Dissertatio medica inauguralis, de hysteria ...

발행: 1780년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

69 aliisque blandimentis, delendus est. A melancholia

vero ad festivitatem summam paulatim transeundum. Sicut enim lumen perlucidum subito oblatum, oculus tenebris assuetus, aegre, neque impune, tolerat; ita, a gaudio nimio, animus despondens, de improviso perculsus, statim abhorret. Vigiliae, exercitatione, caenula ambulante levi, horis duabus ante lectum petendi tempus sumpta, et rebus ad incitas redactis, a nodynis consopiendae sunt. Dolor capitis cum Dertigine, et aurium tinnitu, rein mediis acidum, et flatum e ventriculo eliminantibus, et antispasmodicis externe applicatis, abigendus est. Mingendi desiderium immodicum, urinae limpidae copia profusa inuente, et dolores renum et υesicae, alumine et uva ursi, astringentibus renum sensilitatem et irritabilitatem, felici cum eventu, in malis variis minuentibus, et raro anodynis, ut videtur, amo venda sunt. Gasrod nia vel dolor ventriculi, et tormina υel δε- Ares intesinorum con iles--carminativis, absorbentihus, et per os, inferiora, et externe adhibitis antispasimodicis, profliganda.

Cordis palpitatio, singultus, tussicula sicca, regpiratio disseisis, et faucium angusta-acido et flatu prius

abactis, antispasmodicis interne et externe administratis, et emplastris epispasticis, pectori et dorso applicatis, compescenda videntur. Menorrhagiam, amenorrhoeanu, suorem album, effudores nocturnos-tonicis plerumque tolli oportet.

72쪽

DE HYSTERIA.

Si vero amenorrhoea hystericae vigore adhuc praediistae accidat, antispasmodica imprimis usurpari debent. Sudoribus nocturnis profligandis, acidum vitriolicum, cum bona spe, saepe tentandum esse videtur. D uriam et Ochuriam-antispasmodicis modis diversis administratis, emplastris epispasticis, regioni hypogastricae et osti sacro brevi applicatis, et cathetere

pro re nata immissis, amandare conandum est. Peripirationem impeditam--tonicis, praecipue exercitatione crebra et modica, electrizatione, frictione, affectus mulcentibus et animum exhilarantibus oblectamentis, et vestibus, regioni annique tempori, opportunis, liberam reddere oportet. Tentamini huic jam finem impositurus, occasionem oblatam Opportunam, gratias meritas, omnibus

hujus almae Academiae Medicinae Prosessoribus ;necnon Ioanni Robison, Phil. Nat. Professori ; viris longe lateque jure celeberrimis, Praeceptoribus meis per quadriennii decursum eruditis, semper colendis, agendi laetus arripio. Academiae quoque Glasguen sis florentissimae Professores, praecipue Phil. Nat, Moralis, Rei Divinae, et Mathematicae ; apud quos, fructu non sine summo, et felicitate cum maxima, tres hiemes degi ; viri mihi amicissimi, ob multisariam eruditionem morumque suavitatem insignes, spectatissimi, et noti ssimi ; de me semper optime meriti, maximas sibi vindicant gratias. Alii praeterea viro illustris . Duncan, ad summos honores medicos,

diligentia indomita, judicandi facultate gravi et lima

73쪽

momenti, Vere grata, et magnopere aestimata, medicinae studiosae iuventuti, summa cum laude et utilitate, quotannis docenti; gratias quam maximas lubenistissime refero.

Ex his vero eximiis viris, duo prae aliis, mihi, et studiosae plerumque universae juventuti, longe charisesimi, animi penetralia intima semper occupabunt. Imprimis, in omni literarum genere praeclarus, et medicorum hujus seculi iacile princeps, Cullenus ; ob

ingenii acumen summum congenitum, paucis mortalium datum, cultu indefesso auctum; morum urbanitatem, et beneficia gratuita multa, quibus cognatos meos, amicos, meipsumque, morbis laborantes, effectibus non sine optimis, saepissime prosecutus est. Deinde inter philosophos nomen Vere magnum ad epistus, artium liberalium Maecenas, Joannes Anderson,Phil. Nat. in Acad. Gla . Professor celeberrimus ;tam ob indolis suavitatem, amicitiam intemeratam, et benevolentiam insignem, in me, et universam sere studiosam juventutem expressam, et longe lateque decantatam; quam ob ossicia praeceptoris privati, et amici optimi, innumeraque fere alia beneficia mihi dilargita : Tot, tantaque emolumenta, cum fructu, et delectatione, ex cursu ejus academico, omnia fere utilia, dulcia, et rei mathematicae peritis, diligenti intuitu intelligenda, complectente ; res frivolas Vero, aut per se patentes, aeque ac vires humanas, uno conspectu, longe transcendentes, rigide alibi

74쪽

demonstratas excludente ; ad extremum usque vitae terminum grato animo meminisse iuvabit. Universis, singulis, suisque, omnia bona, fausta, et optabilia abunde contingant ; et selicitas, ex quovis fonte, simul cum annis augescat. Valeant prosperrime; et diu in literarum emolumentum, generis humani salutem et ornamentum, et Caledoniae decus et gloriam, vivant et floreant.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION