장음표시 사용
591쪽
c ιγ0, οφρα θευ--, ώ α L 'α 'νώ . Sed hoc fabulosum esse puto: nunquam enim mytulos, pectines, pinnas,ostrea in quibus sunt cancri, arrosa ulla ex parte reperias. Aliuter Plinius qui scribit cancrum dapis assectatorem, pinnae in capiendis pisciculis auxilio esse,& communi praeda communiter cum pinna veta quem locum capite de cancello citauimus,ltem Athenaei locum illi plane similem. Oppianus quoque scribit pinnam in magnis testis IJ.1. esse imbecillam sine mente,sine astu,sed hospitem cancrum excipere, ' -ρ' a quo nutriatur & custodiatur,unde pinnophylax vocatus est. Quum igitur piscis testam subit, pinna morsit a cancro admonita,testa claudit, praedamque communem depascuntur. lvj αυν αυβυθιὰς εχ' πλάυς, ἐν o οι ἰχθυσΓΠ- νμεω κεκλημὼ ος , π A. 4υαλκις
Sed haec omnia fabulosa esse,inde necessarid essicitur, quod neq;
pinnae,neque mytuli, neque Ostrea piscium carne pascantur,sed aqua tantum & luto.Quod ab his autoribus cancro paruo tribuitur: idem a Ciceronae squillae paruae,sic enim κουραον Aristotelis interpretatur, quae squilla parua etiam in pinnis reperitur,que admodum & cancer paruus testibus Aristotele & Plinio,vi capite de cancello docuimus. Ciceronis haec verba sunt LIB. I i. de Natura deorum .Pinna verὁ sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parua squilla societatem init coparandi cibi .Itaq; cum pisciculi parui in concham hiantem innatauerint, tum admonita a squilla pinna morsu comprimit conchas, sic dissimilimis bestiolis communiter cibus Atiaeritur,in quo admirandum est cogressu ne aliquo inter se, an iam inde ab ortu natu ra ipsa congregata sint. Quae eadem ratione falsa esse Conuincuntur, qui enim cibo eodem vesci possunt squillae paruar de pinnae, cum squillae pisciculorum carne, ut crustata omnia vivant, pinnae vero nullo modo,sed aqua tantum & lutoὶ Cur igitur in pinnis & ostreis cancri parui reperiuntur Quia cum omni generi animantium a natura tributum sit,ut se vitamque tueantur, ut pastum& latibula quaerant, cancri parui molliore testa tecti:&ideo iniu-
592쪽
riis magis opportuni concharum caua subeunt, ut illic tanquam in specubus & antiis tutius degant.Quare non solum in testis,sed etiam in spongiarum cauernulis, in saxorum rimis, in externis testarum, quibus ostrea tecta sunt,cauis saepissime cancros paruos reperi. Nec immerito dubitat Cicero congressu ne aliquo inter se iam inde abortu natura ipsa congregata sint.Piscatores, inquit Aristoteles, can- cros paruos nasci confirmant, una cum illis,quorum testam inhabitant. Athenaeus de cancris & pinnis loquens: αῖνες vi se elato IAMAν--ς mne a os ure Aiunt quidam pinnas & cancros paruos simul generari, & tanquam ex eodem semine feri. Ego vero cum cancros paruos in pinnis& ostreis cepissime ouis
turgetes viderim, assirmare audeo non sponte ex limo aquave vitestacea,sed ex coitu maris & foeminae,& ex ouis prouenire. Quare vel in testis pariunt, vel stato tempore testas egrediuntur, & coeundi &oua pariendi gratia. Hactenus de cancris paruis. Nunc qu dam de iis
dicemus, quae uniuerse ad cancrorum omniu actiones & mores pertinent,eorumque in medicamentis Vsum, vires ac facultates.Quo pa-
