Fasti Attici : in quibus archontum Atheniensium series philosophorum, aliorumque illustrium virorum aetas atque praecipua Atticae historiae capita per Olympicos annos disposita describuntur novisque observationibus illustrantur

발행: 1744년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DrssERTATIO XIII. 399que anni formam , sed fixi potius , constantisque Romani

anni methodum usurpasse.

Q iandoquidem vero Theon ubi de Payni, & Athyr disserit

menses illos hon Ar 3ptios, sed Alexandrinos appellat, ipsosque cum Thot & Phamen oth comparat , quos Argutios esse testatur, in Iaudato Gruteri Marmore Pachon non A ntius, sed Alexandrinus solum vocatus; Censorinus denique non deaffronomicis, sed de civilibus potius, ac popularibus annis Io quutus videtur, suspicari iam subit quod Aegyptii menses illi non ari nomici solum, ut Scaliger, Petavius, Norisius, ceteraque Scriptores omnes putarunt, sed , Ale Xandrinorum instar,

civiles etiam, ac populares esse debuerint: ut proinde civilix Aegyptiorum annus a civilibus Alexandrinorum annis accuratallime distingui debeat; ut hi qu em a fi Xo, constantique

Thol veluti cardine duce tentur; illi vero retrogradum Thoziu Xta veterem anni formam constantissime conservarin T.

Certe hac hypothesi , quae omnium verisimillima censeri fortasse poterit, dissidentes illae docti minorum Virorum , sententiae componi facile poterunt; simulque rationes, & exempla singula intelligi , quibus alterutra opinio defendi solet. Ita nimirum civilis aliquis Aegyptiorum annus post Aetiacam victoriam a constanti quodam fixoque cardine deduci coeperit, quod Scaliger ceterique putarunt; & civilis tamen alius Aegyptiorum armus , eiusque cardo adhuc retrogradus esse perstiterit , quod Maifeio videbatur: ut proinde utraque e X parte Scriptores illi aberraverint, qui civiles omnes Aegypti OS anno Suel fixos , vel retrogrados esse putarunt o

Quod si Ort a si e cui libeat in laudatis Veterum testimo.

ni is A rptii anni nomine astronomicos solum arcanosque intellige re , atque Alexandrinorum voce civiles annos ab Aegy- Ptiis omnibus usurpatos nihil moror. Id unum certissime contra Mamelum demonstratum esse putaverim Ale Xandrinos sal tem novam Romanamque civilis anni formam usurpasse ,

cuius Thot in anno Iuliano fixus , ac immobilis foret , adeoque in varias Aegyptii veteris vagique anni dies incideret . Ita prorsus Averanius ipse , quem Μaffeto prae luxisse quis dixerit , aberrasse conspicitur quod non Aegyios solum , sed Alexandrinos etiam annos, ipsorum qui cardinem Theonis etiam aetate semper mobilem , Vagum ,

412쪽

ψoo F A s T. ATTI: PARs I. ac retrogradum fuisse crediderit ; ideoque , cum ex superio. ri Theonis calculo deprehendisset anno Chr. 37 . Alexandrinorum Thot in octavam Aegyptii Choeac diem incidisse , certum esse dixerit Alexandrinos exordium anni habere die octaOomensis Cho ac iuxta Aeg=ptios f Τ : quod asseri certe, vel e X plicari non poterit nisi civilis ipse Alexandrinorum annus , Aegyptii instar, mobilis , vagusque foret : quod a perspicuis tamen certisque Veterum testimoniis abhorrere iam diximus.

Argivi Civilis Argivorum annus ex verili millima Dodvelli Q

sententia ineunte vere incipiebat, ipsorumque singuli mulieris elus nomine, veluti perspicuo, certoque charaetere, distangui consueverant, quae Iunonis Argivae Sacerdotio, quoad ipsa viveret, fungebatur; ut Thucydidis, aliorumque te litano-mo demonstratur . Qua vero Periodo , quibus e mensium nominibus Argivi uterentur, in tanta rerum obscuritate, Veterumque

