Dissertatio medica inauguralis, de hysteria ...

발행: 1780년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

omnia digeri facillime, quae in aqua promptissime

resolvuntur, et vice versa, experientia constat. omnium ad panem conficiendum, usitatissimum, apud meislioris sortis homines, est optimum triticum. Hoc post fermentationis, et ignis hesterni actionem propriam, sermentationis redintegrationi minus obnoxium, et concoctu facillimum fit. Ex vegetabilibus etiam parca manu usurpanda suntolera; imprimis cynara, brassica, praecipue cauli flora tenera, celeri, asparagus, spinacea, et beta. His solani esculenti tubera farinosa, Vulgo battata, addenda sunt. Ε potulentis, panis tosti in aqua molli infusio frigida, principem locum jure tenet. Liquore S plerosque fermentatos, praecipue ex byne confectos, utpote saccharum continentes, et inde acescentes, et aerem evolventes, nocere Observandum est. Cerevisi a vero amara Londinensis, vulgo Porter dict. vetusta, et bene lupulata, quibusdam optime convenit. In acidam fermentationem ulterius quam aliae cerevisiae provehitur; et igitur minus fermentationis redintegra tionem, et in Ventriculo remoram, patitur. Insuper, bene lupulata potestate amarorum quodammodo gaudet. E liquoribus vinosis tenuiora et laccharata evitanda ; et meracissima, et probe fermentata, alco holis quantitate superaddita servata, Portugalense, et Madei-rense scitu Burdigalensi et plerisque aliis prohibitis,

tantum usurpanda. His liquoribus minima quantitate nocentibus, et consuetudine stimulum postulante, saepenumero cum emolumento, spiritus vini tenuioris

sinceri, aqua largiter diluti, substitui possunt. Cibus

62쪽

DE HYSTERI A.

consuetus et jucundus, etsi prior, potius quam insue

tu S et ingratus, aegrotis saepe concedendus est. Ne glecta victus ratione, hysteriae sanationem vix unquam perfectam contingere, experientia firmat. In diaeta

mutationes gradatim fieri, inter omnes convenit. Po. testatem nocentem semper quaerendam, et inVentam praecipue cavendam esse, oportet. Ex tabula vero paululum perlustrata, multae causae nocente S, aegre

fatendae, inveniantur. Dissicillimum simul medico est, quod caute celatur divinare ; et hinc crucem, et

opprobrium medicorum, mihi persuasum habeo, hysteriam saepe esse. 3. Seminium diminuere, vel penitus amandare. Maxima medici cura et remediorum essicacia circa hoc consilium versantur. Seminio enim sublato, seu radice praecisa, fructus omnes emarcescunt. Seminium

ex mobilitate et debilitate praecipue constare, jamjam monui ; et a plethora has saepe pendere cum aliis docui. Nemo medicinae studiosus, debilitatem et mobilitatem tollere, quam dissicile sit, non audivit. --- Facilis descensus Averni ; Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, Hic labor, hoc opus est. Remedia, quae huic consilio cum fide respondent, omissis sanguinis detractione et regimine diaetetico, alibi satis suse tractatis, e cohortibus tonicis et amarisdictis depromuntur, Tonica

63쪽

Tonica praecipue usitata sunt exercitatio, aer si igidior, cortex Peruvianus, chalybeata, cuprum ammoniacum, aqua frigida, et flores Zinci. Amara aliis jure praelata sunt radix gentianae, radix cursutae, summitates centaurii minoris, flores chamaemeli, folia et cortex aurantiorum.