eunt, opercula illa rugosia mutuo componentes. Primum cancer minor ab auerso superuenit,tum maior ubi ille superuenerit, conuertit se in latus. nulla alia re mas a foemina differt, praeterquam operculo, quod in foemina maius est,magis disiunctu a corpore & densius contectum in quo oua pariunt,& qua excrementa excernunt,partem autem nullam alter in alterum immittit. Quam nos caudam appellauiamus,quae ex tabellis manifeste costat etsυχίδες vocat,quia corpus posteriore parce integit,nec in pinnas desinit, nec extenditur ad natationem. Cancri enim magis ingrediuntur quam natat, etiam si aquatiles sint. Cum vero caeterae animantes & quadrupedes,& multipedes per diametrum,uel in anteriora moueantur,cancri per tran Luersum & in latus progredi videntur. Sed quonia oculis semper prior siue anterior pars ad iter designatur, quia in priore animantis parte siti sunt oculi,cancri in anteriora reuera progrediuntur,ad eam semper partem ad quam oculi,tendentes:nobis vero in latus ferri videnatur , quia Oculi membra imitantur, quae in latus, si ingressus nostri vel aliorum animalium rationem habeas,progrediuntur. Recte igitur Plinius: Cancri in pavore etiam retrorsum parivelocitate redeui;
593쪽
is autem motus ei qui sit antrorsum ex diametro opponitur.Crustata Omnia aquam marinam ore excipiunt, inquit Aristoteles, sed cancri ψ- δε Hinexceptam oris parte exigua reiiciunt, qua de causia circa cancrorum 'os spuma apparet, ex aqua & aere una cum aqua hausto attractu &reiectu agitatis,locustς per branchias,quas maiores habent,transmi tunt.Cancri in ciborum penuria a suo genere non abstinent, quod si quis procul amandare velit,eos ita disponat oportet,vi alteri in alterum impetum faciendi potestas nulla sit: sunt igitur cancri ex pamphagorum .gei aere,siue marini sint siue fluviatiles, siue inter hos me- dij qui scilicet in stagno marino nascuntur & degunt. Cancros cer- .uis a phalangio demorsis prodesse scripsit Aristoteles,atque etiam homini sed non sine fastidio,de quibus autem intelligat non adscripsit:
aequales enim omnium cancrorum vires esse negant, ut marinoS ad
canis rabidi morsum non valere sunt qui affirmant. At Dioscorides
existimare videtur in fluviatilium penuria illos substitui posse, sed
minore essicacia. Cancrorum, inquit, fluviatilium exustorum cinis, , qui duo cochlearia expleat, adiecto dimidio radicis gentianae modo triduo potus cum vino, magnopere prodest canis rabiosi morsibus Rimas pedum sedisq;. perni unculos,carcinomata cum decocto melle Iaeuit, triti crudi, potique ex asinino lacte auxiliantur contra serpentum phalangiorum qu e morsus atque scorpionu ictus,decocti autem& cum iure esitati,iis prosunt qui tabe conficiuntur, aut leporem marinum hauserunt,necant scorpiones triti,& cum ocimo admoti. Possi int eata marini, verum omnia inessicacius praestant. Est & apud GaIenum LIB. XI. de simplic. medicamen. facult. ex cancrorum fluviatilium cinere compositum medicamentum, cui thus adiicitur a Dioscoride omissum aduersus canis rabiosi morsum,& eadem mala quae Dioscorides recensuit. Plinius. Cancri fluviatiles triti poti ex aqua recentes, seu cinere adseruato contra Venena omnia prosunt, priuatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino,vel si no adsit, capri-no,vel quocunque. Addi & viuum oportet. Necant eos triti cum ocimo admoti.Eadem vis cotra venenatorum omniu morsus, priuatim scytalem & angues & contra leporem marinum,ac ranam rubetam.