Scriptorum silentio, coniicere , vel divinare vix possumus. Cl. DOd vellus , cum Argivos Μacedonum coloniam fuisse crederet, ab Argivis iplis non alios, quam Μacedonum, men seS in civilibus annis usurpatos esse patavit . Doetissimo tamen , atque immortali Uaro levius illud coni esturae genus hic , alibi que saepius imposuit . Etenim plurimis exemplis aliis, quae mox proferentur , ostendi facile poterit Gentes illas, quae ab aliis originem, ritus etiam , ac leges sortitae fuerant, variis omnino mensium nominibus, annique cardine uti consuevisse; quemadmodum certe Dod vellus ipse civiles

Argivorum annos a vere, Μ acedonum Vero ab autumno repetendos esse putavit. At, ne conieeturis istis hic immorer, perspicuo Plutarchi testimonio deprehendisse video Argivo, rum menses non sequioribus solum, sed antiquioribus etiam temporibus non Μacedonicis, sed aliis omnino distinetisque nornis bus appellatos esse. Narrat Plutarchus Argivas mulieres , Telesilla duce , patriam Urbem a Cleomenis Lacedaemo i iorum Regis obsidione, atque tyrannide liberasse: tum a subis

413쪽

alii quidem septima, alii vero prima eius meos die contigissse dicunt, qui nunc quidem suartus, antiquitus vero Hermaeuriab Argivis vocabatur : qua nunc etiam mbrifica Festa celebrant . Ita propemodum Pollae aus ipse testatur Telesillaeta facinus , atque Hybristica Festa νουμενίφ τύ Ερμαίου μην is no vilunio Hermaei meos ab Argivis celebrari. Quemadmodum ergo quartus Argivorum mensis non Macedonico, sed peculiari potiuo Argolico nomine tum Herodoti, qui eandem illam mulierum Argivarum victoriam memoravit, tum Polia eni& Plutarchi aetate vocabatur, dubitari certe non poterit quin ceteri quoque menses omnes Argolicis , fuisque nominibus accurat issi me distinguerentur; quamvis illa, si suartum vel Hermaeam illum exceperis , prorsus exciderint . Quod si rite

feliciterque Dod vellus civiles Argivorum annos ab ineunte Vere veluti cardine repetendos esse coniecit , Hermaeus ille cum Hecatombaeone Attico concurreret, ideoque Nemeades

aestivae , quae duodecima Hecatombaeonis Attici , sive Coranthii Pane mi, die celebrabantur , duodecimae quoque , si mensum initia conspiraverint, Hermaei Argolici diei adstri. hi debent. VI. Attici De civilibus Atheniensium annis , ipsorumque cardine .

atqtie Periodo , quae tum antiquioribus , tum sequioribus eciam temporibus usurpata fuit , de mensium nominibus , numero, emboli mi diei, mensisque sitiat, de pluribus denique, quae ad civiles ipsos Atheniensium annos spectare poterant, amis in locis, prout rerum opportunitas tulerat, ita disputa V j, ut ipsorum pleraque perspicuis certisque Veterum testimoniis demonstraveram H. Itaque, ne plura, quae dis putatalam fuerint, rete Xere hic videar, suprema sol una capita com-Part. I Tom. II. E e e ple

Numer.

414쪽

o 1 FAST. ATTI C. Pans I. plecti, vel indicare nunc iuveriti, ut exinde mensium quorumdam series aut situs accuratius adhuc , atque subtilius

ottendatur . 1 ἰ

Atque , ut ab ipso civilis anni cardine exordiar , civilis & archonticus etiam Atheniensium annuS ante Olum p. LXXXVII. a Gamelione mense , hoc est a novilunio, quod brumae proximius erat , incepit. At Olymp LXXXVII.

anno I. recepta Metonis Enneade caeteride civilis & archon. tici si in ut anni principium ab Hecatombaeo ais Attici novi Iunio deduci coepit: ut proinde civilis annus cum Ο ympico accuratissime coniungeret ur. id pluribus Ueterum testimoniis,

