장음표시 사용
11쪽
Inter omnes Corporis Humani partes, quibus, Ut rite suas
functiones peragat, quam maXime integris opus est, post illas, quae vitale S peragunt, nUllam nominare ausim, quae plus in totum hominem Valeat, quam OosophagUS. Si enim vel subita vel lenta laesione actio hujus partis multum imminuitur , aut tandem plane intercipitur , non aliud iter cibis potibusque ore assumtis Ventricillum versus patet :Horum autem in statu sano ad firmandam nutriendam reparandamque laboriosissimam machinam, justa requiritur quantitas ct qualitas; deficientibus enim his, deficiet in ventriculo bonus chylus, neque reddetur intestinis, unde aut lactis aut lymphae nutrititiae debitam parando sanguini copiam ducant organa, humores hosce vehentia, sanguis tandem ipse deficiet, & omnium ceterorum humorum secretio cessabit, nascetur lentor in circuitu, spissitudo in glandularis systematis succis, obstructiones modestae & in toto vasculari ambitu omnium succorum acrimonia. Neque fluida sola sed etiam solidra detrimentum inevitabile hinc capiant necesse est, exsiccantur enim fibrae musculares, marcescit, qui antea pinguedine nitebat homo, nerUOrum Vis infringitur, & sic concursu atrocissimorum symptomatum, quae non minus animum quam corpus assciunt, vita exstinguitur. Itaque dolendum quam maxime est, non raro in ea Via, quam
12쪽
quam transire deglutita debent, ut in Ventriculum perveniant, oriri morbos, qui vel dissicilem reddant hunc transitum, vel plane intea cipiant, adeoque vel molestam ct morbosam vitam secum trahant, vel inevitabilem post dirissima symptomata &summam corporis emaciationem mortem producant.
Saepius animum meum percussit dirus ille morbus, qui HISphagite seu dissicilis aut impeditae alimentorum depulsionis nomine Medicis innotuit, qui frequentius & hodie, quam olim, perhibetur exstare: Mihi quidem dum in Academia batava versabar, Varia ejus eXempla Videre contigit, & ita attentionem ad se traXit, ut pro specimine academico, hujus morbi examen instituerim; praesertim cum inter plures, quos be Volus sempercrga me tractandos concedebat, aegrotos, celeberrimus, jam praematUro fato ereptus, Van DoeVeren, quaedam Demina erat Lei-
densis, quae diro hoc morbo, atrocissimis stipato symptomatibus laborabat, eX quo casu morbi progressum atque decursum non tantum notare potui, sed etiam illustrare figuris ad naturam partium, uti sese poso mortem habebant, paratis, ex quibus caii a & indoles mali, quas detegendi tam rara opportunitas pulcre apparuerunt Addidi etiam tunc temporis figuram glandulae praeter modum
tumentis & induratae, quam in cadavere infantis quinque circiter annorum asperae arteriae atque Oesophago adjacentem, Occupatus eXercitiis anatomicis, fortuna ita Volente, deteXeram, unde
13쪽
amde intelligi potest, ct ex aliis additis vel addendis nunc observationibus, mali sedem esse aliquando in ipsa partis fabrica, aliquando & extra oesophagUm. Postea mihi licuit etiam investigare vitium oesophagi ipsius, in cadavere virginis cujusdam , quae Goudae degens, cum sub finem anni 1779. dysphagia inciperet laborare, usu succi inspiS-
fati cicutae verse tantum levaminis acceperat,& tam diu symptomatum silentium experta fuerat, ut spes sanationis affulgeret postea vero sui nefigens malo paulatim ingravescente eXstincta est. Et quum intimam membranarum Oesophagi teXturam , OX qtla
dispositio ad modo dictos morbos deduci potest, accuratius eXaminare potui, hunc ordinem servandum esse censui, ut primo Capite accuratiorem praemittam membranarum Oesophagum constituentium descriptionem, figuris illustratam. Secundo brevi tabella morbi initium decursum ac sinem nar
Tertio examinem illas causas, quae partem sanam in hoc illud ve vitium proclivem reddant, vel occasionaliter agentes directe, vel per sua effecta oesophagi actionem quovis modo laedentes, depulsionem ciborum dissicilem reddere vel penitus impedire possint. Quarto ex his praesentibus vel praegressis atque concomitantibus symptomatibus in indolis morbi cognitionem inquiram.