Cinis eorum seruatus prodest pauori,prodest periclitantibus ex canis rabiosi morsibus. Quidam addunt gentiana, & dant in vino. Nam si iam pauor occupauerit,pastillos vino subactos deuorandos ita prςcipiunt. Decem vero cancris cum ocimi manipulo alligatis, omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locu coituros dicunt magi:& cum ocimo ipsos cineremve eoru percussis imponunt.Minus in omnibus his marini prosunt, ut Thrasylus autor est. Nihil autem aeque aduersari se pentibus quam cacros,suesse; percussas hoc pabulo sibi mederi. Quusol sit in cancro, torqueri serpentes. Plura leges apud Plinium &
594쪽
IA. 3ι.c o. medicos ex cancris fluviatilibus & marinis sumpta remedia . quae scientes omittimus,hoc uno dempto. Cancri fluviatiles, inquit Plianius,illiti, vel marini pilos in mamma,vel muricum carnes appositae tollunt. H1c enim locus me impellit, ut quod sentio dicam, de mor- bo que mulierum mamis accidere scribit Aristoteles, vocatq; Gaza malum pilare interpretatur,de quo morbo Plinium hic loqui Τὰ ς-hit maxime verisimile est. De eo vero sic Aristoteles. s o su ος si Ἀφὸς
, η ἀυτιμ ν θλιβ α- , η ms του γάλαίας ε η-λα η.Quae sic conuertit Gaza ubera tota ita fungosa sunt, ut si in poculo forte pilum hauserit mulier,dolor moueatur in mammis , quod malum pilare appellat,nec sedatur donec pilus vel pressus exeat sponte,vel cum lacte exugatur. Ego vero malu ex pilo hausto fieri nullomodo posse colendo,etenim plane repugnat anatome. na pilus haustus per ventriculum in intestina delabitur,& inde per anum cum excrementis reliquis egeritur. Qui enim pilus per venas mesaraicas.&ex his per tot hepatis exiguos ductus & m adros in cauam vena, a caua vena ad axillares venas,ab iis ad mamas penetrare possi3 Vel si illuc permearit,cur no per venas in papilla desinetes potius delabitur, vel suctu extrahitur,cum hae multo latiores sint mediis, idq; sine do lore.Quare cum huiusmodi malum mamma infestat, id non ex pilo hausto oriri puto,sed ex vermiculo paruo capilli specie, ex pituitosioris & putrescentis sanguinis copia generato,qualem equide aliquando vidi ex nobilis & spectatissimae foeminae mama natum. Huius nodi capillares vermiculos aliquando mihi in urina ostendit excellentissimus medicus praeceptor olim meus Gilbertus Griffus,qui facile parum aduertentes latuissent,huiusmodi etiam siepe reperi in fontibus, quarum aqua crassa est & viscida,nigros,pedem unum longos. Fiunt vermiculi etiam in dentibus,in auribus,in intestinis,in ulceribus fordidis.Vidimus etiam e cute vermiculum eductum.Narrabo aliud cuius non ipse soldm sed etia multi spectatores una fuimus. Laborauit iuuenis brachij dolore annos aliquot,qui secundum longum sentie . batur,& tumorem excitauerat, factusq; est tandem abscessus quo scalpello diuiso,acicula erugine obducta,forficulis inde educta est, eam ex iis qui aderant nonnulli a puero una cum cibis deuoratam fuisse credebat,iandemq; illuc penetrasse,quod fieri non potuisse arbitror. Ego in ea re aliud coniicere non potui quam puerum dum petulantius lasciuiret,vel procacius colluderet,brachio in acicula impegisse, idque sine dolore,quemadmodum in ira vel magna animi colentione,mente alio spectante dolor statim non sentitur,tum quia aerug, nem acicula contraxisset vi siccandi prauitam,progressu tamen temporis dolor excitatus est,factusque abscessus De Aran
595쪽
XXVI. N T E R Crustata esto ράχνης , id est, araneus Vel potius aranea,vt ab araneo Plinij distinguatur.Arist teles illius meminit in cancelli descriptione:Ttu ο - φ υ ως μὰν α ωλ ή, ειπειν οmιον ἐσι τοῖἶ ωράχναις αλ s cεφιαλης ψ τοῦ θύναυς ρει ν g εκεινου. Forma vi breuiter dicam,similis araneis est,nisi quod partem capiti & pectori subiectam araneo maiorem habeat.Qtiae aranec nostrς optime quadrant: parte enim priore cancellis similis est, capite magis exerto quam reliqui cancri,in acutum desinente,oculis prominentibus, inter quos cornicula duo protenduntur. Brachia forcipata habet lon gissima,pedes octo longissimos pro corporis exigua magnitudine, a quibus araneς nomen datum puto.Corpore est tenui pellucido,& ob paruitatem reiicitur.
