장음표시 사용
21쪽
Obducitur oesophagi superficies interior eadem membrana tentii, qua os, labia, & cutis externa obtegUntur, pro parte Camreliquimus in superiore praeparati parte pro parte detracta est in inferiore b , excolor est haec membrana, speciem tamen Villorum, si in aqua fluetuat, exhibere videtur, hi vero Villi proprie producUntur per arteriolas exhalantes, quae hille tUnicae subjacent & apicibus suis tuberculatim quasi membranUlam hanc elevant: quod aeque respectu nervulorum atque arteriolarum patere potest: separata enim intima hac tunica videmus eam Vasculis sanguiferis carere cc , & arteriolas ultimas prominere minimis suis apicibus db sub ea, sic etiam nervulis omnino caret & ab iis etiam separata ostenditur non tantum e , sed experimenta WEPPERI BOERHAVII O , HALLERI NICHOL s11 aliorumque ostenderunt insensilitatem hujus membranulae intimae: Idem locum habet in ore, in ventriculo &c. Sed haec intima oesophagi tunica crassitie
22쪽
majore gaudet juxta LVepferum quam eadem haec in aliis partibUS. In Ρrima Tabula oculis conspici possunt ea, quae de fabrica hujus tunicae diximus, sed secunda tabula monstrat, quomodo non a subjectis separata & accuratius conspicillo inspecti a haec pars sese habeat: nimirum in hac figura apparet, quomodo
innumeris foraminulis majoribus & minoribtis sit pertusa, quae . minores sine dubio sunt portiti, per quos arteriolae eXhalantes rorem siluin effundunt; dum majores sunt oscula duetulorum , quae eX glandulis aut cryptis muciparis succum mucoso-glutino
Duplieis ergo ad minimum usus est fabrica hujus tunicae.1' Majore sua crassitie quam in ventriculo bb obtegit nervulos eorumque sensilitatella ita minuit, ut quae deficiente illa, in transitu per oesophagum maXimos crearent dolores, nunc absque ulla molestia transeant & ad ventriculum descendant; quam sensilis est cutis externa, si in aliqua parte epidermis deficiat; quam molesta a blandissimis etiam in faucibus & ore interno es: sensatio pos decidentem crustam aphthosiam 8 Non obstante structura hac tenaciore poruli tamen, qui in illa adsunt, permittunt, ut arteriae exhalantes lympidum
23쪽
rorem atque duetuli excretorii glutinosum succum in canalis cavitatem effundere queant, adeoque summa Utilitas, quam praesentem hanc tunicam praestare Videmus, ViX permittit, ut credamus, illam aliquando absque vitae aut sanitatis notabili detrimento laesam fuisse, quod tamen fide digni viri ab testantur; nos saltem credimus, si fors abraditur aliove modo laeditur, summam requiri cautelam in assumendis potulentis, ne pessimi generis mala post se relinquant tales laesiones, quas in posterum videbimus morbo describendo praecipue ansam praebere. Dantur observationes bb , quae docent hanc tunicam in morbis Vel pro parte Vel eX toto nonnunquam rejici, quod fieri posse analogia docet, an autem ex morbosa tali rejecta parte ejus indoles tam facile distingui possit, non credo, saltem equidem ipse servo membranam tenaciorem oesophago longitudine & forma similem a vetula ore rejectam, ad quam
in agone mortis Versantem , ab amicis vermem reiectum putantibus, prima tunc Vocabar Vice; narrabant adstantes aegrotam
per aliquot dies diarrhaea laborasse, alvo interdum sanguine tincta, pulsus jam erat debilissimus, irregularis, intermittens; manus & pedes frigebant, facies hippocratica & cito animam efflavit, humoribus certe putrida acrimonia solutis; haec mem
24쪽
brana, dum rejiciebatur, sanguine & muco corruptis squallebat, 'per biduum eam in aquam inmersi, Ut sordes deponeret, quas tamen omnes tam nitide abluere non potui, ut membranae indoles satis distincte cognosceretur, consistebat quidem adhuc-dum, sed prae firma sordium adhaesione eam satis diu in aqua relinquere non audebam, Verens ne omnia simul in putredinem abirent, adeoque in spiritum illam immisi, in quo adhucdum servatur: Utrum autem revera sit tunica ipsa intima oesophagi, an tubus eX tenaciore muco cohaerens, quales eX aspera arteria ejectos bronchiorum ramificationibus servatis vidi , non ausim