De singulis pauca in ordine. Exercitatio non solum laudibus medicorum spectatissimorum, Sydentiam ii, Hosim anni, aliorumque, sed

etiam poetarum inclytissimorum ornata est. Pulchre et efficacissime, recta et ex eventu, de ea sic canunt poetae :

The first physicians by debauch Were made, Excess began, and sioth sustains the trade ; By chace our long-livla falliers earn'd their Dod, Toil strvng their nerves, and purified their blood. Vitanda est improba Sirencs Desidia Exercitatio solidorum simplicium resiliendi vim,

vivorum tonum adauget, et robur et Vigorem corpori universo igitur conciliat. Exercitatio sanguinis circuitum accelerat, Vasa cutis excernentia implet, ventriculum firmat, cibi appetentiam auget, assumptorum digestionem adjuvat , chylum bonum reddit, sanguinem, virium et vitae thesaurum, laudabilem generat, secretioneS, et excretioneS plerasque, praecipue

Cutaneam, promovet ; nutrimentum redundans, et

noxium dissipat, justum inter ingesta et egesta aequilibrium

64쪽

librium servat, et corporis demum statum sanum custodit. Quid multis 8 Sine exercitationis usu omnibus aliis remediis seminium tolli nequit. Exercitatio corpori nec nocet, nec longo usu virtutes amittit, nec saepe repetita injucunda sit. Omne itaque fert punctum, utile dulci miscendo. Gymnasia antiquorum Apollini, artis medicae Deo, sacrata, ad sanitatem tuendam, et amissam restituendam instituta, imitationem hodiernam, aeque ac observantiam, vindicare sibi jure videntur. Ambulationem naturalem et utilissimam exercitationem esse, omnibus fatendum videtur ; viribus vero aegrotantium admodum fractis, jure evitatur. Equitatio potentissima ab omnibus habetur, praecipue si, in equo imperando, fraenique habenis recte tenendis, animus occupetur. Peregre equitanti nova objecta, grata varietate, animo perpetuo Oiseruntur ; et ne de iis quae sibi propria sunt cogitet, aegram prohibent ;curas igitur edaces deponit, et salutifera alacritate explicatiorem se erigit. Ambulatione equitatio plerisiaque optabilior est ; quoniam lassitudinis expertior continuari potest. Gestatio in curru nimis lenis est ad corpus satis agitandum, vel animi actionem concitandam ; praeterea, parum ibi fructus a puro aere, remedio sane non contemnendo, percipitur, nisi aperta rheda aegra vehatur; et igitur, nisii debilitate veIcoeli intemperie austera urgente, evitanda apparet. Exercitationem lenissimam, in nave parva vero et

mari turgido satis validam, navigatis profert ; nam

nave

65쪽

DE HYSTERIA. li

nave fluctuante, corporis consentaneus motus requiritur, et igitur in lecto dormienti exercitatio modica et continua praebetur. Diaetae vero incommodis multis navigatio stipatur; igitur prae aliis exercitationibus nullam commoditatem. nisi rebus domi angustis obrutis et debilitatis, pollicetur. Exercitationi ob imbecillitatem, aliasve causas denegatae, maximo non sine emolumento, substitui possunt pannis aridis ac strigili frictiones.

Exercitatio initio lenis, sub jove frigido peracti,

iteratione quotidiana, gradatim pro Viribus aucta, ante cibum, praecipue matutinum, capta, semper citra sudorem et fatigationem, nisi perleves, esse de

bet.

Aer frigidior. -Omnes homines, praecipue debiles, commoda salutifera aeris frigidi experti sunt. Coelo calido lassitudine a levibus causis robusti premuntur; debiles igitur anhelantes in cellariis subterraneis, lectis, et cubiculis commorantur ; cum Vero tempe ries potius frigida sentiatur, molestiae omnigenae roboris gratus sensus substituitur, animus depressus recreatur, et iter voluptarium sine exercitationis incommodis datur. Quae de exercitatione dicta fuere quodammodo aeri debentur ; simul enim ambo plerumque junguntur. Aeris vero frigidioris effectus praesestantissimi in cubiculis et testis percipiuntur.

Cortex Peruvianus.-Ιnter remedia tonica ventriculo destinata, aureum hoc medicamentum merito agmen

ducit, omnibusque aliis longe praestat. Insignes

66쪽

DE HYSTERIA.

dotes, astringentem, amaram, et quadantenus aromaticam, possidet. Ventriculi tonum firmat; intestinis robur et vigorem conciliat; satus evolutionem coercet ; acidi generationi obstat, genitum quodammodo neutrum reddit e, et motus abnormes canalis alimentarii compescit. Rusdem insuper effectus, per corpus late dissus, generis nervosi debilitatem et mobilitatem di iapellunt; et ideo pulsum debilem, frequentem, et parvum, fortiorem, tardiorem, et pleniorem esticiunt. Sudores admodum debilitantes cortex Peruvianus arcet, et vires vitae restituit. Cortice Peruviano deficiente, vel aegrotis pauperibus, chincon a Jamaicensis et cortex salicis albae adhibeantur '. Gabbeata --Plurimis medicis, in curando hoc malo, diu familiaris martialium usus fuit. In canalis ali. mentarii tono reficiendo, et exinde toto corpore roborando, insignes praestant effectus. Ex omnibus e ferro praeparatis, limatura prae stanti sit m a commoda edit. Ab acido enim in Ventriculo soluta absorbens, aeque ac tonica, sit. Hac Vero forma sola uti, aegrotae tam mutabiles non cogendae sunt. Tinctura enim et sal martis, vinum chalybeatum, et aquae serratae, praecipue Pyrmontica et Hartsellensis, limaturae in admodum debilitatis, praestant. Pyrmontica magis, Hartsellensis minus saturata est ; sed haec diutius fortis servari potest ; quoniam careat aere aVolante, quo illa scatet. Fontes chalybeati, commoda omnia ab exercitatione, aere, ferro, et animi obl ectam entis expectanda, simul et semel h7stericis offerunt. Cuprum

67쪽

DE HYSTERIA.

Cuprum ammoniacum. -Omnium tonicorum parca manu adhibendorum, hoc remedium, optimo cum successu, administratur. Inter medicos jure celeber Tim OS, cuprum ammoniacum, prae aliis tonicis, in epilepsita aestimatur ; cujus commoda Vere magna, in

morbo hoc diro profligando, ipse semel atque iterum vidi. In hysteria, epilepsiae malo tam consimili, probabile videtur, hoc e cupro praeparatum lenissimum magnopere profuturum ; et in exemplis duobus e tribus, in quibus administratum vidi, brevi abacti sunt paroxysmi. Ex omnibus ejusdem cohortis, ventriinculum stimulandi potestatem maximam possi det ; et insuper ex eodem metallo pessimi saepe secuti sunt effectus ; multi igitur sunt, quibus, nullo suo delicto, in suspicionem venit. Cullenus clarus, in praelectionibus suis, sententiam tradidit, cuprum aeque ac corticem Peruvianum, ante paroxysmum datum, votis administrantis melius respondere. Aqua frigida. -Antiqui, de diaeta optime eruditi, frigidae vires tonicas multis laudibus ornabant. De qua quoque sic dixit auctor summe venerandus. Aqua simplici sola, naturali frigiditate, largius hausta, atrocissimas convulsitones profligatas vidi '.' Potulentorum magna proportio ex aqua constat. Ex his igitur frigidis sumptis, optimi effectus sperandi sunt. Experientia porro docet quotidiana, paucis medicamentis manum a debilitate chronica tremulam, citius

f Ηο an. de Morbis convulsi vis, vol.

68쪽

66 DE HYSTERIA.

et certius, quam potulentis frigidis stabilem reddi. Plerisoue dyspepsia laborantibus, potus frigidus, pro

remedio haud aspernando, a medicis celeberrimis praescriptus est. Cibi appetitum exacuit, et concoctionem promovet. Quam Vis vero interne adhibita,

felices eventus edat, tamen externe applicata, effectus salutiferos longe insigniores profert. Quantas lavatio frigida sibi acquisivit laudes, nemo non compertum habet. Corpus stimulat, vasorum cutis actionem suscitat, perspirationem inde liberiorem reddit; calorem et cibi appetentiam auget ; pulsum validioremessicit ε, animum exhilarat; et, ut verbis paucissimis utar, instar exercitationis agit. Si vero aegrota debilis remedium adeo Validum et asperum male toleraverit, tunc cura maxima opu8 est. In principio bal