14쪽
Quinto degulas prognosticas eX malignitate vel benignitate harum omnium vel ominosas vel faustas eliciam. Sexto subjungam varias curandi methodos, varietati cauta constituentis accommodatas, quae in tristi hoc morbo a Medicis proh dolori plurimum minus felici successit adhibitae fuerunt. Quibus Tandem Septimo supperaddam illas Historias anatomico pathologicas, hujus morbi malignitatem confirmantes, quarum mentionem supra jam fecimus.
15쪽
EXHIBENS DESCRIPTfONEM OESOPHAGI NATURALITERCO NSTITUTI ΕΤ FIGURAS VARIARUM EPUS MEMBRANARUM, UTI OCULO ARMATO INSPECTAE , APPARENT.f. I. Oesophagus est canalis cylindriformis membranace O--lsculosus, e pharynge, infra & pone Cartilaginem crico ideam, tui ex infundibulo eXortus, inde recta deorsum ab inter asperae arteriae partem mollem siVe membranaceam atque corpora Vertebrarum descendens ad quintam usque dorsalium, ubi reclinaturparumper versus deXtrum latus & ita liberum spatium magna arteriae aortae concedit, hacque directione descendit ad nonam vertebram, & hic medium spinae dorsi iterum Occupans, perforat diaphragma & superiori Ventriculi orificio sive sinistro, quod cardia Vocatur, sese inserit. In brutis nonnullis reclinatio Versus dextram partem. jam ad quartam dorsi vertebram locum habet, ejusque insertio ad duodecimam, uti GALENUs in Anatomia Vivorum notavit.
16쪽
Nonnulli oesophagum semper ab initio jam ad dextram aspersae arteriae partem, non infra & pone illam situm esse putant :Ιpse equidem animadverti in cadaveribus hoc ita videri, di prominere deXtram Oosophagi partem paulo extra asperam arteriam, sed inde non patet in vivo & erecto homine hoc ita sese habere a relaXatione enim partium, a situ cadaVeris, a compressione incumbentis sua mole asperae arteriae & pulmonum in illam partem , quae deXtrorsum Vergere dicitur, tam parVa mUtatio apparens facile produci potest. Quare potius credimus situm oesophagi in vivo & erecto homine eum esse, qUi respondeat illi parti asperae arteriae, quae mollis est , ut cedat facile, si bolus per oesophagum transeat, &haec certe posterior est, ideoque oesophagum pone asperam arteriam positum esse tuto dicere poterimUS. In brutis prono corpore viventibus aliter & in variis eorum .
diverea mode locatus est, quum vero varia in diversis antimantibus possitio non adeo quam ejus fabrica in homine ad nostrum scopum pertineat, ad alios auctores naturalis historiae cultores hic remitto, atque transeo ad partis ipsius fabricam. II.
17쪽
Quum maximi in hoc opusculo momenti sit proclivitatem in varias morbosis affectiones eX ipsa partium fabrica illustrare, at e causae iis ansam praebentes, ut plurimum in interiore canalis superficie locum habeant, ab interioribus etiam in anatomica nostra descriptione tunicis, quae quidem oesophagum Constituunt initium ducemus, magni BoERHAVII eXemplum secuti Descriptio autem nostra imitatur eXemplar praeparati Oes phagi, eX cadaVere infantis recens nati, desulnis, qui materieceracea inVasa injeci a ViVi speciem prae se ferebat, non Vero turguit rubore praeternaturali, quo aliquando laetantur anat
imici quum tamen non semper inde clarior fiat cognitio, quomodo sese partes in vivo homine habeant, ct certe minus dissicile est aliquot vascula ad rupturam usque liquore colorato e tendere, quam modUm, QUO ipsa humores ducant, imitari. Dicet forte quis, quod subtiles adeo partes potius ex hominis adulti praeparatis monstrari deberent, quia fabrica tunc magis evoluta facilius & distinctius in illis conspici posset; hoc autem de aliis partibus verius, quam de Oes phago inserri posse credo, in recens nato enim partes quidem eXiliores adeoque conspectu
ab Vid. Instit: Med. f. 73. F seqq.