g. Ι V Separata jam hac intima tunica ad partium huic subjectartari explicationem transeundum est. Partem igitur ejusdem oesophagi, ex qua detracta intima membranula est, si inspiciamus in prima tabula, apparent jam innumera punctula ab rubra atque alba, quae speciem villorum etiam exhibuerunt; dum intima membranula tegebantur, &quo plus materie ceracea arteriolae hae turgent, eo plus mola
25쪽
villorum increscit, s1 autem non nimis eXpansa vascula sint, apparent, uti in figuris monstrantur. Hi villi sunt prominentiolae quaedam parVae pro maXima parterlibrae quae arteriolarum fines hac in parte sunt; partim albae magis collapci, utpote quae materia colorata expandi non pos uni quae: tunicam sic dictam nerveam constituunt. Harum Arteriolarum initium est ab arteriis oesophageis, quae stricto sensu nempe sic dicuntur, nam praeter eas etiam eX omnibus pectoris partibus quidam ramuli ad oesophagum decurrunt , Uti in pulcerrimis H A L L E R 1 fasciculis Iconum arteriarum', nempe secundo, tertio, atque octavo inprimis videre est ,& sic numerus arteriarum oesophagearum est: infinitus, quae autem proprie ita dicuntur duae sunt; una esst superior, quae ex superiore arteriarum intercostalium oritur , eXiliores ramulos dat exteriori superficiei oesophagi, atque tunicae musculari& cellulosae intermediae, proditque ulterius ad tunicam Vascularem e , ex qua subtiliores ramuli ad glandulas cryptas 'emuciparas db mittit & tandem hac ratione innumerae arteriae sive fistulae exhalantes ce) finem inveniunt.
26쪽
Hae partem tenuissimam sive rorem in caVUm oesophagi exhalant, quo in statu naturali semper madet. Quam naturae operationem imitatur in mortuis injectio aquae aut adipis in arteriam oesophageam ab , in osculantur etiam partim Venulis minimis, quae reducunt superfluum a secretione, sanguinem in Venam sine pari , suadet etiam fabricae similitudo, Ut credamUs, in hac quoque parte, uti in intestinis, minimas arteriolas in arterias lymphaticas abire b . Alter arteriae oesophageae truncus est, qui inferior nominatur, a diaphragmatica oritur, simulem ac superior habet distributionem ra-
mulorum atque finem, & redux sanguis in stomachicam cor nariam Venam reducitur.
g U. Nervorum , qui copiosissime per oesophagi tunicas distribuuntur, origo quidem ab OetaVO pari & Iaryngeo recurrente horumque ramificationem per eXteriorem tunicam cellulosam satis facile cultro anatomico possilmus inVestigare atque contemplari c , quomodo autem ulterius per tenuiores tunicas
27쪽
ramuli tenuissimi dispergantur & tandem nerveum subtilissimum reticulum conficiant, haud ita clare adhucdum exponi potest. Certum autem est, magnum nerUOrum numerum ad oesophagum decurrere, qui in singulis tunicis suos praestant usus , nimirum in musculari fibras ad contractionem pro detrudendo bolo invitant: quin imo magis irritati Violenter eas conVellunt, quod non tantum Videmus, si acre quid aut pungens in ipso oesophago haeret , sed etiam si partes multum remotae per consensum illum prae aliis partibus assiciunt; & ipsa animi pathemata vel in sano statu Vel in morbis tales effectus fa)pissime in hanc partem edunt, ut sensilitate nimia peccare quandoque observetur a' : comitantur, uti in aliis partibus etiam vasa in tunica vasculari, & a vero non alienum Videtur, ad cryptas muciparas etiam eXiliores ramulos dari, qui in earum folliculis membranosis contractiones producant, quibus secretio & eXcretio succi spissiusculi promoveatur: Sens litas etiam nerveae talis est, ut si quid nauseosum aut pungens imo leviter titillans pharyngem modo tangat, muscularis inde in varias imo retrogradas contractiones invitetur.