simulque exemplis ostenditur; ut proinde hac in parte Scaliger , Petavius, Dod vellus, tres illi maiorum gentium Chrono logi, una veluti voce conspirent; nisi quod Scaliger Hecatombaeonis initium semper post aestivi soli titi: cardinem incidisse ideo. que nunquam nonam Iulii diem praevertisse voluit ; Petavius Vero neomeniam illam civilis anni cardinem esse putavit, quae solstitio proximior foret, sive ipsum praecederet, live aliquando proXime consequeretur. Quis vero coniicere, vel definire unquam possit an civilis ille anni cardo sequioribus etiarris temporibus constans fuerit ; an vero potius Athenienses ipsi ci-Viles annos ad Μacedonum normam dire Xerint ; ideoque civilis anni prnicipium ab aestivi solstitii cardine ad aequinoetium autumnale, hoc est ab Hecatombaeone mense ad Boedromionem , transtulerint λ Vehemens haec Certe mini suspicio , neque immerito fortasse, suborta iam fuerat ubi in duplici Sponiano Marmore, quod Differt. XI. Num. 2 r. & 23. iam protuli, Atticorum mensium seriem ita contextam esse conspexeram, ut Gγmnasarcharum munus, ac series, simulque mensium ordo non

ab Hecatombaeone , sed a Boedromione potius , inciperet. Quid enim Gymnasiarcharum munus, gymnasticae eXercitationes, Epheborum series, militiae EpOnyimianae tempus, de quibus alibi disputavi 3 i , a Boedromione solum, Veluti car dine duceretur, nisi a Boedromione ipso civilis annus inciperet λ Qui fieri, vel explicari unquam poterit ut cives illi Qmnasarcharum , Cosmetarum, 'brborum manus C Iulii Ga- si, & Philotimi Archontis anno obiverint, si decem solum

ex iis ad C. Iulii Casi, & Philotimi Archontis annum , alii

415쪽

DrssERTATIO XIV. or vero adsequentem potius annum spectaverint λ Denique, cum militiae tempus , ac Epheborum aetas Archontis Eponymi

nomine accuratissime notaretur, qui fieri unquam poterat ut Epheborum exercitatio a BoedrOmlone , civilis autem Archontis annus ab Hecatombaeone, veluti cardine , duceretur ρ Haec, aliaque id genus argumento fortasse est e poterunt Archontum illorum aetate civiles Atheniensium annos ab aeqtrinoetio autumnali , Atticoque Boedromione incepisse . Quid vero si divinan do quis dixerit id anno I. Olymp. CXXVII. contigisse, quo

Hadrianus Caesar imperio iam potitus Athenas primum in. visit , atque incredibili prorsus amore, ac munificentia flo. rentissimam Vrbem , eiusque cives est prosequutus Θ Certe Augusto Caesari hunc etiam honorem delatum esse conspicio, at quaedam Italiae Civitates diem , quo primum ad se veni Uet , initium anni facerent φ); ac , ne ceteris eXemplis immorer, Athe nienses 3 psi civiles annos απο της Θεου Α'δριανου πρώτης εie Α'θη- νας επιδμμίας a primo Divi Adrivini AIhenas adveniti numerare coeperunt, ut nitide diserteque in eximio Marmore legi. tur, quod Opportunius alibi exponam. Itacue, cum Hadria. nus Caesar ex Dione άφικόμενος ές την Γλλάδα επωπτευε τα Mυσηρια in Graeciam profectus Maseria spe lavit ; vel, ut Euse

nis hiemem exigens Eleonia spe tavit, raeoque facile Boedromione mense, quo Μysteria agebantur, Athenas appulerit, fortasse Athenienses, sicuti annorum seriem b ipsius adventu, ita civilis anni principium a mense illo duXerint, quo Caesar ipse Urbem intraverat. Ita propemodum codem ipso Olympiadis anno factum putaverim ut Pyanepsion eX quinto in quartum locum migraret ; ut fortasse Festa , quae Pyanepsione mense peragebantur, Caesari Athenis immoranti citius exhiberentur : quemadmodum eadem ipsa de caussa Boedromionis , atque Anthe sterionis situm , aut potius nomina , in Demetrii Regis gratiam perturbata fuisse conspicimus; ut ille nimirum tum parvis, tum magnis etiam Mysteriis repente initiari posset 3 . Ac certe civilis anni cardinem ab aestivi solstitii tempore ad autumnale aequinoctium translatum fuisse perspicuo Epipha

nil testimonio demonstravit Petavius έ; cum Epiphanius sa E e e a. ipse

416쪽

i pie Alae macterionis Attici initium ad primam Ianuarii , de

Metagit nionis ad secundam Novembris, adeo qne Hecat Ombaeonis initium ad secundiam Oetobris Romani diem revocaverit: perinde quasi Epiphanii aetate Athenienses i psi ab au.

tumno quidem ineunte annos inceperint, sed perturbata tamen mensium sede Hecatombaeonem , qui primus olim mensis fuerat, e X aestate ad autumnum transtulerint . Ita prorsus Epiphanii aetate Μaem aeterion, qui in duplici Spomano Μ armore post Pyaneptionem collocatur, in veterem quartumque locum, hoc est ante Pyanepsionem restitutus conspici Lur ; ut Optime prΟ inde dixerit Suidas Maem aeterionem ipsum Ianuario repondisse,q uamvis illum adhuc in mensium ordine quintum fuisse putaverie. Exinde vero iam facile dirimi, componique poterit celeberrima quaestio ac dissidium de Pyanepsionis, ac Mae ma-eterionis situ, quae inter Scaligerum , ac Petavium exarse rat; atque a clarissimis Viris illis ita pertraetata fuit , ut ipsorum uterque fortasse aberraverit . Etenim Scaliger Pyanepsaonem ipsum in Atticorum mensium ordine quartum semper locum occupasse voluit; idque pluribus Scriptorum testimoniis ostendi posse putavit H. Petavius vero singula Scaligeri argumenta subtiliter, & acerbe simul elisit; variisque is et erum Scriptorum testimoniis ostendit Aristotelis , Theophrasti, Timocharidis, & Epiphanii aetate Boedromioni non

Ρyanepsionem, sed Μae macterionem ipsum, pro Xime successisse. Quandoquidem vero Maemacterion ab Harpocratione , & Suida πέμπτος μην παρ Α'ρηναίοις quintus menses apud Athe nienses Vocatur , atque in veteribus Membranis illis , sive Lexico, quod ab Henrico Stephano vulgatum fuit, Pyanepsionante Μae macterionem collocatur, Petavius Harpocrati Octem de lunari mensum Atticorum ordine loquutum ait t λ; Ha πο- ratiouem temere, ac promiscue recentiorem stum mensium Atticorum in anno fixo, ac Iuliano confudisser cum veteri sy . Harpo crationi, o veteri illi Lexico Epiphanium opponi 'in' denique is

eXistimat Harpocrationem ipsum cum Epiphanio conciliari posse quod memacterion ex Epiphanii sententia prima Ianuarii die inceperit, adeoque Tybi, sive quinto Alegandrino mensi responderit, proindeque Harpocration, qui Alexandrinus erar ,

417쪽

D1ssERTATIO XIII. Aos Μae macterionem πέμπrον μηνα quintum mensem ill Xerit : quod famema terion quintus ordine mensis aliquando fuit tum Scirrhophorion princeps esse coeperit in ; quamvis insenue . modesteque Petavius ipse testetur se haec conteritando, ac divinando potius , quam .rmando , proponere . Sed doctisIimum Certe Virum maxima Scriptorum perplexitas , & inconstantia , simulque vehemens & acerbior illa Scaligeri , Salmasii. que refellendi cupiditas abripuit, ut levioribus illis coniectu.rae generibus uteretur . Quod enim Harpocrationem de lunari mensium Atticorum ordine, non de veteri, sed de no-Vo, fixoque Atheniensium anno loquutum fuisse dixerit, id

