniam negari amplius non poterat. Ita in hae caussa Catilinaria revera non amplius integrum erat atribus eos, quos iam superioribus decretis damnassent, absolvere. Ergo tamquam integrum est tamquam de re integra, non rursus s. denuo, quod Per de integro, ab integro eae integro exprimitur. De reliquo orationis argumento nun est magnopere dubitatio.-

oratio habita est in aede Coneordiae Ρhil. 2 8, 9 2, 46, I9ὶ in

qua etiam biduo ante quaestio de coniuratis instituta fuerat Cat. 3 9, 2I. Sall. c. 46ὶ non in templo Iovis Statoris, ut prima oratio 2 6, 12 I, , II; I, 8, 2 ), id quod non commemorarem, ni, etiam hac in re Doeringium, Neuterum et Moletium, recQntissimos editoreΝ, )

Quaeri possit, ab actuariisne in Senatu excePtam, an ipsiuSCiceronis manu scriptam orationem teneamus. Et de scribis quidena, iussu Consulis passim per templum eo consilio locatis, ut omnia, quae eo die in Senatu agerentur, velociore alamo et Siglis quibu dam brevissimis notarent, Sehnitzerus cogitavit, D ab iisdem etiani

Catonis orationem illam, quam ad suam aetatem Permansisse lutarchus acceperat, exceptam esse statuens. In quo mirandum foret,

Sallustium, quo loco de orationibus Caesaris et Catonis agit, mihi l

SEARCH

MENU NAVIGATION