18쪽
non minus quam tractatu dissiciliores sunt, sed minimum a naturali statu aberrantes, quod nunquam de oesophago adulti, uti parte tot injuriis exposita dicere possemus; praeterea occupationes practicae me saepius aVOcant, quando solus me in arte dissecandi exerceo, adeoque maXima pars cadaveris adulti corruptioni traderetur, & quae aliquod tempus requirunt ut absolVantur praeparationes , minus feliciter ad finem perduce
Cum ergo inter omnia oesophagi praeparata, quae possideo, nullum sit, quod tam accurate speciem & colorem sani & viventis imitatur, hunc infantis recens nati Oesophagum pro membranarum examine oculis subjeci; adjectae figurae monstrant, quomodo sese habeant singulae. Per longitudinem disiecto canale interior superficies primo oculis apparet, in qua considerandae praecipue notabiles illae plicae Ca , quae per longitudinem decurrentes haud dubie fiunt ex tela cellulos a laXiore, quae sese inter omnes tunicas inserens illas inter se connectit, adjuta ope Vasculorum atque nervorum ab una tunica ad aliam transeuntium. ΕΙarum plicarum ut opinor magna est utilitas; nam praeterquam quod multo amplius spatium concedunt innumeris arteriolis ac gIandulis aut cryptis muciparis essiciunt etiam,
19쪽
ut ductuli excretorii liberi sint, absque ut alter alterum premat aut turbet in sua actione. Sunt ssimiles hae plicae illis, quae in ventriculo & valvulis quae in intestinis occurrunt: disserunt autem directione ; in ventriculo enim irregulariter possitae sunt, in intestinis transveris, & sic ibi inserviunt, ad remoranda tamdiu contenta, qtiam diu n cesse est ad nutritionis negotium; videmus & hic clare
quam sapienter auctor naturae lentum hujus mutationis tranSitum fecerit; nec enim tam irregularis plicarum decursus ac ii1 Ventricillo , neque transversa earum positio uti in intestinis in oesophago requiritur; diuturnior enim mora alimentorum, in
hac parte magis noceret quam prodesset, imo s1 bolus major non statim transeat a faucibus ad ventriculum, anxietates insignes nascuntur, imo subitanea mors per suffocationem produci inde posset, uti in posterum videndi erit occassio. Itaque si adesse debeant plicae in oesophago, requiritUr earum directio non transversa sed per longitudinem canalis. Quod autem adesse ergo debeant hae plicae longitudinales etiam in oesophago non tantummodo sequitur ex modo dictis,& earum utilitas satis inde potest percipi; sed artificii nostri
auctor hanc etiam fabricam vel fere similem concessit alii parti, cujus usus ejusmodi structuram requirere mox videbimus. In intestino recto scilicet, praecipue in inferiore ejus parte tam longa mora contentorum non ita prodest quam in ventri-
20쪽
culo aut duodeno intestino , quin immo quantam molestiam se .pius creent, si non facile possunt transire scybala inutilia, quae remanent, postquam in superioribus ventris partibus succum alibilem amiserunt, cuivis notissimum est, adeoque & haec tubi intestinatis pars Valvulas transversas non habet; nonne ergo valvulis aut plicis carere potuit teque ac jejunum3 videtur non potitisse carere, transmittenda in jejuno ut plurimum liquida& sua natura lubricantia sunt, dum dura, acria, & irregularis
formae corpora per hoc intestinum educi debent; quare ergo major respectu ceterorum intestinorum in hoc recto requiritur quantitas glandularum atque cryptarum mucipararum, qUM mucum glutinosum ad lubricandam hanc viam continuo secer-mmi, deficiente enim hoc, oriuntur ab aucta partis sensilitate
dejectiones alvinae molestissimae, tenesmi dolorifici aliaque in ipsa affecta parte, 6c per consensum in adjacentibus mala. Adeoque & locus his organis secretoriis aptu, requirebatur , qui ipsis hospitium praeberet. & haec facilem inveniunt sedem in laxa cellulosa, a qua hae plicae producuntur, ubi si glabra esset interior superficies, magisque compacta cellulosa, non tam copiosae aut tam liberae esse possent hae glandulae aut cryptae in sua actione & mucus debitus deficeret, requirebantur ergo & in intestino recto tales plicae; imo majores in illo sunt, quam in oesophago, & valvularum longitudinalium no