V M Maris purgamentis aliquoties reperi bestiolam tenui crusta intectam,quam hic depinximus, quae facie homunciones ridicule pictos vel simiam reprςsen tat: aliis partibus locustae similis est,in cauda appendi-- -- ρ - CUlas habet locustae & squillae modo. tam exigua est υt particulae corporis nisi ab oculato discerni possint, ob paruitatem negligitur.Hanc puto esse q/υμον θαλάριον, id est, pulicem marinum, de quo Aristoteles',quum de piscium somno agit. Pisces vel manu fatacile caperentur dum dormiunt,nisi a pediculis & pulicibus vexarenta' tur.Nunc vero si1 somnu diutius capiat, noctu ab innumera multitu-
596쪽
dine illarum bestiolarum occupati absumutur. Gignuntur eae in profundo mari tanta foecunditate,ut escam ex pisce confectam, si diu in imo manserit,totam corrodant, atque piscatores siepe escam demissam glomeratis undique his bestiolis perinde ut globum recipiunt.
u ''' Pyβ Lx x inter insecta pediculus
marinus, sed quia cum pulice conspirat ad infestandos pisces,& tenui crusta integitur, ideo de eo hic di cendum duximus. A Graecis vocatur φθεὶρ 'αλμος, qui duplex est apud Aristotelem: unus, qui in mari. quod est a Cyrena ad AEgyptum circa delphinum est,qui omniu pinguissimus fit pabuli copia,quq delphini opera suppeditatur. Alter pediculus est, quem hic depinximus,maioris fabae magnitudine & lati tudine,scarabeo terrestri similis,corpus ex aliquot tabellis, veluti locustae, vel squillae cauda constat, ante os duo cornua breuia habet, utrinque pedes multos,incurvos,in acutum desinetes piscibus ita haeret, ut eripi non possit,fugit ut hirudo,nec prius abscedit, quam tabidum & exuccum piscem reddiderit reperitur ceruici mugilum, luporum δε saxatilium piscium aExus.Hunc pediculum marinu esse Aristotelica descriptio aperte indicat: Γνο ἡ γένον is mola φθεῖρες, λοι 5- Τίν - ι - , ia της ἰλυο εισι οπςo
piscium pediculi non ex piscibus ipssis , sed ex limo generati: sunt au tem aspectu asellis multipedibus similes, nisii quod caudam latam habeant. Qui igitur λς, qui Latine multi pedae dicuntur, quae sub aquario vase stabulantur, cognouerit,facile ex earum specie pediculum marinum agnoscet. Vnde perspicuum fit turpiter hallucinatum fuisse autorem lib. de aquatilibus, qui pediculum marinum asilum siue oestrum Aristotelis appellauerit, quem asilum Aristoteles statim post pediculum longe diuersum describit: Thri J-θ νω
597쪽
tur,specie scorpionis,aranei magnitudine. Si asilus scorpioni similis est figura, ubinam quaeso in asilo tuo ea reprςsentaturZubi cauda longa & stricta 3 ubi in eodem aranei magnitudo Haec aperte conuincimi te neque asilum unquam vidisse, neque traditam ab Aristotele eius descriptionem diligenter legisse. Sed de asilo alias,cuius veramessigiem in orcyno depinximus supra branchiarum pinnam, quia sub pinna videri non potuisset. Vocant in mari pediculos, inquit Plinius,eosque tritos instillari ex aceto auribus iubent. Et paulo post. UL;LeRigor ceruicis mollitur cum marinis,qui pediculivocantur drachma, pota. Ego eorum cinerem ad ulcera capitis manantia valere sum
. V B I T A R I Non immerito possit,inter crusta- . tane, an inter testacea numerandi sint echini: nam; eos inter testacea Aristoteles recensuisse videtur, quuscribit: Tα o τίν γων οιον οι π-,s φέ Umi , i, ' - θια , - θ S mάν ἐχινων γενος, &c. Plinius vero inter crustata, cum enim de cancris &locustis dixisset iubiunxit. Ex eodem genere sunt echini, &c. quanquam non nesciam Massarium horum genus ad exanguium genus, de quo mulis ante Plinius, referri voluisIe, sed ad propinquius crustatorum genus rectius mihi referri videtur. Si enim horum integumentum propius inspicias,non durum neque siliceum sed fragile potius crustae tenuioris modo esse iudicabis. Sed quilibet ad virum voluerit genus rcferat pro arbitrio. Ut ut res habeat, de his commode isto in loco dicetur, post reliqua crustata, antequam ad testacea ag
ὶ ρά os, quod teneri ob aculeos no possit. Duplex est echinus terrestris &aquatilis,terrestrem Gaza erinaceu conuertit,aquatilis nomen Gr cum retinuit, Plinium opinor secutus,qui echinum appellat. Uocantur echini a nostris mylas corrupto ex crinaceis vocabulo, ab aliis castagnes de ma quod veluti castaneae echinato calyce cotecti sint. AMassiliensibus musias rudoulcias, qui sint edules,etiam si dulces non sint,sed salsi & subamari,maiores quique edendo non sunt rascasses ab iisdem appellantur.Hos nostri migranes vocant, quia cum detriti aculei deciderint, putaminibus malorum punicorum similes sint. Germanis dicuntur meeriget, Hispanis erito di mari Liguribus Unon. Omnibus crusta est tenuis, undique spinis siue aculeis armata , quae
598쪽
pro pedibus sunt. Ingredi est his in orbem volui, itaque detritis saepe
aculeis inueniuntur.OmneS carnem intus nullam continent, sed ni gra quaedam vice carnis,sunt in Omnibus ova, sed nonnullis exigua,
nec cibo apta. Alij nigricant,alij purpurei sunt. Ampliorem partium d scriptionem in singuIis trademu . De Echino OUITIO. AP UT XXX. RIM VM Echini genus, quod cibo idoneum est,
in quo oua multa & magna sunt,esculentaq; , non solum in maioribus sed etia in minoribus: statim enim parui ouis pleni reperiuntur. Ab ovorum multitudine& magnitudine ouarium hunc echinu appellat Hermolaus. Forma eius in rotunditate conglobata est,dempta una parto parum compressa, in qua os est rotundum quinq; dentibus incuruis intus cauis,& in idem punctu coeuntibus munitum:ij quinq; maxillis internis conexi sunt,quae ab ore intus erectae,ex acuto in latu tendentes & ambienti calyci non continua dam mirabili stupendoq; artificio sunt constructae S c latovi nihil sit in toto mari elegatius specta
itaq; iucundius .Quinq; igitur sunt ossicula per symphysim coluncta,
599쪽
quorum suprema pars latior rosae pictς figuram reproentat:ex ea dependent quinque alia ossicula minora , tenui membrana alligata,idi ψ- de hist- totum est quod comparat Aristoteles: τῶ λ tues si uis cχοντι Z κυκλα, ' 'δερμα,id est,taternae quae pellucida aliqua pellicula siue membrana circundata non sit. Inter dentes interna caruncula quaedam est,qua linguae vice est, mox iungitur gula quae in intestinum desinit, logum per testam stellatim dispositum,eius tenuibus fibris suspensum, tandem in paruum foramen terminatur,quod foramen ad egerenda ex crementa destinatum est,ex aduerso oris situm,ita ut os in terram versem sit,excremeti forame supra habeatur pastus enim ex imo petitur, unde sit ut os ad pastum sit versum , excremetum vero superiUS par te prona testae contineatur excrementa rotunda sunt exiguarum pi, lularum instar. Qualis intestinoru,talis ovorum ordo est. nam inigrnigrum id quod carnis vice est δοῦ intestinum oua flava cernutur,quae