28쪽
Figurae primae & secundae delineationes exhibent, quomodo tunica intima atque nervea sese habeant in particula minima Oesophagi in liquore suetuante, in qua glandularum praesentiam non satis observabam, ut juxta eamdem de his agere possem proXimam autem, pro harum demonstratione in qua numerus major aderat, ex aqua eXemi & per semi horam sibi reliqui, ut leviter sicca fieret, pro glandulosae structurae hujus membranae
demonstratione. Vix eam a modo descripta distinctam tunicam nominare ausim, adeo enim inter se haec cum nervea cohaeret, Ut separationem
non admittant & eamdem fere constituere videantur, unde de glandulis hisce dicit RAUM BOERHAVE a , infixae sunt basima, quantum separatione Videre potui, nerVeae tunicae, Uticu R-neae cuti, Velata intima, quae villos facit, quam osculis suis patulis perforant. Iam uti, simulac eX alia parte arteriolas minimas aquae vel spiritui immisias fluctuantes sibi relinquimus, sese non sustinent, sed figuram suam mutant, collabendo aut cohaerendo
inter se invicem, sic in his etiam subtilissimi apices bb exha
29쪽
simul ac aqua non sustinerentur , & paululum siccae fierent: apparet autem simul, quod & in aliud genus Vasculorum transeant, in Venulas nempe minimas, quae distinctius apparuissent, si diVersimode coloratam materiem in vasa hujus oesophagi immittere potuissem, quod in hac praeparatione fieri non potUit, Venula3 tamen adesse, in quas redeant arteriolae, nemo inficias ibit Conspiciuntur & hic punctula multa albicantia, quae praecedenti paragrapho jam descripsimus, atque demonsi savimus esse apices nervulorum, levissima tela cellulosa cum apte piolis minimis connexos: quae autem praecipue in hac membrana notanda sint, simi Corpuscula bene multa glandulosa, a quibus tunica haec nominatur, in particula seXagessimam quar-t im partem objecti magnitudine aequante jam magna eorUm copia conspicitur , major eorum numerus est in oesophago quam in intestinis, minus a se invicem distant, & magnitudine admodum diversa sunt, licet fabrica in omnibus eadem, nimirum, quaevis glandula constat eX corpusculis rotundis minoiaribus in infinitum decrescentibus, haec corpuscula autem iterum ex variis partibus composita esse videntur, sunt enim parvi folliculi, ad quos arteriolae minimae perveniunt & lympham sanguinis colant, tenuior hujus pars absorbetur iterum per exiliora
30쪽
resorbentia lymphatica, dum spissior remanet, quae ex hiscoefolliculis per ductulos eXcretorios in cavitatem oesopham ad lubricandam intimam membranam ab effunditur. v I I.
Quae nunc sequitur proprie Vocatur Vastu aris tunica quae cum modo descripta ob per telam cellulosam cohaeret &revera aliam tunicam constituit, modica enim attentione &dexteritate sui separationem admittit, nullam enim aliam connexionem cum glandulari habet , quam per Vascula minima oculo inermi ferme non conspicua, & tenuissimam cellulosam. Arteriolarum ramificatio ex inspecta tabula 5 g cognosci facile potest, quare multa de hac dicere non opus eii, tortuosos multos dat ramos, alio plane modo ac in ventriculi & intestinorum tenuium vasculari tunica , multas etiam tamen inter se anastomoses faciunt. Si omnes corporis humani diversas partes, praecipue autem membranas inter se invicem comparemus, arteriis cera repletis , videbimus, Uti arborum omnium diversimodae sunt ramificationes, licet tamen quaevis species generis sui ramorum disia