Deum sit sere egelidum, postea proisus frigidum; sed paulatim mutatio fiat. His rebus neglectis, ob spasiamum superficiei inductum, et aegre solutum, ipse cognovi balneum statim derelictum. loportet aegram, subito immersam, brevi solummodo

in aqua immorari, et bene postea siccatam, leni exercitatione paulisper uti. Tempus matutinum, vacuo ventriculo, jure optimum habetur. Aqua marina omnibus aliis facile palmam praeripit. Stimulat enim magis et constringit sale, pondere, et motu frigus augente. Praeterea, temperiem longe stabiliorem praebet, et aeris puri, frigidi, et exercitationis effectus, plerumque suis adJungit. Floreδ

69쪽

Flores et inca -Medicamentum laudibus celeberr. Gaubii, aliorumque decoratum, aegre in desuetudinem abit. Ex hoc principio solo, cur clari quidam medici huic remedio, diu, ni fallor, et saepe incassum exhibito, multum fiduciae dederint, causa fortasse quaerenda est. Hanc rem experimenta intrepida, sed cum sagacitate facta, in publicum nuper edita, clare evincunt .

Ea quae sequuntur, quoniam minus utilia, cortici Peruviano in effectibus quodammodo conssimilia, et propter dissertationis longitudinem jam nimiam, leviter percurram. Radices gentianae et cur tae. - Amaris aliis enumerati S, gentiana et cursuta sunt potentiores ; et haec illa amaritiem fortiorem, sed longe injucundiorem possidet. Utriusque amarities purissima videtur. Summitates centaurii minoris, et flores Chamaemeli. --Haec amara non sunt ac alia tam potentia, Vel tarn pura ; sed haud ingrata vel inutilia. Cum cortice Peruviano, flores chamae meli, dupla quantitate, amaritiem pergratam essiciunt. Cortex aurantiorum cum amaritie levi, saporem aromaticum gratum possidet. folia aurantiorum a De Uaen, in ratione sua medendi, multis laudibus ornantur; et vim tonicam quamdam ea habere, erud. Cullenus suspicatur. In celebr. vero Homii, aliorumque experimentis, irrita inveniebantur. Haec

70쪽

68 DE HYSTERIA.

Haec omnia amara cibi appetentiam promovendi, ventriculum corroborandi, concoctionem adjuvandi, et robore universum corpus perfundendi, quasdam vires Caducas exerere, notum est. Docuit autem experientia, tonica interne adhibita, vel amara diu continuata, ventriculi tonum destruxisse, et mala multa horrenda corpori intulisse '.

Insuper, ex consuetudine vires utiles amittere, inter omnes conueuit. Oportet igitur ab eorum usu, per intervalla aegras desistere ; et curationem exercitationi, aeri, diaetae, et frigidae praecipue committere. q. Symplomata quaedam morbum augentia, vel curationem impedientia, mitigare vel amovere.

Haec symptor nata sunt animi perturbatio, vigiliae, dolor capitis cum vertigine et aurium tinnitu; mingendi desiderium immodicum, urinae limpidae copia profusa essitiente ; dolore S renum et vesticae, gastro- dynia, tormina, cordis palpitatio, singultus, tussicula sicca, respiratio dissicilis ; faucium angustia, men orrhagia, amen or rhoea, suor albus, sudores nocturni, dysuila, is uria, et perspiratio impedita. Animi perturbati; -Hic animi status medici alloquentis promissis, scenis novis jucundisque, amicorum moribus festivis et gratis colloquiis, itinere voluptario cum hilaribus comitibus, per regione S amoena S ;ludis publicis, chartulis lusoriis, musicis concentibus,

aliisque

SEARCH

MENU NAVIGATION