controversiae dirimendae conferre certe non poterat. Etenim Varietas illa, quae apud singulas fere Orientis Gentes invecta fuit, ut civiles annos ad Iuliani anni formam dirigerent, in caussa fuit ut solaribus quidem, ac tricenariis mensibus uterentur , emboli mos etiam dies insererent ; sed eadem tamen mensium nomina , ipsorumque seriem constantissime conservarunt, ut facile e Xemplis innumeris ostendi posset . Ergo , quamvis Athenienses ipsi novum, solarem , fixumque civilem Pnnum receperint, & Harpocration hic illum expresserit , si Maemasterion in novo anno uuintum locum occupaverit, ni hil est certe cur in veteri quarto potius adscribatur, nisi pe-Cullaris illa varietas,& perturbatio characteribus ac indiciis aliis ostendatur. Cum vero Pe Pavius Harpocrationi, Veterique Le X co Epiphanium opponi posse putavit , nimium fortasse gravisIimi Scriptoris auctoritati ille detrahit, qui longe ante Epiphanii aetatem, atque vigentibus adhuc Atheniensrum ritibus, ac institutis floruerat; singula suis ex fontibus , hoc est ex Atticis Scriptoribus hauserat, ipsum denique Maemae terionis situm ex Lysimachidis opere de Atheniensum oleobus definire se dixerat . Vbi vero dissidentes illas Harpocrationis, & Epiphanii sententias componi posse putavit quod Harpocration Atheniensium menses cum Romanis simulque Ale- andrinis mensibus commiserit; ideoque, quum Μae macterion in Tybi, sive quintum Alexandrinorum mensem , incideret, ipsum quintum vocaverit, perspicue ille fallituro Etenim Hari pocra tioni dum ista scriberet non patrius Alexandrinorum mensium ordo ac Periodus, sed una potius Atticorum mensium

418쪽

o 6 FAs T. ATTI C. PARs L sum series a Lysimachide expressa oculis obversabatur, unde Μae macterionem non apud Alexandrinos, sed παρ Α'ινα ora apud Athenienses quintum mensem fuisse ille docuit. Ita propemodum Harpocration ipse de Μetagit nione, Posideo ne,

Munychione disserens ait quod Metagit nion est δεύτεροe μηνωαρ A'θηναίοιο secundus mensis apud Athenienses; Posideon ο εκτοσμην παρ A θηναίοις sextus mensis apud Athenienses ; Μunychion o κατοe μο παρ AHηναίοις dccimus mensis apud Athenienses . Ita. que , si in mensium istorum numero, ac situ definiendo non Alexandrinam Periodum, sed veterem potius constantem Atticorum mensium seriem ab Atticis Scriptoribus traditam, accuratissime Harpocration e X pressit, qui fieri unquam potuit ut in M aem aeterionis situ exprimendo non Atticae, sed Alexandrinae solum , Periodi legibus Harpocration initi terit ρ Certe, si Maena aeterion, qui in mentium Atticorum ordine e XPetavit sententia tunc quartus erat , ideo quintus ab Alexandrino Grammatico diceretur quod ille cum Tybi , seu quin

to Alexandrinorum mense concurreret, eodem ipso a ure Me

t agit nion tertius , Posideon septimus , Μunychion undecimur in mensium ordine vocatus esset Ad haec H irpocratio a ipse de Maero aeterionis eiusdem nomine disserens mox subdit quod αρχην

hoc mense in Ur uir perturbatur aer: quod fieri certe, vel explicari non poterit si Scriptor ille Μae macterionem ad Tybi

quintum Ale Xandrinorum mensem , hoc est Ianuarium retuli stet , Itaque in tanta Veterum perplexitate, ac dissidio id unum facile contra Scaligerum constitui posse putaverim quod Μaem aeterion usque ad Olymp. CXVI qua Praxinulo Athenis Archonte Theophrastus scribebat ), Boedromioni proxime subiicebatur : id enim perspicua Aristotelis , ac Theophrasti loca a Petavio laudata demonstrant . Timocharidis etiam aetate Μae macterion eundem illum in civilibus annis locum adhuc obtinuit. Etenim e X eius Observatione , quae

anno Nabo nassari 66. V. C. 47z hoc est Olymp. 124. P. 1. 43 r. peracta fuat φὶ, inter 8. Anthe sterionis & 2s Ρyane. ps1onis diem idem ille dierum 28 3 numerus reperitur e qui inter 29. Ianuarii , ac a. Novembris Iuliani diem interce-

1 Plin. Libr. XXXIII. e. r. sa) Ptolem. Libr. VII. c. 3.

419쪽

D ssERTATIO XIV. o 7dit; adeoque Pyanepsion ipse quintam, ac Mae macterion quartam sedem occupavit 0 . Hic ipse Pyanepsioni locus in civilibus Atheniensium annis a Plutarcho , qui Traiani Caesaris aetate floruit, non obscure tribuitur. Si quidem Scriptor ille Aegyptium Athyr cum Attico Pyanepsione, ac Boeotorum Damatrio committit; ideoque, cum Plutarchus Scaligero , , ac Petavio teste non alios , quam Actiacos ibi, vel fixos Aegyptiorum menses expresserit, iti quibus Thot Romano Septembri, adeoque Boedromioni Attico respondebat,