sola eduntur cruda,orique grata sunt etiam si salsa & subamara sint. Sunt quidem omnibus echinis ova inquit Aristoteles, sed nonnullis
exigua nec cibo apta nisi in hoc echino,Et alibi. Omnia testacea vere Imdem.& autumno oua habent, echini vero edules his quidem temporibus Quorum copia abundant, scd Sr omni alio rempore habent,necvn ' 'Uam iis carent,ac maxime plenuluniis diebusq; tepidis restitu utur, reddunturque pleniores. Testa tota intrinsecus foraminibus paruis plena est, per quae mouendi facultatem nerui aculeis suppeditant, extrinsecus in exigua tubercula eriguntur aculeorum cotylen excipientia,vinculo,membranula scilicet obligata, ut in orbem moueri possint. Talis radij cum brachio articulatio. Aculeorum igitur caput cauum est,crassius,& in acutum illi desinunt. His in gyrum mouetur. Hoc est admirandum Dei Opt. max. in hoc animante opificium,quod ut clarius perspiceretur,sii periore locum echinum integrum,inferiore dissectu in partes duas depingeridu curauimus, ut quatum pictura plana assequi pictor potuit,internae huius echini partes intelligi possent. Tradui squilia maris echinos praesagire,correptis'; operiri lapillis, mobilitatemq; podere stabilientes, nolui volutatione spinas atterere. Quod ubi videre nautici pluribus ancoris nauigia infra nant. Vesicuntur aqua, luto arcna.Maiore ex parte quum Vivunt purpureo sunt colore,in mortuis floridus color evanescit. Ab aculeorum quibus obducti sunt asperitate ortum est prouerbium εχ ου α τερος, id est,echino asperior in hominem intractabilem & insuauibus mori bus dictum, metaphora ducta est a marino ,-a terrestri. Vterq; enim asper est, sed marinus toto corpore asper,terrestris non item. Est &aliud ab his prouerbium,Πυνο δυο ει φιλ- ελθοιεν, ὁ μθ ἐκ πι- ναγους, o x is Prius echini duo inierint amicitiam , alter e mari,alter c terra,de iis Qui moribus ac studiis inter se sunt ita. dissiden
600쪽
tes, ut nulla spes sit aliquando necessitudinem inter eos coituram. Olim ante coenam echini integri & crudi cum ostreis spondy lis, pectunculis apponebantur,quia horum succus aluum ciet. Unde Athe narus ex Demetrio scepsio festiuam narrat historiam de eo qui echinos integros deuorare voluit. Laconem ait ad coenam vocatum apositis echinis,qui quomodo edendi essent cum ignoraret,ac quomodo alij ederent non animaduerteret,unu in os immissum cum testa,dentibus comminuit,& stridere fecit. Cum igitur misere os discruciaretur ob duram cibi asperitatem. O sceleratum inquit,edulium, neque nunc te omittam em ollitum,neque posthac unquam sumpsero. Nostri lapide testam frangunt,& flauam siue croceam partem,id est,oua edunt.Olim ex mulso & garo subducendae alui gratia deglutiebantur,urinam etiam mouent.Crusta in medicamentis utilis est. Nam ut tib ii. δεώ- scribit Galenus, Erinacei utriusque tam marini quam terrestris cor- η 'π' pus ustum cinerem,efficit facultatis tum detergentis,tum degerentis, tum detrahentis.Itaque eo quidam ad excrescentia,& ad sordida usi sunt ulcera. Ad capitis ulcera manantia valere expertus sum,& ad eadem Paulus AEgineta comm edat. Ex iisdem cineribus fiunt dentifri- m. a. ita cla sicca,aut melle scillitico excepta.Plinius tradit echinis viventibus lusis,& in vino dulci potis egregie profluuia purgari.
E C V N DI Et terth generis echinorum breuiter Aristoteles meminit his verbis.Α- δε δυο γένη τυ, αταγων rosi s τῶν , γνονθ διὸ ου i