Phaophi mensis Maemae terioni , Athyr ipse Pyanepsioni coniungebatur. Pro Xime vero post Traianum ipsum , qui ann Chr. Li 7. moriens imperium Hadriano reliquit , constantem illam mensium istorum sedem perturbatam esse ut Pyanepsion in quartum, Mae macterion vicissim in quintum locum migraret, utriusque Sponiam Μarmoris praesidio f=λ,&Harpocrationis etiam a uetoritate , qui extremis Hadriani temporibus, atque ipsa certe Antonini Casaris aetate floruit, manifestillime demonstratur. His accenseri facile poterit e Xlmius ille Arriani locus, quem opportunius abbi exhibui ; ubi accuratassimus Scriptor ille testatur Alexandri victoriam Pyane-psione mense, priusquam ab insigni Lunae deliquio integrum mensis spatium e X cederet , contigisse . Itaque, cum ectipsis illa in Μysterior uin initium , adeoque Boedromionem mensem , inciderit si ,

ex Arriani hypothesi, ideoque facile ex Atticorum mensium si tu , qui Arriani ipsius aetate , hoc est ex Suida Hadriani, Marci ,

di Antonini temporibus, habebatur, Pyanepsion ipse Boedromionem proxime consequebatur . Denique Epiphanii aetate, vel exeunte iam IV. Ecclesiae seculo , postquam civilis Attici anni cardo , dc Hecatombaeon ipse ex aestivo solstitio ad proximum aequinoctium migraverat, Iulianique anni forma ab Atheniensibus recepta iam fuerat , Μaem aeterion veteri piis inaeque sedi restitutus videtur, ut Metagi inton Novembri, Maem aeterion Ianuario coniungi potuerit quamvis Marinus in Vita Procli apud Fabricium 17 Munychionis Α ttici diem cum 17 Romani Aprilis, a de aque Hecatom baeonem cum Iulio commiserit: quod fortasse Marinus hic

420쪽

o8 FAs T. ATTI C. PARs I. veterem potius, quam novam , Attici anni formam , mensiumque sed rara expresserit; aut in civilibus Atheniensium annis ipsorumque cardine Procli aetate nova Varietas, ac perturbatio irrepserit: quod certo tamen asseri, vel definiri non potest. Atque ista quidem de varietate , quae in mensium , quorumdam ordine, ac situ, simulque in civilis Attici anni cardine variis subinde temporibus invecta fuit. Id unum coronidis loco subiecisse nunc iuverit quod mensis ille, qui Hecatombaeon vocatur, antiquioribuS temporibus Theseique aetate Cronius dicebatur ): quemadmodum mensis alius Lenaeon appellari consueverat; nec alius fortasse ille fuerit, quam Anthenierion, quo Lenaea Fella peragebantur ; quamvis Elymologus Lenaeonem illum cum Aegyptio Choeac prorsus immerito comparaverit; sicuti in veteri Μensium Laterculo apud Stephanum Possideon esse dicitur : Ληναιων , ο η Ποσε ; Lenaeon qui oe Post on ; cum tamen apud Ephesios, qui veterem lonum , atque Atheniensium proinde Mensium seriem conservasse videntur, Lenaeon a Posideone perspicue distinguatur .

Bithynorum Μensium nomina, ipsorumque seriem Gyraldus Lyin omnium primus e X posuit; quemadmodum Scaliger si Bithynorum Mensium laterculum, ut in Μanu scripto Graeco repererat, evulgavit, eosque cum Atticis comparavit : Haec ipsa quoque Μensium series ab Henrico Stephano ex vetustis membranis, atque e X veteri Fragmento Saviliano ab Vsierio descripta fuit; quamvis aliqua subinde varietas in quibusdam Μensium nominibus apud varios Scriptores illos occurrat; ut in subieeta serie conspicitur:

SEARCH

MENU NAVIGATION